txt info:
[1.] Cronica Przibiconis dicti Pulkaua.
Cum filii hominum in agro Sennar post diluvium non recolentes nec mente pertractantes sponsionem factam a Deo ad Noe, patrem eorum, dicentem: „Nequaquam perdam ultra aquis diluvii omnem carnem et ponam arcum meum in nubibus celi, et erit signum federis inter me et terram“, sed pocius diffisi de Deo pre timore iterum futuri diluvii civitatem et turrim in altitudinem maximam construere niterentur; omnipotens Deus insipienciam eorum redarguens et magnificenciam sue divine potestatis ostendens in eodem loco linguas eorum divisit in LXXII ydiomata.
Et inde nominata est turris eadem Babel, quod interpretatur linguarum confusio. Ibi eciam unum ydioma slouanicum, quod corrupto vocabulo slauonicum dicitur, sumpsit inicium, de quo gentes eiusdem ydiomatis Slouani sunt vocati. In lingua enim eorum slowo verbum, slowa verba dicuntur, et sic a verbo vel verbis dicti ydiomatis vocati sunt Slouani.
[2.]
Igitur prefati Slowani recedentes de campo Sennar transeuntesque per Caldeam venerunt in terram, ubi nunc habitant Greci, deinde progredientes quoddam brachium maris intrans mare maius prope Bisanciam, que Bisancia nunc Constantinopolis nuncupatur, intraverunt terras, videlicet Bulgariam, Rasiam, Seruiam, Dalmaciam, Charuaciam, Bosnam, Carinthiam, Istriam et Corniolam, quas in hodiernum diem possident. Tandem in Charuacia fuit quidam homo nomine Czech, qui propter homicidium perpetratum in quendam magnatem parcium earundem Caruaciam derelinquens cum fratribus et consortibus suis ivit querere, in qua securus posset existere, patriam sibi novam. Et de loco in locum progrediens transivit Danubium.
Abinde venit in patriam, que modo Boemia in latino et in theutonico Bemen vocatur. Dicitur enim Boemia a boh, quod Deus interpretatur in lingua slouanica. Hac itaque interpretacione a nomine Dei Boemi dicti sunt. Boemia vero in lingua slowanica Czechy secundum nomen primi habitatoris dicta est. Qui Czech cum fratribus et consortibus suis dictam terram absque habitatore et incola, ymo patriam eandem repletam nemoribus et feris reperiens, locavit se super quendam montem, qui communi vocabulo Rzip nominatur, quod in latino, respiciens dicitur. Nam ab eodem monte magna terrarum circumquaque planicies cernitur. Estque situs montis inter flumina Albeam, Wltauiam et Egram. Ibi primum inceperunt colere et inhabitare terram Boemie. Dicti vero habitatores in primordiis ibi comedebant glandes et fructus silvestres, feras et pisces, frumentum et semina non habentes, neque vinum aut siceram sed limpham potabant. Omnia erant eis communia, eciam et uxores, lini laneque vestitum ignotum ferebant, ac hyeme ferinis aut ovinis pellibus pro vestibus utebantur. Nichil penitus de aliqua particulari lege sciebant, sed vivebant solum lege nature.
Frater autem seu consors eius nomine Lech, qui secum venerat, transivit Alpes nivium, que dividunt Boemiam et Poloniam. Et cum vidisset planiciem maximam usque fines maris tendentem, ibi se locavit et eam de suo genere populavit. Sciendum enim est, quod in lingua Slouanica campi plani pole nuncupantur. Et inde nominatur Polonia, quasi campestris planicies. Preterea quidam de suo genere transiverunt Rusiam, Pomeraniam, Cassubiam usque ad regnum Dacie et confinia maritima septentrionis, totamque terram Rusie impleverunt, et eandem similiter coluerunt. Alii vero de Boemia transverunt super flumen Morauie, et ibi regionem, que terra Morauia dicitur, nec non similiter Misnam, Budissinensem, Brandemburgensem, et Lusaciam principatus inhabitare ceperunt. Iste autem omnes regiones erant silvestres et sine habitatore quocunque, quas Slouani predicti omnes coluerunt, et in eis ad diem habitant hodiernum.
[3.]
Postquam Slowani sive Czechy per multa tempora sic vixissent, ut simplices homines in paupertate sua, in agris et bonis ditari ceperunt: unde cupiditas corda eorum involvit atque eos ad rixas, homicidia multaque alia inter se mutuo provocavit. Sicque necesse fuit, quod taliter discordantes equitate ad aliquem recurrerent, qui eos sedaret. Elegerunt itaque sibi quemdam virum sapientem et probum, et in iudiciis veracem et complanatoren rixarum, divitem et opulentum Crok nominatum, qui primum fortalicium fecit in Boemia in loco, qui dicitur Stebna. Aliqui eciam ferunt, quod habuerit fratrem seu parentem Crak nuncupatum, qui Crak castrum et civitatem Cracouiensem edificavit, quibus Cracow nomen suum imposuit. Iste itaque prenominatus Crok rexit non tanquam princeps sed ut judex electus a populo omnibus diebus vite sue feliciter terram Boemie.
Qui post obitum reliquit tres filias: primogenitam Byelam, que secundum quosdam Kazi vocatur. Hec edificavit castrum Byelin, eandemque provinciam exaltavit. Hec Byela fuit in omni medicina perita et cognoscens omnium herbarum naturas ab infirmitatibus variis homines curabat. Quam ob rem omnis eger dicte provincie ad eandem Byelam tanquam famosissimum medicum recursum habebat. Secunda vero filia Tetka nomine castrum Tethin secundum suum nomen edificavit; sortilega et augur maxima fuit. Nam furta et ea, que casu ex perdicionibus rerum hominibus accidebant, suis divinacionibus demonstrabat Et ideo [de] tota illa patria, dum quis aliquid furto perdebat vel alias, recurrebant ad eam, et illa eis deperdita totaliter indicabat Tercia autem Libussa vocata est; illa alias ingenio precellebat. Nam erat Sibilla, spiritum habens phitonicum et presciens ac narrans ex divinacione futura. Hec erat aliis in iudicio sapiencior, mitis moribus et opere. Hanc sibi patria Boemica judicem constituit loco Crok, patris sui. Que edificavit castrum Wyssegradense primo et rexit totam terram Boemie multa per tempora.
Postea vero accidit, quod duo magnates Boemie pro quibusdam possessionibus suis inter se mutuo dissensionem et rixam moventes coram dicta Libussa in judicio astante populo convenerunt, petentes causam justo judicio diffiniri. Que Libussa causam propositam debita maturitate perscrutans uni eorum justiciam attribuit, alterum iusta sentencia condempnando. Tunc alter, qui condempnatus fuerat, sed potencior in amicis, exclamavit: Heu miserie populi nostri, quod omnia regna et principatus reguntur per viros, nos autem per mulierem! Tunc omnis astans populus exclamavit: Principem postulamus virum, qui nos regat, sicut reguntur alie naciones. Quod Libussa audiens silencium eis imposuit et ait: Ad me die crastina venietis, et vestrum desiderium adimplebo. Qui die altera coram Libusse presencia venientes iterum sibi virum dari principem postulaverunt. Quos ipsa sic allocuta est: In pietate et amicicia vos molliter et svave rexi sicut mulier, nunc autem habebitis principem, sicut postulastis, virum, qui domabit capita vestra in virga ferrea et judicabit vos secundum voluntatem suam, cuius voluntati ausi non eritis contraire. Exaltabit enim inter vos, quos voluerit, et alios deprimet. Quod magnates et populi audientes, unanimiter exclamabant: Volumus principem habere virum! Et quia dicta Libussa Sibilla erat, ut predicitur, spiritum phitonicum habens, rogaverunt ipsam, ut eis principem et judicem deputaret. Que dixit: Accipite equum meum album et imponite sibi vestimenta regalia, deponentes frenum. Et ad quemcunque virum ibit ibique steterit, illum recipite vobis in principem et michi in maritum. Et hoc vobis do signum: dum ad virum eundem veneritis, videbitis eum super mensam ferream comedentem.
Qui magnates Libusse jussum implentes missis nuncciis de Wyssegrado secuti sunt equum, qui ivit per campos, montes et valles discurrens venit altera die prope villam Stadicz, quod interpretatur locus gregum, et stetit ibidem. Distat enim hec villa de Wyssegrado quasi decem miliaribus et sita est super flumen Byelin. Ibi invenerunt hominem nomine Przemysl, quod interpretatur Premeditans, arantem in agro cum duobus bobus variis, qui ager continet in longitudine et latitudine duodecim passus. Estque ager ille rotundus et niger in totum albo agro circumferencialiter circumdatus. Et tunc siquidem locuti sunt ad virum arantem: Princeps noster es, solve boves, ascende equum et vade ad solium, quod tibi preparatum est. Nam populus Boemorum te in principem sibi eligit. Qui huiuscemodi verbis auditis solvit boves, qui statim evanuerunt et amplius non sunt visi. Vir itaque taliter vocatus ab aratro in principem electus subito virgam, cum qua stimulabat boves, fixit in terram, que statim floruit et tres ramos de se emisit portantes fructum maturum nucum. Ex quibus ramis duo mox arefacti sunt et tercius crevit ac dilatatus est valde, prout usque in presentem diem videri potest, fructum nucum annis singulis producens, cuius fructus per multos annos non deperit nec putrescit, nec eciam unquam vermis in eisdem nucibus invenitur. Quibus sic actis prefatus Prziemisl recepit aratrum et posuit super vomere panem et caseum comeditque desuper. Quod cum vidissent magnates nunccii, qui venerant, recordati sunt eius, quod Libussa dixerat de mensa ferrea et de bobus, qui evanuerunt, ac de virga florente et fructum portante. Et licet de hoc in admiracionem ducerentur, de nullo tamen postulatum principem quesierunt. Et postquam comedisset Prziemisl, ascendit equum et ivit cum eis. Prefati itaque nunccii cum essent in via, interrogaverunt eum, si fas esset, ut diceret eis, quidnam esset, quod virga sua floruerit, tres ramos emiserit, et quod duobus arefactis tercius creverit et dilatatus valde fuerit nucesque produxerit.
Respondit: Tres principes descendent de lumbis meis: duo arefient cito, tercius vero princeps et principatus eius in altitudine et latitudine gloriose florebit et fructus magnificos faciet Eciam dico vobis, quodsi permisissetis me agrum, in quo arabam, perarasse: genus meum masculinum in isto principatu jugiter remansisset; sed quia ante tempus venistis, genus meum masculinum deficiet. Et in hoc vobis do signum: quando genus tale deperiet, nepos vindicabit avum. Tulerat eciam secum dictus princeps calceos et coturnum de subere factos. De quibus interrogatus, cur secum duceret, respondit: ea volo facere servari in perpetuum in castro Wyssegradensi, nec putrescent, ut videant posteri mei, quod sint de paupertate in principatus solio locati, ne superbiant, quia superbi propter demerita humiliantur, et humiles propter virtutem exaltantur. Que hodierna die in Wyssegradensi ecclesia diligencius conservantur. Nam in vigilia coronacionis regum Boemie processionaliter obviam dantes canonici et prelati futuro regi calceamenta sibi ostendunt et coturnum humeris suis imponunt, ut memoriam habeant, quod de paupertate venerunt et nequaquam superbiant. Et sic transeuntes princeps Prziemysl cum comitiva sua venit in Wyssegradum, ubi solempniter a Libussa et omnibus baronibus in principatus solio collocatus est et Libusse per matrimonium copulatus.
[4.]
Preterea quadam die Libussa predicta Sibilla coram marito suo et magnatum astante multitudine in castro Wyssegradensi vaticinata est sub hiis versibus:
Urbem conspicio, fama cuius sidera tangit. Est locus in silva, villa qui distat ab ista Ter denis stadiis, quem Wltawa terminat undis.
Hunc quidem locum ab aquilonari parte munit valde profundus rivulus Brusca nomine, et ex australi parte quidam altus et latus mons, petrosus valde, a petris Petrzin nuncupatus; qui altitudine sua super alia loca ibidem eminet. Cuius loci mons curvatur in modum delphini, marini porci, tendens usque ad predictum ampnem. Ad quem locum cum perveneritis, primum hominem, quem inveneritis, alloquamini, et id, quod vobis pro primo verbo responderit, ex eiusdem verbi nomine locum eundem vocabitis, idemque castrum eodem nomine instaurabitis et edificiis consumare debetis. Qui missi implentes domine sue iussa pervenerunt ad dictum locum, in quo invenerunt hominem lignum fabricantem, quem, quid operaretur, interrogare ceperunt, qui respondens dixit: Limen. Nunccii vero missi locum statim signantes eundem, preparaverunt edificia castri, quod Prag, id est limen lingua slauonica, vocaverunt Reversi itaque ad dominam suam Libussam, nuncciaverunt ei, que facta fuerant. Illa autem ait: Bene actum est, nam ad humile limen eciam magni domini se inclinant. Sicque ex eventu rei edificatum castrum Praha vocatum est. Vaticinavitque eciam dicta Lybussa de huiusmodi castro dicens: de hoc castro in futurum ascendent due olive auree, quarum cacumina penetrabunt septimum celum, et per totum mundum signis et miraculis coruscabunt. Has in hostiis et muneribus adorabunt omnes tribus terre Boemie et relique naciones. Una ex hiis vocabitur Maior gloria, altera Exercitus consolacio. Quod in futurum evenit post multa tempora. Nam gloriosus princeps regni Boemie inclitus martir Wenceslaus, quod Waczlaw lingua slavonica dicitur et interpretatur magna gloria; et beatus Woytiech martir, secundus Pragensis presul, cuius nomen interpretatur Consolacio exercitus, in dicto castro floruerunt: tam presul in spiritualibus, quam princeps in temporalibus, sic pertranseuntes temporalia, quod cum palma martirii adepti sunt regna celestia.
In dicto eciam castro tot corpora et reliquie sanctorum apostolorum, martirum, confessorum et virginum ac alie reliquie passionis dominice et gloriose virginis matris Marie recondita sunt et devocius venerantur, quod Christi fideles ad limina eorundem sanctorum, et ad illud limen, ubi pontificalis et regalis president dignitates, tam in judicio spirituali, quam eciam temporali, ex regno et multis provinciis ac universo orbe concurrunt Ideo non immerito castrum predictum limen vocatum est, quod lingua slowanica prah dicitur et corrupto vocabulo ab alienis Praha vocatur.
[5.]
Consilium inivit Prziemisl princeps, magnus vates, cum Lybussa Sibilla phitonissa, coniuge sua, et condiderunt leges et statuta, quibus hodierna die Boemia regitur.
[6.]
Postea edificavit Lybussa castrum Lybuss prope Albeam, prope castrum, quod nunc Colonia super Albea vocatur. Ibi post obitum suum sepulta est. Quod castrum Lybuss post multa curricula temporum fuit nobilis comitis nomine Slawnik, patris beati Woytiech alias Adalberti, qui ibidem cum uxore sua, matre dicti sancti Adalberti, sepultus est.
[7.]
Defuncta Libussa et in castro Wissegradensi sepulta, elevavit se in fastu quedam virgo nomine Wlasta, que cupiditate dominandi, prout quondam Libussa, domina sua, rexerat, secrete convocavit ad se alias virgines et puellas dicens eis: Domina nostra Libussa rexit istud regnum, dum viveret; cur ego non regerem una vobiscum terram et regnum Boemie? Nam omnia secreta sua scio, et sortilegia et auguria sororis sue Tetcze, ac medicinas suas et herbas, sanitates et infirmitates agnosco velud Biela, soror eius, ex quo intelligo pre omnibus viventibus earum artes. Si igitur nunc mecum volueritis coniurare meque iuvare, spero, quod dominabimur viris in omnibus. Tunc singule responderunt: Placet nobis summe; quod dicis. Que Wlasta debitum nacta tempus virginibus propinavit potum artificiose confectum, cuius saporis virtute omnes eedem virgines quosque viros, fratres, consanguineos et amicos, quidquid masculini sexus erat, immaniter usque ad mortem odire ceperunt. Illo eciam tempore equitabant mulieres et virgines ad venaciones et ad alia loca ac ut viri exercicia quelibet faciebant.
Quodam itaque tempore vidit Prziemysl, princeps et vates, in visione, quod quedam puella cum multis puellis astantibus sibi calicem plenum sanguine ministrabat Propter quam rem convocavit magnates, seniores populi, quibus visionem eandem revelans dixit, quod timeret a mulieribus et puellis talibus magnum scandalum evenire ex eo, quod nimis eis de libertate darent nec actus viriles prohibere curarent Cuius verba magnates predicti minime advertentes mulieres et puellas permiserunt ad libitum lascivire.
Denique post non longum temporis spacium predicta puellarum rectrix Wlasta puellas et feminas Boemie adversus viros cupiens forcius concitare, ipsis potum huiusmodi per omne regnum Boemie sic confectum iterum ministrabat, cuius gustu ad extinguendum viros sevissimis insidiis anhelabant. Et hoc facto cum puellis et mulieribus dolosum iniit consilium, ut videlicet circa noctis horam viris dormientibus per totum regnum Boemie in eos armate undique irruerent et quosque viros occiderent, eorum auferrent equos et arma, et eis se cingerent. Ac ad expugnandum castrum Wissegradense, in quo dux Prziemysl residebat, virorum armis protecte transirent. Unde factum est, quod postquam iuxta votum suum viros, senes et iuvenes occidissent, congregaverunt se simul in campis et adversus ducem Prziemysl transeuntes castrum Wissegradense obsederunt et ex opposito eiusdem Wissegradensis castri super forti montis cacumine castrum firmissimum construentes, cui nomen Dyewin imposuerunt, ex eo, quod in boemico sive slawonico puelle dyewicie dicuntur. Et sic castrum Dyewin vocatum est ex nomine puellarum.
Eciam pro tunc dicte puelle adeo fortes et potentes fuerunt, virosque multo numero precellebant, quod viri ipsis in campis occurrere vel earum multitudini resistere penitus non valebant.
[8.]
Postquam autem Wlasta edificasset iam dictum castrum Dyewin et se cum puellis suis congregasset ibidem et locum eundem armis, scutis, gladiis et arcubus munivisset, viri, magnates terre Boemie, cum comilitonibus suis venerunt coram duce Prziemysl in Wissegradum dicentes: Utquid patimur dominacionem talium feminarum! deliberavimus enim vel cum eis campestre bellum inire vel castrum earum Dyewin armata potencia viriliter obsidere. Quibus respondens Prziemysl, qui spiritum vaticinativum habebat, ait: Absit, ut vobiscum vadam, quoniam omnes debellabimini, et ego cum generacione mea, si interessem, eodem bello perirem. Tamen prefati magnates non attendentes verba ducis predicti cum omni eorum potencia adversus puellas predictas ad castrum Dyewin improvide processerunt.
Quod cum vidisset Wlasta, dictarum puellarum princeps et domina, suas magnanimiter est allocuta puellas dicens: "Consortes karissime, scio, quod olim Amasones contra Cirum et Alexandrum victricia bella moverunt Inde accidit, quod adhuc in regno Saba et aliis provinciis Amasonum puelle et femine viris et maribus triumphaliter dominantur, quod procul dubio nullatenus factum fuisset, nisi femine viris strennuis actibus restitissent. Igitur animum viresque sumite, arma capite ac mortem eligite, ut viros nostro imperio resistentes duris ictibus subiugemus." Cui unanimiter consencientes puelle ad arma ruunt, se parant ad prelium, castri portas aperiunt, exeunt ad campos velut leene famelice humanum sanguinem sicientes. Et sic cum impetu protecte tutissimis annis incautos ruunt in viros. Ubi Wlasta, siquidem gladio suo septem viros prior in prelio interfecit.
Quam secute sunt capitanee cohortis eiusdem Mlada, Hodka, Swatawa, Wraczka, Radka, Czastawa, Trztawa alias Ssarka. Ille similiter in virorum exercitum fecere cohortem, et omnes viros, quos non salvavit fuge presidium, in ore gladii perdiderunt Et sic devictis viris mulieres regionem et villas potenter sine quovis obstaculo devastabant. In illo eciam tempore sub fraude subdola invitabant in treugis viros in castro suo Dyewin pulchre et astute puelle dicentes iuvenibus et, nobilibus viris, quelibet per se, altera ad alterum: In amore tuo lanqueo; unde si me concupiscis habere consortem et sociam, tibi utique sociabor. Ecce etenim secretum tibi pando, quod capitanea mea Wlasta tali certa die talem viam equitare sola disposuit, ubi, si forte potenter adveneris, poteris eam devincere et me tibi pro tuis amplexibus sociare. Talibus itaque verbis et machinamentis fraudulenter viris magnas insidias preparabant. Nam cum designata pervenissent ad loca, per dictas puellas crudeliter trucidati sunt. Quod in multis baronibus et eorum familiaribus est, compertum. Quadam vero vice simulata fide miserunt ad proceres regni dicentes: Tedet nos talibus amplius vivere laboribus atque bellis; femine quidem sumus, quas non decet maribus imperare. Ecce castrum Dyewin securis gressibus accedite et de nobis disponite, sicut vultis.
Que verba dicti magnates ad ducem Prziemisl deduxerunt Quibus ille respondit: Nolite, inquit, nolite eis credere; sub falso tegmine alarum vos decipient Sed dicti magnates consilia sui principis deserentes congregaverunt omnes viros, quos poterant, et noctis tempore per locum, quem eis dicte puelle monstraverant, castrum Dyewin intrantes omnes ibidem per puellas prefatas, que ex latentibus insidiis irruerunt in eos, crudeliter sunt occisi.
[9.]
Preterea post tantas mortiferas puellarum predictarum insidias non remanserat baro pro tunc nobilis in Boemia vivus, Styrad solummodo duntaxat excepto, viro provido et multa probitate preclaro. Qui dum ad quandam discordiam complanandam ire debebat, et hoc dicte femine missis speculatoribus prescivissent, magnum et crudele facinus ordinaverunt Nam quandam pulcherrimam puellam nomine Ssarkam in quadam silva maxima pro tunc, cui valles inerant maxime, ligaverunt ad arborem, ponentes vasculum medonis ad latus eius cum tuba venatica, ut dum dictus Styrad iter suum faciens ad locum declinaret eundem, ligate puelle verbis fallacibus tam ob liberacionem eius quam medonis haustum ad moram traheretur ibidem, ac per cornu tiatum et sonitum versutis earum fallaciis ex latentibus insidiis, quibus adventum eius ferocius expectabant, puellis prorumpentibus supradictis, hunc famosum procerem, quem solum timebant superstitem, occiderent.
Ex qua re factum est, cum Styrad prefatus predictum pervenisset ad locum, puella ligata vociferans exclamavit: Mi domine! en crudeles huius terre puelle eo, quod earum nolui consorcio ceteris paribus adherere, me istam impie ligaverunt ad arborem. Tuam ergo, quatenus me solvas et de manibus earum eripias, moneo probitatem; nam audito tuo potenti transitu fugerunt ex metu, et sic sola diris crucior ligaturis. Dictus itaque Styrad misericordia motus suo descendit ab equo, et eam disligans compaciendo sibi, spondebat, quod ipsam ad parentes eius reduceret, prout ipsa rogabat. Que taliter liberata rogavit eum callide, ut parum quiesceret et de apposito medone potaret Quo facto rogavit iterum, ut et tubam ibi repertam solaciose sufflaret. Qui recipiens tubam ipsam intonuit, et sic femine, que erant in abscondito, resciverunt dictum Styrad iam, prout conceperant, advenisse, et super ipsum protinus de latibulis irruerunt et omnes, qui secum tunc aderant, crudeliter necaverunt, ipsumque Styrad captum penes suburbium castri Wyssegradensis duxerunt et in conspectu sui ducis Prziemysl rote supplicio turpiter occiderunt.
In dicta vero stricta valle auditi sunt illa hora, qua per dictas puellas tam impium facinus est commissum, multi demones ridere de magna malicia puelle Ssarka et complicum eius, et ideo dicta vallis, que sita est retro Brzewnow cenobium, hodierna die Ssarka a dicte puelle nomine nuncupatur.
[10.]
Cum itaque iam nullum amplius haberent femine potens obstaculum, convocaverunt omnes natu maiores inter eas et edictum fecerunt, quod omnis masculus statim, dum nasceretur in mundum, pollice truncaretur, et similiter sentencie orbacionis dextri oculi subiaceret, ut abscisso pollice vibrare gladium impotens existeret, et eciam privato oculo ad omnem defensionem et invasionem redderetur ineptus. Insuper statuerunt, ut earum quelibet virilibus amplexibus pro sue voluntatis libito uti posset, et ad modum prout olim Amasones ad beneplacitum suum in regno Saba viros traducere consueverunt. Quas sentencias et edicta viri pro tunc superstites audientes recurrebant ad Prziemysl, principem suum, petentes eius desuper consilium et iuvamen dicentes, quod nisi consuleret in talibus et eciam opportuno remedio provideret, de cetero se dictarum feminarum subicerent totaliter dicioni.
Prefatus itaque Prziemysl hiis auditis inito consilio misit in castrum Dyewin ad puellas prefatas, ipsis hec verba notificans: Iam tempus est, ut dominio vestro subiciar et castrum Wyssegrad tradam in vestri regiminis potestatem; quamobrem ad accipiendam possessionem eius placeat vobis puellas mittere, prout vobis videbitur expedire. Quod cum prefate puelle audissent, subito meliores puellas cum multa potencia Wyssegradense miserunt ad castrum. Que, dum ibidem venissent, parata quelibet victui necessaria invenerunt ac cibum et potum avide valde sumentes ebrietatis sunt vicio pregravate. Quo facto dictus Prziemysl statim de latibulis suis ibidem dispositis viros emisit et eas omnes occidi mandavit. Viri vero, qui hoc fecerant, acceperunt earum equos et arma, ad aliarum interitum fortiter animati. Quod cum audisset Wlasta, princeps earum, furia accensa exivit de castro Dyewin, cum illis duntaxat, que eam velocius sunt secute. Et cum venisset ante castrum Wissegrad, viri armis puellarum muniti sibi intrepide restiterunt.
Ipsa vero credens quod cunei armatarum feminarum eam absque medio sequerentur, cum sequacibus suis irruunt audacter in viros, et ibi ipsa una cum suis puellis interfecta est in acie belli prima. Ac dum alie feminarum turme huiusmodi pervenissent ad locum, videntes primam aciem bellatam, vecordes sunt effecte. Quas viri viriliter insequentes converterunt in fugam, et eas persequentes usque castrum Dyewin, et cum eis intrantes castrum, quotquot invenerunt, gladio necaverunt. Sicque in Boemia fatua gwerra feminarum finem et exitum funestum accepit. Septem annis autem regnaverunt puelle in Boemia, sicut premittitur. Quarum tamen crudelis impietas multis honestis matronis, virginibus et mulieribus displicebat, que eciam plurimum detestabantur enormitantes earum; quibus nullus imputet sapiens huiusmodi furiosam predictarum vesaniam mulierum.
[11.]
Prziemysl, princeps primus et magnus vates, cum per multa tempora rexisset populum Boemicum, mortuus est. Cui successit filius suus Nezamysl, quod nomen Nezamysl nichil excogitans interpretatur. Ipse enim nichil excogitavit novi, sed in lege paterna mansit diebus vite sue in paceque populum suum rexit cuius filius Mnata sibi successit, qui et similiter in pace regens defunctus est. Cui eciam successit filius eius Woyn, qui Woyn filios duos habuit, videlicet Wnislaum et Wlastislaum, inter quos Boemie terram dividens. Wnislao Pragam et Boemie ducatum donavit, Wlastislao vero Lucensem alias Zatensem provinciam distribuit. De quo Wladislao postea Wlastislaus processit, qui successu temporis cum Neclan, duce Boemie, plura, ut in sequentibus tractabitur, bella commisit.
Huic itaque Wnislao filius eius successit Cresomysl. Isti omnes rexerunt in pace terram Boemie nec inveniuntur in cronicis acta eorum quecunque magnalia conscripta. Postea vero filius Cresomysli Neklan dictus rexit terram, cuius nomen, non punctus interpretatur. Et quidem nomini suo bene competebat talis interpretacio; nam adeo timidus erat, quod in nullo usu armorum interesse poterat vel volebat. Ipso itaque in ducatus regimine presidente Wlastislaus, dux Luczensis, que provincia nunc Zatensis nuncupatur, maximas gwerras Boemis fecit et multa prelia contra eos obtinuit, quamvis esset de genere Boemie principum et ducatum suum in Boemia obtineret, inter que bella ultimum bellum suum subsequenter describitur.
[12.]
Inter Luczanos et Boemos in campo, qui dicitur Turzko, factum est bellum. Unde sciendum est, quod tunc Luczana provincia, que nunc Zaczensis vocatur, distincta fuit quinque provinciis locorum. Prima situm habuit circa rivum, vocatum ex nomine Bynuria; secunda ex utraque parte Vska; tercia per circuitum torrentis Bruzinka; quarta Silvana dicta fuit sita inter terminos fluminis Mza; quinta in medio eorum Luca dicebatur: pulcherrima visu et usu fertilis, nomen traxit a re, quia luca boemice latine pratum dicitur. Huius itaque regionis homines, antequam civitas Saczensis edificata fuisset, Luczani vocabantur. Illis prefuit dux nomine Wlastislaus, vir bellicosus ac in consiliis multum dolosus. Hic condidit urbem, quam appellavit nomine suo Wlastislaw, inter duos montes Mednecz et Przipek in confinio duarum provinciarum, videlicet Byeline et Leutomirzicz, quam precinxit muro et firmavit valde. Hic movit bellum contra Boemos et inter suos tale statutum fecit, ut quicunque de suis gentibus habens in statura ultra longitudinem gladii et iussus non veniret ad pugnam, capite truncaretur. Deinde suos hiis verbis allocutus est: O milites, quibus ultima est in manibus victoria, olim non semel vicistis, iam actum agitis, non opus est armis, aut arma ad speciem milicie iam portari: sed pocius falcones, nisos et herodios, aliaque volatilium genera, que ad ludum et iocunditatem pertinent, vobiscum tollite, quibus carnes inimicorum nostrorum, si forte sufficient, dabimus ad edendum. Nam sine dubio ad ubera matrum inimicorum meorum loco filiorum catulos ponam et infelices exterminabo vicinos.
Interea quedam mulier, habens privignum filium, illum sic alloquitur: Scio Boemorum gentem obtinere debere victoriam, et ad finem, ut tu solus possis evadere, dabo consilium tibi: primum, quem in bello adversantem hostem habueris, interfice, et abscissis utrisque auribus eius ipsas in peram tuam mitte, et inter utrosque pedes equi tui in modum crucis evaginato ense tuo terram linire. Et hoc faciens equum ascendas, et terga vertas retro nullatenus respiciens. Sic vix solus poteris aliis omnibus interfectis evadere. Ille vero sciens novercam suam plenam esse spiritu phitonico, hoc ipsum se facturum promisit et fecit. Erat eciam eodem tempore quedam mulier phitonissa, que Neklan duci Boemie et gentibus suis consuluit, ut placarent deos per immolacionem asini, quem persuasit interfici et in mu tas dividi pecias atque ab universo exercitu sic consumi, quod ad persuasionem mulieris factum est. Interea idem dux Boemorum Neklan ob nimiam pusillanimitatem nec bello interesse nec eciam certari videre ausus, vocavit ad se secrete quemdam militem suum nomine Sder, probum, bellicosum et fortem, illumque armis suis paucis scientibus induit et ipsum super equo suo posuit, iniungens sibi, quod adversus hostes in persona sua bellaret suosque ad pugnam precederet Quod ille gratanter facere promisit et fecit. Precessitque exercitum suum et venit ad campum condictum prior cum suis ad quemdam collem eminentem in medio campi. Dux vero Wlastislaus similiter venit ab alia parte cum exercitu suo. Et ipse quidem et sui solutis volatilibus cum eorum multitudine aerem impleverunt. Deinde inter se bellare incipiunt. At miles strennuus, qui sub armis et persona Neklan, ducis sui, ad bellandum venerat, suos, ut fortiter se defenderent, admonuit et, si contingeret eum interfici, in colle eiusdem campi se sepelire precepit. Et sic fortissimus in hostes sevit et omnibus interfectis cum suis victor extitit, ac in eodem bello multis sauciatus vulneribus mortuus est etin dicto loco sepultus. Qui locus hodierna die nominatur bustum robusti militis.
Ab alia parte autem omnes interfecti sunt, illo solum excepto, qui ad informacionem noverce sue cle bello fugerat. Qui eciam domum suam rediens invenit mulierem suam mortuam esse, quam cum diligencius conspexisset, comperit ipsam vulneratam in pectore et auribus carere, ac recipiens de pera auriculas, eiusdem uxoris sue fuisse reperiit, eius quidem, quem in bello primum suum adversarium occiderat. Boemi vero intrantes terram illam devastaverunt eam et destruxerunt civitates eius nichil in ea penitus dimittentes, auferentesque ab eadem terra spolia multa. Et inter cetera invenerunt apud quandam vetulam filium dicti Wlastislai, Lucensis ducis, et attulerunt eum Neklan, principi suo. Qui pietate motus super puero eum occidi noluit, sed urbem nomine Dragus in plano loco construens super ripam fluvii Ohrzie id est Egre, iuxta pagum Postoloprth, ubi nunc est cenobium sancte Marie virginis, tradidit eundem puerum cuidam nominato Duringo qui fuit de Srbia genere, eiusque curam sibi gerendam commisit. Nam et idem Duringus vivente Wlastislao, patre suo, eiusdem pueri curam gessit. Postea vero Duringus predictus credens duci Neklan acceptum prestare servicium puerum sibi commissum duxit super flumen predictum Ohrzie, qui fluvius tunc congelatus fuit glaciemque perspicuam habuit. Et dum ad locum aptum voluntati sue venisset, dixit puero: Conspice domicelle sub glacie multos pisciculos. Puero vero se incurvante et conspiciente ipsum securi, quam latenter sub pallio portaverat, interfecit et caput eius amputavit et involvit sindone munda portavitque principi suo dicens:
Facere volui te et tuos securos, ne puer michi commissus, postquam per etatem crevisset adultam, recordatus mortis patris sui ipsum forsitan vindicasset. Ecce hoc caput suum tibi presento et mercedem inde postulo. Princeps vero Neklan cum suis magnatibus eodem tempore sedens in mensa, dum tam grande scehis esse factum audisset et caput filii prefati Wlastislai conspexisset, obstupuit et una cum magnatibus suis dictum Duringum reum mortis propterea iudicavit et dixit ad eum: De commisso facinore tuo hoc tibi sit premium: vel te de alta rupe precipites, vel suspendas in arbore vel tuo gladio interficias temet ipsum. Qui Duringus audiens sentenciam principis sui, statim desperatus se ipsum in alno arbore suspendit Que alnus, quamdiu stetit, et ex hac re alnus seu arbor Duringi nominata fuit Sicque principatus et genus dicti Wlastislai funestum exitum habuerunt.
[13.] Postquam dictus dux Neklan dies suos complesset mortuus est. Cui successit filius eius Hostiwit, cui similiter successit filius suus Borziwoy, primo paganus sed postea cristianus. Usque huc kronika presens taniquam de gentibus scripta, que nondum fidem catholicam habuerunt, per annos Domini distincta non est; que tamen inantea per annos Domini prout melius fieri poterit, distinguetur. [Sicut cronice Brandeburgensis marchie testantur historie cronica quoque Martini concordat, anno Domini DCCCXVII, cum in dicta marchia gens adhuc permixta Slavonica et Saxonica gentilitatis ritibus deserviret et coleret ydola, rex Romanorum Henricus, fllius ducis Ottonis Saxonie, castris positis in glacie potenter Brandeburg expugnavit et omnes provincias trans Albeam sue dicioni subiecit.] Anno Domini DCCCXCIIII dux Borziwoy baptisatus est cum uxore sua beata Ludemila a beato Metudio, archiepiscopo Morauie, sub temporibus Arnolphi imperatoris, induccione Swatopluk, Morauie regis, in civitate Welegradensi, cui regi Morauie temporibus illis dux Boemie suberat. Eidem eciam regi suberant terre, videlicet Polonia et Rusia, et erat caput regni Moravie civitas Welegradensis. Accidit autem eodem anno, quod rex Swatopluk contra dominum suum et compatrem Arnolphum imperatorem iniuste arma moveret Quamobrem idem imperator, dominus et compater suus, cum tota Germania ab una parte, et Hunis sive Ungaris ab alia adversus eum congregavit exercitum. Rex vero Swatopluk videns, quod imperatori resistere non potest, in campis in medio exercitus sui se furtim abstulit et secrete equum ascendens abinde aufugit, veniens ad quendam locum in vertice cuiusdam montis Sombor nominati, in quo Ioco tres heremite pro tunc habitabant. Ipse vero rex Swatopluk ad finem, ut maneret incognitus, equum suum interfecit et gladium humo abscondit ac dictos heremitas accedens ignotus, ab ipsis in socium receptus et coheremitam tonsus est, habitum assumpsit; et mansit ibidem cum ipsis, usque dum sensisset sibi imminere periculum mortis et horam. Tunc rex prefatus primo eisdem heremitis inanifestavit se, quis esset, et postea protinus expiravit. Cuius regnum filii eius pauco tempore et minus feliciter tenuerunt. Nam filius suus, qui regnum post eum gubernavit, quadam die festiva volens venari prope civitatem Welegradensem in silva, que Greczen vocatur, intimavit archiepiscopo sancto Metudio, ut ipsum cum missa solempni expectaret, quousque rediret. Qui beatus archiepiscopus expectavit usque prope meridiem: et cum timuisset negligi divinum officium, missam celebravit, rege minime expectato. Rex autem cum a venacione venisset et audisset, quod archiepiscopus missam celebraret et iam corpus dominicum consecrasset, indignatus cum canibus et venatoribus ecclesiam intrans fecit magnum sonitum et tumultum cum tubis venatorum et latratu canum. Sicque usque ad altare venit derisitque archiepiscopum sanctum Metudium et recessit de ecclesia supradicta. Ob quem despectum et blasfemiam finita missa archiepiscopus excommunicavit dictum regem et posuit interdictum et anathema per totum regnum Morauie. Et hoc facto se recepit Boemiam ad ducem Borziwoy, quem baptisaverat. Quem tunc eciam in fide confirmans abinde ivit Romam, ubi fratrem suum sanctum Cirilum invenit, qui prius quondam Swatoplucum, regem Morauie predictum, et totum regnum Morauie baptisaverat et eundem sanctum Metudium post se archiepiscopum ibidem dimiserat Ille beatus Cirillus Morauiam ad fidem converterat et multas alias Slowanicas regiones. Ipse eciam corpus beati Clementis pape, discipuli sancti Petri apostoli, de marmorea ecclesia, quam angeli sibi olim in mari edificaverant, iam propter peccata hominum mari exsicato, corpus sancti Clementis de tumba eius recipiens, secum Moraviam attulit; et deinde, cum de Morauia recederet, ivit Boemiam corpus sancti Clementis secum portans. Quod quidem sanctum corpus in castro Wyssegradensi in ecclesia beati Clementis per triennium conservavit.
Deinde Romam adiit cum corpore supradicto et ab apostolico impetrata licencia ecclesiam fundavit in urbe Romana in honore beati Clementis, ibique sancti Clementis corpus recondidit. In eadem eciam ecclesia ipse cum fratre suo sancto Metudio sepultus est, et ab ipsa ecclesia in hodiernum diem titulus unius cardinalis describitur. Ille eciam beatus Cirillus olim videns duriciam et incredulitatem Morauorum et Slowanorum, postulavit ab apostolico, quod indulgere et concedere dignaretur, ut missam et alia divina officia possent in lingua slowanica celebrare; nam non credebat aliter eos in fide confirmari posse. Qui papa petita huiusmodi habuit pro ridiculo, et dum in consilio cardinalium et multorum presulum desuper tractatum et deliberacionem haberet, subito vox de celis insonuit dicens: Omnis spiritus laudet Dominum, et omnis lingua confiteatur ei. Tunc papa hoc audito miraculo in perpetuum statuit, quod in lingua slovanica possint misse et alia divina officia celebrari. Et sic per archiepiscopatus et, provincias Spaletensem, Ragvisinensem, et Iadriensem et aput omnes suffraganeos eorum, et multos alios episcopatus tam per presules quam per sacerdotes misse et alia divina usque hodie in slovanico celebrantur.
[14.] Postquam prefatus rex, filius dicti quondam Swatopluk regis Moravie, excommunicatus a sancto Metudio, archiepiscopo supradicto, ut premittitur, modicum temporis vixisset, perdidit regnum suum Moravie, quod taliter exterminatum est. Nam partim Ungaris, partim Theutoriicis orientalibus alias Australibus partimque Polonis diripientibus membratim illud inter se valida potencia diviserunt, sicque regnum Moravie totaliter exterminatum, depopulatum, dilamatum et dimembratum est et civitas Welegradensis diruta funditus, et deinceps rex et regnum et archiepiscopatus Moravie penitus defecerunt et esse amplius cessaverunt.
Quod tamen regnum Moravie postea post CXCII annos, videlicet anno Dom. MLXXXVI per Henricum tercium huius nominis imperatorem de consensu principum imperii reintegratum est et in Boemiam translatum. Nam idem imperator ducem Boemie Wratislaum sublimavit in regem et Boemiam regnum constituit, faciens de regno Moravie marchionatum, et eundem marchionatum cum principatibus et terris, videlicet Polonia, Russia et multis aliis ducatibus et terris, que prius, temporibus Swatopluk, ultimi regis Moravie, ad regnum Moravie pertinebant, regno et corone Boemie subiecit, prout reintegracio et translacio huiusmodi in sequentibus, videlicet in capitulo de vita et regimine Wratislai, primi regis Boemie, plenius fideliter declarantur.
[15.] Dux Borziwoy fideliter servavit et adauxit una cum beata Ludemila martire, uxore sua, filia comitis Slawiborii de castello Bzew, quod modo Mielnyk dicitur, fidem catholicam, in quantum potuit, in principatu suo et feliciter regnavit temporibus suis post adepcionem baptismatis. Genuit eciam dictus Borziwoy duos filios, Spitingneum et Wratislaum, ex dicta uxore sua beata Ludemila.
Post obitum Borziwogii primi christiani ducis Boemie, Spitingneus, filius eius, obtinuit principatum, et post eiusdem Spitingnei obitum Wratislaus, frater suus, ducatum rexit, qui et fundavit ecclesiam sancti Georgii in castro Pragensi, ubi sepultus est. Qui Wratislaus accepit uxorem nomine Drahomirz de durissima gente Luticensi, saxis in credendo duriorem, ex provincia nominata Stodor. Eadem Drahomirz peperit duos filios, sanctum Wenceslaum Deo et hominibus propter virtutem eximiam acceptabilem, Boleslaum vero toti mundo propter maliciam et necem fratris sui odibilem et execrabilem.
[16.]
Crescente itaque religione christiana in Boemia postquam prefatus Wratislaus pro Spitingneo, fratre suo, ab hoc seculo decedente regimen ducatus Boemie assumpsisset et ex Drahomirzj uxore sua prefata, beatum Wenceslaum et impium Boleslaum filios genuisset. Drahomirz eadem idolorum sectis se per omnia implicabat. Dum itaque obiisset clarissimus princeps Wratislaus, matri sue beate Ludemile reliquit gloriosum puerum Wenceslaum, et gubernacionem patrie. Drahomirz autem, uxor sua, nutriebat secundum filium Boleslaum Impium et ad ritus gentilium eum frequencius incitabat.
Gloriosissima igitur matrona et patrona Boemorum, prima margaritha nec non primus flos in Boemia carptus, beata scilicet Ludemila, nepotem suum beatum Wenceslaum in fide christiana ac sacris literis et eloquiis ewangelicis imbuebat. Tandem pius consolator Spiritus sanctus liquefecit cor pueri et interiora eius inflammavit in tantum, quod ab extra scintille sue erudicionis fulgerent sicut lampades inter pios et iustos et fructus eternitatis florerent ex melifluo ore eius. Nam ex predicacione sua illuminata est patria Boemorum: virginitatem seu castitatem portavit mente et corpore; martirium siciens pro Christo non palliabat veritatem fidei christiane, sed palam predicabat oracionibus, vigiliis, elemosinis et, aliis piis operibus semper intentus et humilis super omnes coetaneos suos. Accidit autem, quod invida Drahomirz appetens extolli pre socru in ducatus regimine, tirranos pessimds Tunnam et Cumonem misit in castrum Tetyn, qui beatam Ludemilam strangulantes martirio extinxerunt, quam Christus torquatam torque aurea assumpsit in celum.
[17.]
Deinde pessima tiranna fremens fremuit in Christi fideles: filius autem ipsius primogenitus beatus Wenceslaus doctrinam et legem christianam, scilicet avie sue beate Ludemile, firmiter tenebat, revocans christianos expulsos et dispersos et eis omnibus pia opera impendebat. Panem et, vinum ad sacrificia missarum proprio labore et manibus excollebat, ligna et alia necessaria orphanis, viduis et pupillis propriis humeris noctis tempore deportabat. Interea dux Curimensis viri sancti humilitatem despiciens terram et ducatum suum cepit opprimere et vastare, ita quod coactus beatus Wenceslaus congregato exercitu obviam sibi in campum occurrit ad defensionem gentis sue. Quem dux Curimensis sprevit cum exercitu suo et occurrens ei sibi bellum indixit. Cui beatus Wenceslaus legaciones misit dicens: Si cupis ducatum meum, cur hii interficerentur in bello, quibus appetis dominari. Ego enim sanguinem tuorum non desidero effundi. Sed si appetis bellum, me vince solum et oninibus meis dominare in pace. Si autem te vincam, similiter sint tui mee dominacioni subiecti. Audiens hoc dux Curimensis letanter sub tali pacto condixit secum duellum, caucione firmata de predictis ex utraque parte exercituum. Cum autem processissent duces predicti ad duellum stantibus ad spectaculum exercitibus ex utraque parte, angeli celestes comitabantur beatum Wenceslaum et crux fulgurans precedebat faciem eius. Cum autem hoc vidisset Curimensis dux, prostratus coram eo peciit veniam. Cui beatus Wenceslaus ait: Remeare ad propria et contentus tuis esto, tua autem non desidero; vade in pace. Deinde beatus Wenceslaus vocatus ad imperialem curiam ab imperatore et principibus est honorifice receptus, et ad colloquia et consilia imperatoris invitatus tardabat quodam mane venire propter labores et fatigas nocturnas, quas faciebat in vigiliis et oracionibus, ita quod imperator cum principibus putarent eum arroganter pigritare. Et decrevit imperator cum principibus ob hanc causam eum, cum tarde veniret, in consilio non honorare. Postquam autem venit beatus Wenceslaus ad consilium imperatoris et principum, imperator vidit angelos eum ducentes et crucem auream in fronte ipsius maximo splendore nitentem. Tunc imperator procidens ad pedes eius cum principibus veniam peciit. Postea rogans eum, ut iuberet seu peteret, quidquid vellet tunc peciit brachium beati Viti martiris, quod imperator sibi dedit. Quo allato Pragam editicavit ecclesiam sub titulo ipsius gloriosi martiris, petens a beato Wolfgango, Ratisponensi episcopo, tunc Boemorum diocesano, ut non pigritaret venire ad consecracionem dicte basilice. Cui beatus Wolfgangus ait: Nunquid fili indiges de me? Nam tuam ecclesiam, quam consecrari desideras, in metropolitanam vidi erectam et, sublimatam coram Deo. Sed nutu tuo ad consecrandam ipsam libenter mittam. Cum quadam vice iret beatus Wenceslaus nocturno tempore nudipes ad ecclesiam hiemali tempore, dum nives et glacies campos et viam occuparent, miles suus secretarius nomine Podywen eum sequebatur et in eius pedibus frigus invaluit, quamvis esset calciatus, ut tollerare non posset. Cui beatus Wenceslaus aiens dixit: Pone pedes tuos in vestigiis pedum meorum. Quod et fecit et calefacti sunt pedes militis, ita ut nullum frigus deinceps sentiret. Vestigia autem pedum gloriosi martiris cruentata fortiter apparebant. Dederat se itaque gloriosus princeps beatus Wenceslaus caritative largitati, ut infantes serviles emeret libertati et Christo faceret heriles, vincula et patibula destruens, timens, ne sanguis proximi iniuste condempnaretur. Multa veridica futura predicebat seu innuebat, unde inter alia revelata ei extitit translacio gloriose avie sue beate Ludemile martiris, cuius corpus, prout revelatum sibi fuerat, reperit incorruptum. Quod ipse cum magna devocione honorifice transtulit in ecclesiam beati Georgii castri Pragensis. Deinde beatus Wenceslaus appetens celestia despiciensque terrena misit legacionem apostolico, ut monachalem habitum accipiendi licenciam sibi daret, secundum ordinem beati Benedicti, principatum resignare desiderans fratri suo Boleslao. Ipse vero frater suus Boleslaus bonis eius actibus invidens, terrena concupiscens et celestia despiciens, eius principatum desiderans, celeriter se sceleri inmiscuit et ipsum gloriosum principem ad convivium in castro Boleslawiensi, quod construxerat, invitavit Ipse vero mortis sue prescius tamquam ovis ad occisionem permisit se ducere, qui seductus a fratre mundano ducebatur ad celestem palmam martirii, gaudens et gracias Deo agens. Nam dum in cena recubuisset cum commilitibus suis, aiens dixit: Cras in vigilia prepositi paradisi calicem passionis amore Domini bibam, qui animam meam representabit Deo meo. Nunc autem mecum bibite et epulamini; nam de genimine huius vitis amodo non bibam vobiscum. Tunc a cena surgens oracionibus se dedit, gracias agens Deo, puram confessionem faciens contrito et conipuncto corde cum desiderio satisfaciendi a sacerdote veniam peciit, et cum amaro fietu pro peccatis tam suis quam proximorum usque ad gallicinium exoravit. Devotissime autem in matutin is horis perseverans et in aurora Verum solem rutilantem anime, scilicet corpus Domini, sumpsit. Et sic illuminatus et procuratus, tamquam jubar matutinum nocturnis insidiis obvians de potestate tenebrarum, fratrem suum procedentem, sevum et impium, dulci affatu salutans velud alter Abel a Cayn wlneratur. Et cum eum percussit, abiit retro et cecidit non habens potestatem in viro Dei. Sanctus autem Wenceslaus optans voluntarie offerre sacrificium Deo et ponere animam suam pro Christo, restituit sibi gladium aiens: Voluntas tua sit in manibus tuis. Qui accumulans peioribus pessima sicut ursus insidians de spelunca iterato in eum irruit cum suis complicibus, et sicut vippera carnem et sanguinem suum lacerare desiderans in proprium gemianum gladium extendit cum suis complicibits, ita ut morte eum affligerent, animam Deo, corpus terre relinquentes. Cuius sanguis fratricidium ante Deum proclamans abstergi nulla humana arte unquam potuit. Tempore autem gloriose passionis sue Christus regi Dacie apparens in cruce eum hortatus est, ut ecclesiam sub titulo martiris sui Wenceslai construeret, prout veniam ab eo appeteret obtinere, quod et fecit. Illo eciam tempore pessima et ignominiosa Drahomirz, mater sua, velud altera Iezabel sequens crudelitatem impiissime Athalie, que in proprium sanguinem suum regalem seviit et procuratrix extitit effusionis innocentis sanguinis martiris, primogeniti sui beati Wenceslai, velut Datan et Abiron absorpta est a terra in publica strata ante castrum Pragense versus occidentalem plagam, prout vestigia telluris usque in hodiernum diem cernuntur. Complices autem interfeccionis fratricide beati Wenceslai tam rabidis quam pessimis plagis percussi sunt. Passus autem et interfectus est sanctus Wenceslaus a fratre suo Boleslao in urbe Boleslaw predicta anno Dominice incarnacionis DCCCCXXIX, IIII kalendas Octobris. Anno Domini DCCCCXXX post passionem dicti sancti Wenceslai, ducis Boemie, regente Boemiam Boleslao Sevo consecrata est ecclesia Pragensis per Michaelem, Ratisponensem episcopum. Anno Domini DCCCCXXXI Boleslaus Sevus filium suum Strachquas Ratisponam misit monasterio sancti Emerammi liberalibus studiis imbuendum.
[18.]
Anno Domini DCCCCXXXII, IV nonas Marcii translacio gloriosi martiris de Boleslawiensi ad Pragensem ecclesiam ex mandato impii principis Boleslai fratricide ad occultacionem fame miraculorum ex ipsius meritis a Deo prodiencium obduratam mentem fratricide prostravit, dum lux lucis in sua allacione tenebras illustravit nocturnas et obscuros Pragenses carceres illuminavit et captivos liberavit. Nam vehiculum cum sequacibus torrenta fluviorum Rokytnice et Wltave pertransivit. Terra autem Christi militi applaudens contremuit aerque suavissimum odorem de corpore suo dedit. Et sic Deus in sua allacione per quatuor elementa eum honorare voluit. Et ita in optatam sue sepulture felicem ecclesiam, quam edificaverat, adductum corpus suum omnibus vulneribus sanatum est, preterquam wlnere auricule, quam frater sibi propria manu absciderat, quam et soror sua Przibislawa in Boleslaviensi ecclesia inter hostium et limen inventam post triennium suo capiti applicavit cum integritate sanitatis, sic quod in eo cicatrix vulneris nulla apparebat. Aput autem gloriosissimum corpus ipsius tam in allacione quam eciam post sepulturam in Pragensi ecclesia per ipsius merita Dominus multa miracula in multis infirmitatibus operatus est et adhuc in Christi fidelibus operatur, sicut scriptura est: Nimis honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Nam per preces et merita eorum sive ipsius Deus exaltavit et honoravit principatum suum, videlicet Boemorum.
[19.]
Memorie namque dignum putamus describi veritatem miraculorum predicti sanctissimi martiris a Deo misericorditer prodiencium in suis fidelibus et devotis. Nam ex antiquis scripturis et veridicis relatibus invenimus, quod cliens ipsius nomine Podiwen, qui ante in multis bonis operibus sibi comes affuit, scilicet in vigiliis, peregrinacionibus et laboribus, ex iussu Boleslai Impii, fratricide predicti, suspensus est patibulo, quia zelator et relator bone et sanctissime vite ipsius sancti Wenceslai eciam post mortem extiterat. Et post biennium incorrupta barba et, unguibus crescentibus est in patibulo inventus, et abinde receptus in ecclesia Pragensi honorifice sepultus. Invenimus eciam in ipsius miraculis descriptum, quod multi captivi eum invocantes per merita eius ex diris carceribus sunt liberati. Inter quos gentilis quidam liberatus graciam Dei et martiris miraculo expertus baptismi sacramentum est adeptus cum unico filio suo, quem obtulit Deo ad clericatum in laudem Dei et martiris, qui deinde provectus est ad sacerdotalem dignitatem. Deo suoque martiri serviens usque ad vite consumacionem. Mulier eciam quedam visu orbata manuum recurva inflexione at ipsa nativitate contracta: que videlicet ad ecclesiam sancti Viti martiris ingressa et ante sepulchrum beati Wenceslai adducta orans intime cum lacrimis lumen oculorum et manuum recepit sanitatem. Vir quidam de Franconia ab adolescencia sua ex natali defectu contractus pedibus, ita quod solo reptando graderetur, in sopore nocturno vidit virum venerandum albis indutum dicentem sibi: Duci te facias ad civitatem Pragensem ad ecclesiam sancti Viti, ubi requiescit corpus sancti Wenceslai martiris, cuius meritis perfeciam recipjes sanitatem. Qui sompniasse se putans iussa implere neglexit. Nocte autem secunda ab eodem sene cum maxima claritate sibi apparente iterato monitus, quod nequaquam dimitteret, quin monita predicta perficeret. Qui iussis venerabilis senis apparentis obtemperans tandem Pragam delatus, prostratus solo ante sepulchrum martiris gloriosi in dicta basilica sancti Viti nervis extensis, basibus consolidatis et plantis recepit perfectam sanitatem, et ad propria remeavit laudans et glorificans Deum et gloriosum martirem beatum Wenceslaum. Multa quidem alia miracula Deus omnipotens per hunc sanctum martirem suum Wenceslaum operatus est, que in libro passionis sue plenius sunt descripta, et que longum nimis foret presentibus per ordinem enarrare; supra scripta enim de sancto Wenceslao taliter, ut apparet, ad honorem eiusdem nostri patroni et merito presenti cronice sunt inserta. Anno Domini CCCCXXXIII. Anno Domini DCCCCXXXIIII. Anno Domini DCCCCXXXV. Anno Domini DCCCCXXXVI. Anno Domini CCCCXXXVII. Anno Domini DCCCCXXXVIII. Anno Domini DCCCCXXXIX. Anno Domini DCCCCXL. Anno Domini DCCCCXLI. Anno Domini DCCCCXLII. Anno Domini DCCCCXLIII. Anno Domini DCCCCXLIIII. Anno Domini DCCCCXLV. Anno Domini DCCCCXLVI. Anno Domini DCCCCXLVII. Anno Domini DCCCCXLVIII. Anno Domini DCCCCXLIX. Sub dictis annis de Boleslao Sevo nichil notabilis in cronicis scriptum invenimus, nisi quod urbem Boleslawiensem muro vallavit. Item anno domini DCCCCL. dux Boleslaus Henrico, regi Romanorum, rebellat, quem rex adiit et eum sibi, sicut decuit, subiugavit. Anno Domini DCCCCLI. Anno Domini DCCCCLII. Anno Domini DCCCCLIII. Anno Domini DCCCCLIIII. Anno Domini DCCCCLV. Anno Domini DCCCCLVI. Anno Domini DCCCCLVII. Anno Domini DCCCCLVIII. Anno Domini DCCCCLIX. Anno Domini DCCCCLX. Anno Domini DCCCCLXI. Anno Domini DCCCCLXII. Anno Domini DCCCCLXIII. Anno Domini DCCCCLXIIII. Anno Domini DCCCCLXV. Anno Domini DCCCCLXVI. Hiis eciam annis suprascriptis de dicto Boleslao Sevo nichil aliud scribitur, quam quod ipse rexit, ut voluit, Boemie principatum.
[20.]
Anno Domini DCCCCLXVII. ydus Julii Sevus Boleslaus, sancti Wenceslai fratris sui interfector relictis duobus filiis Boleslao Pio et Strachquas morte preventus suum Boemie ducatum et vitam amisit. Qui Boleslaus Sevus post fratricidium perpetratum rexit Boemiam XXXVII annis, mensibus IX, diebus XVII.
Anno igitur Domini DCCCCLXVII Boleslaus Pius, Boleslai Sevi filius, vir christianissimus et multarum virtutum et operum plenus, XX ecclesias in Boemia de novo construxit, et sufficienter dotavit, inter quas principalem et primam ecclesiam sancti Viti, quam pridem sanctus Wenceslaus in castro Pragensi edificaverat, sublimavit in ecclesiam kathedralem. Quod sic accidit et ad effectum perductum est. Habuit enim sororem germanam nomine Mladam, devotissinam virginem et sanctis scripturis et literis eruditam, que dum causa oracionis Romam venisset, a Johanne papa benigne suscipitur, et ab eodem obtinuit ereecionem monasterii sancti Greorgii in castro Pragensi et se ibidem in abbatissam consecrari. Qui papa eandem Mladam taliter in abbatissam consecrans mutavit nomen eius vocavitque eam Mariam et instituit in dicto monasterio regulam sancti Benedicti.
Quo facto eadem abbatissa sancti Georgii castri Pragensis Maria induccione fratris sui prefati Pii Boleslai, ducis Boemie, a dicto papa Johanne obtinuit ecclesiam sancti Viti, quam olim sanctus Wenceslaus in castro Pragensi fundaverat, ut premittitur, in kathedralem ecclesiam sublimari. Et tam super sublimacione eiusdem Pragensis ecclesie quam eciam ereccione et, confirmacione abbacie et monasterii sanctimonialium beati Georgii in castro Pragensi predicto fratri suo Pio Boleslao, duci Boemie, apostolicas portavit literas sub his verbis:
[21.]
Johannes, servus servorum Dei, Boleslao, catholice fidei alumpno, salutem et apostolicam benediccionem. Justum est benivolas aures accomodare iustis peticionibus, quia Deus est iusticia, et qui diligunt Deum, iustificabuntur, et omnia diligentibus Dei iusticia cooperabuntur in bonum. Filia nostra, tua relativa nomine Mlada, que et Maria, inter ceteras haud abnegandas peticiones cordi nostro dulces intulit ex parte tui preces, scilicet ut nostro assensu in tuo principatu ad laudem et gloriam Dei ecclesie liceret fieri episcopatum. Quod nos utique leto animo suscipientes Deo grates retulimus, qui suam ecclesiam seniper et ubique dilatat et magnificat in omnibus nacionibus. Unde apostolica auctoritate et sancti Petri, principis apostolorum, potestate, cuius licet indigni tamen sumus vicarii, annuimus et collaudamus atque canonisamus, ut quoad ecclesiam sanctorum Viti et Wenceslai martirum fiat, sedis episcopalis. ad ecclesiam vero sancti Georgii martiris sub regula saucti Benedicti et, obediencia filie nostre abbatisse Marie constituatur congregacio sanctimonialium. Verumptamen non secundum ritus aut sectam Bulgarie gentis vel Rusie aut slovanice lingue, sed magis sequens instituta et decreta apostolica, unum pociorem tocius ecclesie ad placitum eligas in hoc opus clericum, latinis ad primum literis eruditum, qui verbi vomere novalia cordis gentilium scindere, et triticum bone operacionis serere sufficiat et valeat.
Et statim, ut iussum fuerat a papa prefato Johanne consilio ducis et abbatisse ecclesia sancti Viti decernitur futuro Pragensi episcopo, ecclesia vero sancti Georii martiris sorori dicti ducis Boleslai Marie.
[22.]
Anno Domini DCCCCLXVIII fuit quidam presbyter professione monachus de Saxonia, vir eloquens et magne sciencie nomine Ditmarus, qui pridem ad Pragensem urbem oracionis causa venerat, et qui postea Pii Boleslai, tunc ducis Boemie, noticiam adeptus, presertim quia linguam slovanicam bene scivit. Hunc dictus Boleslaus dux valde dilexit et cum communi consensu clericorum suorum eundem Dytmarum monachum in primum episcopum Pragensem elegit et cum literis suis Ottoni imperatori, quondam Henrici imperatoris filio, ad approbandum et instituendum transmisit.
Qui imperator viso eleccionis decreto et literis dicti ducis Boemie prefatum Dytmarum Pragensem episcopum approbavit et mandavit Magutinensi archiepiscopo, qui tunc curie sue prefuit, ut eundem Dytmarum in episcopum consecraret. Qui iuxta mandatum imperatoris taliter consecratus Pragam ad ducem suum Boleslaum Pium revertitur et inthronisatus ad ecclesiam sancti Viti Pragensem cathedralem, presulatum suum rexit utiliter, et non post inulta tempora feliciter vitam finivit et mortuus est anno Domini DCCCCLXIX, IV nonas Januarii, et in ecclesia sua Pragensi sepultus.
[23.]
Defuncto itaque primo episcopo Pragensi Dithmaro eligitur sanctus Woytiech nacione Boemus illustris. Nam pater eius Slawnik, comes Zlicensis, nobilis genere, vita et moribus, locuples valde fuit, multas urbes habens. Qui eciam sanctus Adalbertus matrem habuit Zczesislawam multis pollentem virtutibus. Habuit eciam quinque fratres, qui a nobilibus sue Pragensis diocesis in urbe Luticensi in odium sancti Adalberti crudeliter interfecti sunt. Quorum hec sunt nomina: Sobebor, Spitimir, Bohraslaw, Porzey, Czaslaw. Hii fratres sancti viri una cum patre et matre suis predictis sepulti sunt in ecclesia urbis eorum Lubisch. Prefatus vero sanctus Adalbertus in subdiaconatus existens ordine exigentibus multis virtutibus et sanctis operibus suis per Boleslaum Pium, ducem Boemie, et clerum Pragensem, quasi coactus in episcopum eligitur et mittitur per eos ad Ottonem imperatorem, filium Ottonis primi, qui tunc fuit in civitate Veronensi, ut eum in episcopum approbaret. Qui imperator peticioni eorum consenciens ipsum Maguntino archiepiscopo direxit in episcopum consecrandum. Et taliter consecratus ab eo induccione Alberti, Magdeburgensis archiepiscopi, tunc presentis sibi nomen imponitur Adalbertus quasi alter Albertus, tunc archiepiscopi Magdeburgensis Alberti equivocus et consocius.
Hic beatus Adalbertus, secundus Pragensis episcopus, sanctissimam vitam duxit; quomodo et qualiter, hec in legenda, vita et passione sua ad plenum videri potuerunt. Qui beatus Adalbertus, postquam sensisset incredulitatem et duriciam plebis sibi conmisse, plus voluit se salvare quam una cum ipsis Altissimo displicere, deliberavitque dimissa ecclesia et grege suo Romam adire. Et cum iter arripere vellet, casu contigit, quod Starchquas frater Pii Boleslai, ducis Boemie, ad cuius natale sanctus Wenceslaus olim invitatus per fratrem suum Boleslaum Sevum, de quo supra fit mencio, martirium subiit, de Ratispona veniens, in qua civitate Ratisponensi idem Strachquas dudum ante in monasterio sancti Emerammi ordinis sancti Benedicti habitum monachalem assumpserat, de licencia abbatis sui Pragam venit ad dictum fratrem suum ducem Boemie Boleslaum Pium. Quem Strachquas monachum dum sanctus Adalbertus esse fratrem ducis Boemie cognovisset, ipsum ad se secrete recipiens allocutus est:
Ex quo te video virum illustris generis, germanum ducis Boemie, scire velis tot esse scelera gregis michi commissi, quod singula corrigere non valeo, sed neque hic facere fructum bonum. Nam infidelitas, nequicia populi, incesta copula et inconstantis coniugii scelus, inobediencia et, negligencia cleri, superbia et intollerabilis potencia comitum et magnatum in plebe mee Pragensis diocesis adeo et taliter excreverunt, quod ad eorum emendam et correccionem debitam sufficere non valeo. Igitur decrevi Romam ire, apostolicum consulere et ad perversum populum nunquam redire. Tu igitur cum sis frater principis huius terre, forsitan plebs ista tibi magis quam mihi obediet, et tu consilio et auxilio fratris tui superbos domare, inobedientes corrigere et infideles poteris increpare ac ecclesie et gregi suo prodesse utiliter et preesse. Ecce, pastoralem baculum meum in sinu tuo pono et episcopatum meum tibi resignare promitto, et, ut licere possit in vita mea, te esse episcopum aput apostolicum impetrabo. Strachquas vero hoc audito episcopalem baculum sancti Adalberti in sinu suo positum in terram furibundus abiecit et dolose subiunxit: Nolo habere dignitatem in mundo, honores fugio, pompas despicio, indignum me iudico episcopali fastigio. Sed neque tantum pondus pastorale portare sufficio: monachus sum, mortuus sum et mortuos sepelire non possum. Que audiens sanctus Adalbertus Spiritu sancto plenus, aliam dicti Strachquas esse inentem quam verba recognoscens, respondit: Scias frater, quod modo cum bono non facis, facies postea cum maximo malo tuo. Post hec prefatus sanctus Adalbertus videns se non posse proficere, dimissa Pragensi ecclesia cum grege sibi commisso Romam peciit et apostolicum, quid facturus esset, consuluit Papa vero audiens causam adventus sui dedit sancto viro licenciam, ut magis liceret sine anime sue periculo exulare, quam quod in ecclesia sibi commissa persisteret sine fructu. Et sic de indulto apostolico sanctus Adalbertus deliberaverat ire Jerusalem, quod tamen perficere non potuit.
Sed postquam nonnulla loca religiosa peregre visitasset, reversus est Romam et stetit ibi cum beato Gaudencio, fratre suo, in monasterio beati Alexii tamdiu, quousque archiepiscopus Maguntinus conspiceret ecclesiam Pragensem pastore carere et plebem eius persistere in errore. Qui tunc archiepiscopus Maguntinus pro reditu sancti viri Adalberti ad apostolicum legatos mittit et literas. Papa vero habito desuper consilio sancto Adalberto respondit hec verba: Fili, si te audierint oves tue, ibidem facito fructum bonum, si vero non te audire voluerint, declina ab eorum consorciis et alios Christo lucrare. Sicque data licencia pape sanctus Adalbertus Pragam revertitur. Et licet ibidem aliquamdiu stetisset, nullum tamen fructum in commisso sibi grege facere potuit. Iterum Romam rediit et tamdiu ibi stetit in monasterio sancti Alexii predicto, quousque instante iterato archiepiscopo Maguntino aput papam denuo redire Boemiam compulsus est. Sed reversus Pragam multo minus proficere potuit, quam ante profecit; demum abinde recessit ad extraneas naciones.
[24.]
Strachquas vero monachus, de quo supra est mencio, postquam sanctum Adalbertum, Pragensem episcopum, iterum exulare vidisset et cognovisset ipsum ad ecclesiam suam hominum sibi commissorum peccatis invalescentibus nolle redire, seductus animo et avaricia tactus, dolositatem suam, qua pridem sanctum virum decipere nitebatur, depalians, non ut Aaron vocatus a Deo, sed temeritate propria sancti Adalberti prefati Pragensem kathedram sibi usurpare presumsit et pro consecracione sua archiepiscopum Maguntinum accedens, dum inter duos suffraganeos episcopos, ut moris est consecracionis huiusmodi, prostratus iaceret in medio, statim in signum indigne consecracionis sue a dempnio arreptus tamdiu vexatur inmaniter, quousque vita privatiis occubuit. episcopatum Pragensem, quem pridem per sanctum Adalbertum sibi sponte oblatum dolose accipere recusavit, postea, dum voluit, digno Dei iudicio infausta morte preventus assequi non potuit. Sed eius voluntate temeraria intercepta prefatus sanctus Adalbertus, quamdiu vixit, eciam exul et absens Pragensis permansit episcopus.
Sanctus itaque Adalbertus Ungariam veniens eiusque primum regem sanctum Stephanum baptisavit. Qui sanctus Stepharius post obitum sancti Adalberti in honore eiusdem sancti Adalberti Strigoniensem metropolitanam construxit et sublimavit ecclesiam, sicque totam Pannoniam et Poloniam, cui in Gnesnensis ecclesie kathedra beatum Gaudencium, fratrem suum, alio nomine Radim prefecit, qui postea, videlicet anno Domini DCCCCLXXXXIX, ibidem in episcopum ordinatus est, et sic eciam quamplures alias naciones convertit ad fidem, ipisque omnibus baptisatis ultimo Prussiam venit et ibi multa bona opera faciens a Prutenis martirizatus iubente Domino vitam cum palma finivit.
Anno Domini DCCCCLXX. Anno Domini DCCCCLXXI. Anno Domini DCCCCLXXII. Anno Domini DCCCCLXXIII. Anno Domini DCCCCLXXIIII. Anno Domini DCCCCLXXV. Anno Domini DCCCCLXXVI. Anno Domini DCCCCLXXVII. Anno Domini DCCCCLXXVIII. Anno Domini DCCCCLXXIX. Anno Domini DCCCCLXXX. Anno Domini DCCCCLXXXI. Anno Domini DCDCCLXXXII. Anno Domini DCCCCLXXXIII. Anno Domini DCCCCLXXXIIII. Anno Domini DCCCCLXXXV. Anno Domini DCCCCLXXXVI. Anno Domini DCOCCLXXXVII. Anno Domini DCCCCLXXXVIII. Anno Domini DCCCCLXXXIX. Anno Domini DCCCCXC. Anno Domini DCCCCXCI. Anno Domini DCCCCXCII. Anno Domini DCCCCXCIII. Anno Domini DCCCCXCIIII. Anno Domini DCCCCXCV. Sub hiis annis Domini quid et quando in principatu Boemie per Pium Boleslaum, ducem ibidem, de sancto Adalberto, Pragensi episcopo, et alias gestum sit, in cronicis distincte non ponitur, sed solum hoc modo, prout in premissis apparet. Et hoc ex horum negligencia, qui illis preteritis temporibus gesta principum conscripserunt.
Anno Domini DCCCCXCVI, nono kalendas Maii sanctus Adalbertus, secundus Pragensis episcopus, a Prutenis, sicut premittitur, passus est.
[25.] Et postquam sepe nominatus dux Boemie Pius Boleslaus per martirium et mortem sancti Adalberti, prout proxime suprascriptum est, suam Pragensem ecclesiam pastore carere vidisset, que quasi duobus annis vacavit, videlicet ab anno Domini DCCCCXCV, quo supra, usque ad annum Domini DCCCCXCVIII, taraquam zelator catholice fidei cogitare cepit, quem ibidem ydoneum pastorem preficeret. Et dum universam Boemiam perquirens dignum clericum ad tante dignitatis fastigium assumendum moribus et vita probatum invenire non posset, ne Deo noviter acquisitus populus fidem assumptam derelinqueret et errores pristinos sequeretur, solempnes misit nuncios ad Ottonem tercium huius nominis imperatorem, rogans, ut ecclesie sue Pragensi in tantis dispendiis posite consuleret et de persona ydonea pro presulatus Pragensis ecclesie regimine provideret. Qui imperator katholicus iuste peticioni sue merito consenciens quemdam capellanum suum Deodatum alias Tegdardum nacione Saxonem, nomine, vita, moribus et literarum scienciis decoratum, linguam quoque slovanicam scientem ad plenum, Pragensi prefecit ecclesie, mittens eum Maguntino archiepiscopo consecrandum. Anno Domini DCCCCXCVIII nonas Julii dictus Deodatus, tercius Pragensis episcopus, consecratus est per archiepiscopum Maguntinum.
[26.] Anno Domini DCCCCXCIX, VII idus Februarii dux Boleslaus Pius, de quo supra fit mencio, multis pollens virtutibus, victoriosus in preliis et maximus pacis amator, qui eciam habuit uxorem legitimam, nobilem genere, vita et moribus, nomine Hemmam, ex qua duos filios procreavit, Wenceslaum videlicet et Boleslaum, Wenceslaus cum adhuc puerilibus esset, in annis, febre correptus vitam finivit, Boleslao fratre suo superstite remanente. Postquam autem pater sibi sensisset tempus mortis instare, accersito filio suo equivoco Boleslao, ipsum coram coniuge sua Hemma et magnatibus Boemie multis informans documentis salutaribus docuit vitare vicia et quaslibet amare virtutes.
Et tandem post paterna monita et doctrinas sibi ducatus Boemie committens regimen plenus dierum felicium vitam finivit in Domino. Estque in ecclesia Pragensi sepultus. Rexitque ita Boleslaus secundus huius nominis ducatum Bohemie XXXI annis, mensibus VI, XX diebus.
[27.]
Anno Domini DCCCCXCIX, quo supra, Boleslaus tercius, Pii et secundi Boleslai, ducis Boemie, filius, post obitum patris regimen Boemie ducatus assumpsit; sed non tam felicibus auspiciis prout pater paternos terminos olim viriliter acquisitos servavit. Nam non longe post assumptum Boemie ducatus regimen dux Polonie nomine Mesko, homo plenus fraude, sibi urbem Krakow fraudulenter abstulit, omnibus suis de Boemia gladio nequiter interfectis. Habuit eciam dictus Boleslaus ex coniuge nobili duos filios Odalricum, et Jaromir: Odalricus a puericia traditus fuit in curiam imperatoris Henrici moribus et virtutibus imbuendus, sed Jaromir in aula paterna pennansit et liberalibus studiis eruditur.
Anno Domini M accidit, quod inter Boleslaum Boemie et Meskonem Polonie duces interveniente tractatu treugarum et pacis eciam iuramento firmato iidem duces ad certum locum insimul convenerunt In quo dictus Mesko sub dudum concepto dolositatis ingenio, attractis sibi quibusdam de Boemia consiliariis prefati ducis Boleslai muneribus, Wrssovicensibus nomine, inter quos erat Cochan principalis, perridis et nequissimis sui principis traditoribus, de eorum consilio idem Mesko ducem Boleslaum versus Cracoviam super alio certo termino veniendum ad convivium invitavit.
Qui dux Boleslaus taliter invitatus prioris dolositatis et fraudis non immemor et volens sibimet de peiore futuro cavere primo peticioni Meskonis dissenciens, sed postea Wrssovicensium traditorum, suorum consiliariorum, iniquis suasionibus victus se venire velle promisit. Nec tamen obmisit ducatum suum per nobiliores Boemie, illos duntaxat, quos fide probatos habebat, disponere, provide Statuens, ut si quid in eo dolositate dicti Meskonis eveniret, Jaromir filium suum in ducem et dominum suum assumerent loco sui. Sicque disposito principatu suo Cracouiam ad dictum Meskonem accessit. Et primum quidem ab eodem Meskone honorifice suscipitur, sed mox, dum convivio interesset, ab hospite suo prefato nequiter capitur et oculis privatur, suis omnibus, quos secum adduxerat, ibidem crudeliter interfectis.
[28.]
Postquam dictus Mesko de genere ducali degenerans fidem datam et iuramentum prestitum violasset ac in illustri Boleslao, Boemie duce, hospite suo, inhumana, sicut premittitur, scelera perpetrasset, dicti Wrssovicenses, tanti tradimenti et impietatis crudelissimi patratores, de nequam sua et amicorum suorum confisi potencia, superstitem iuvenem Jaromir, ducem Boemie, filium Boleslai prefati, machinantes extinguere, sibi preter consensum et scitum magnatum, baronum ac fidelis populi ducatus Boemie regimen fraudulenter usurpare conantur. Nam quadam die iidem Wrssovicenses traditores insignes, cum quodam perfidissimo maiore et directore eorum Cochan nomine, opportunitate capta ducem et dominum suum Jaromir simulate venacionis causa fictum ad locum, in quo nunc est monasterium Veliz, duxerunt, densas in silvas. Et dum locum aptum ad perpetrandum conceptum facinus conspexissent, ducem et dominum suum ligantes ad arborem et de ipso metam sagittariam statuentes sagittis et telis eum interficere nitebantur. Ubi sic accidit, quod idem dux Jaromir ob magne devocionis ardorem et multam reverenciam, quibus a puericia sua sancnim Johannem Baptistam summopere studuerat honorare, idem sanctus Johannes Baptista in tanta necessitate sua iuvenem ducem Jaromir graciose protexit. Nam dum persecutores et impii traditores sui in eum tela iacerent, sanctus Johannes cum indumento suo prohibuit, prout eidem duci Jaromir videbatur, quod dux ipse nullatenus a sagittis huiusmodi ledebatur.
In eadem eciam hora beatus Johannes uxori dicti Jaromir, matrone valde devote, per visionem apparuit, admonens eam, ut ad liberacionem sui mariti Jaromir suum fidelem populum incitaret. Insuper dum hec miraculose sic fierent, quidam familiaris dicti ducis Jaromir Howora nomine, qui premissis maleficiis interfuit, fidelitate motus subito equum ascendens venit Pragam, nunccians fidelibus et amicis dicti ducis singula, que per Wrssovicenses, impios traditores, suum committebantur in ducem. Qui statim armati equos ascendunt et una cum eodem Howora ipsos ducente fideliter ad locum predictum veniunt et maleficos temerarios, quos possunt, capiunt et trucidant digria morte, ac dominum suum miserabiliter afflictum dissolvunt. Qui solutus coram omnibus narrat, qualiter sancti Joannis Baptiste fuerit auxilio miraculose protectus, et in perpetuam memoriam liberacionis huiusmodi arborem, ad quam ligatus fuit, precidi fecit, construens in eodem loco preposituram et monasterium Welisch in honore sancti Joannis Baptiste, in quo hodie altare maius super stipite dicte arboris situm est. et plures degunt monachi sub regula sancti Benedicti sub abbate Insule Sazaviensis. Familiares vero et fideles populi dicti Jaromir ducem suum honorifice suscipiunt et Pragam reducunt. Servo autem Howora propter probitatis fidem, quam ostendit in duce, idem dux Jaromir hereditarie supremi venatoris officium donavit, quod ad curtem Stebnam pertinuit. Et sic idem Howora illud officium ad posteritatem suam gracia honorifice mercedis deduxit.
[29.]
Anno itaque M primo, dum premissa in Boemia gesta fuerant, Mesko, dux Polonie, nactus auxilio sceleratorum Wrssoviensium et amicorum eorum, proditorum ducum Boemie, congregato exercitu valido Boemiam veniens Pragam obsedit, et infra biennium Pragensem urbem obtinuit castro, Wissegradensi in dicta urbe viriliter resistente.
Anno Domini MII quo supra dictus sceleratus Mesko nunccios suos ad imperatorem Henricum cum maxima pecunia et mujtis muneribus misit, eidem supplicans, ut sibi Odalricum fratrem Jaromir; ducis Boemie, qui tunc temporis, prout eciam superius scribitur, prefati imperatoris educabatur in curia, vinctum transmitteret. Quod imperator prefatus cupiditate auri et muneribus corruptus adimpleri mandavit in imperialis sui nominis dedecus et honoris. Qui Odalricus postea vel iussu imperatoris dimissus vel fuga de carceribus et vinculis liberatus est et rediens in Boemiam secrete venit in quoddam castrum suum firmissimum Dreuik nomine. Et abinde quemdam militem fidelem mittit in urbem Pragensem, iniungens ei, quod nocturno tempore per clamorem buccinarum et tubarum incautos hostes perterreat. Mox vero fidelis miles iussa domini sui exequens, ascendit nocte media in prefate urbis Pragensis eminenciorem locum Zizi wlgariter nominatum, qui nunc Strahouia dicitur, ubi tubis et buccinis sonitum faciens altis vocibus clamores ingeminat sub hiis verbis: Fugiunt, fugiunt Poloni confusi turpiter, irruite, irruite armati Boemi acriter! Quos sonitus clangores tubarum et sonorosas voces audientes incauti Poloni timore perterriti dimissis armis et rebus suis, ut melius possuut, turpiter aufugiunt, sic quod quidam ex eis nudi, quidam precipitati de ponte, quidam per preruptam viam et posticum castri Pragensis itineris angustia pressi, alii evaserut, alii miserabilitet perierunt.
Et dictus dux Mezko similiter vix cura paucis evasit. Quod dux dictus Odalricus percipiens statim altera die Pragam venit et ducatus Boemie possessionem assumpsit. Ac deinde tercia die adventus sui ad suggestionem dictorum Wrssovicensium traditorum Jaromir, fratrem suum, fraterni oblitus amoris, excecari mandavit, ut sic securus a fratre persisteret in ducatus regimine supradicti.
[30.]
Anno Domini MII quo supra, dum sic prefatus Odalricus ducatus Boemie regimen assumpsisset, accidit; quod quadam vice, dum de venacione rediens per quandam villam suam transiret, vidit virginem pannos lavantem ad puteum, Bozenam nomine, quod alio vocabulo Beatrix dicitur, mire pulchritudinis et decoris. Quam sic intuitus totus in eius concupiscenciam et amorem exarsit, et mittens nuncios suos continuo tulit eam et in legitimam duxit uxorem, ex qua generavit filium elegantissimum nomen sibi Brziecislaus imponens.
Anno Domini MIII predictus Odalricus potenciores de prefatis Wrssovicensibus traditoribus perfidis digna morte mandavit extingui.
Anno Domini M quarto Benedictus cum sociis suis, Matheo, Johanne, Ysaac et Cristino in Polonia heremiticam et sanctam vitam ducentes, per quosdam Polonos predones, qui se aput eosdem sanctos viros quandam massam auri, quam ipsis Mesko, dux Polonie, devocione permotus miserat, quamque viri sancti, ne pecunia dediti in suis oracionibus impedimenta sentirent, dicto duci remiserant, invenire sperabant, nocturno tempore crudeliter interfecti sunt, et sic martirium passi migrarunt ad Dominum. Fuerunt autem hii sancti viri quondam socii sancti Adalberti, Pragensis episcopi, quos idem episcopus de Roma ex monasterio sancti Alexii secum Poemiam et Poloniam adduxerat, qui vestigia patris et directoris eorum sancti Adalberti sequentes multum in Polonia populum converterunt ad fidem et omnipotenti Deo, quamdiu in hoc seculo fuerunt, sanctis operibus placuerunt.
Anno Domini MVI Hemma, uxor Boleslai secundi, mater Odalrici et Jaromiri fratrum, mulier nobilis et plena virtutibus, febre correpta obdormivit in Domino et in Pragensi ecclesia sepelitur.
Anno Domini MVII. Anno Domini MVIII. Anno Domini MIX. Anno Domini MX. Anno Domini MXI. Anno Domini MXII. Anno Domini MXIII. Anno Domini MXIV. Anno Domini MXV. Anno Domini MXVI. Hiis annis et eciam sequentibus Odalricus, Boemie dux, ducatum suum provide rexit, nec quicquam contrarietatis a quoquam sustinuit.
Anno Domini MXVII Deodatus, tericius Pragensis episcopus, successor sancti Adalberti, mortuus est III idus Junii, cui successit Eghardus, quartus Pragensis episcopus. Anno Domini MXVIII. Anno Domini MXIX. Anno Domini MXX.
[31.]
Anno Domini MXXI predicti Odalrici filius Brzieczislaus, qui per multas virtutes, crescebat in melius, transcendens de puericia in iuventutem, audiens magnam famam de pulchritudine cuiusdam virginis, Juditha nomine; filie Ottonis Ruffi, suo firmavit in animo, qualiter prefatam sibi speciosam virginem matrimonialiter posset adiungere. Et dum audisset, quod virgo eadem in quodam monasterio nominato vulgariter Nidermunster in civitate Ratisponensci imbuenda liberalibus studiis servaretur, acceptis ad se fidelioribus secrecioribusque familiaribus suis, simulavit se velle imperatorem accedere, cum ipsis iter arripuit et septem dietas continue faciens optatum dicti monasterii pervenit ad locum. In quo altera die tacitus intra se conceptum revolvens propositum solus claustrum circuit, querens, si posset presenciam dicte virginis accedere. Et dum intra monasterium venisset, vidit prefatam Juditham cum aliis puellis sollaciando discurrere, et statim eius inspecto decore et amoris igne succensus virginem rapit et cum ipsa subito equum ascendens aufugit Et veniens ad portam exteriorem, hanc obstructam ferrea kathena reperit, qui statim gladium vibrans unius ictus impetu kathenam firmissimam geminas divisit in partes. Quod factum fortissimi militis usque hodie cerni potest. Et sic cum virgine rapta familiaribus suis id minime scientibus fugitivus abscessit ac per dies et noctes transiens ad patrem suum ducem Odalricum pervenit. Familiares vero sui in dicto monasterio comprehensi miserabiliter tormentati sunt et crudeliter interfecti, Brzieczislaus itaque patri suo, que gesta fuerant, retulit et accepta licencia transivit Moraviam, procurans sibi virginem Suam Iuditham matrimonialiter copulari.
Preterea imperator Otto percipiens filiam suam Juditham per filium ducis Boemie raptam esse, indignatus valde iuramento firmavit, quod vel mortem subiret vel subiugata Boemia imperialem sedem suam in ducatus medio collocaret. Ex adverso vero iuvenis Boemie dux magnanimus prestitit iuramentum, quod nisi morte preventus tam grande cesari dampnum inferret, quod de hoc imperator et imperium iacturam perpetuam sustinerent. Ex quo fit, quod imperator exercitu congregato potenti Boemiam nititur invadere, et econtra Boemie dux nec non Brzieczislaus filius eius cum gentibus suis ad resistendum cesari viriliter se disponunt. Et postquam iam uterque, tam imperator quam Boemie dux, cum exercitibus suis starent in campis, prefata domina Juditha, filia imperatoris et uxor ducis predicti, femina prudens et provida, concepit in animo, qualiter huiusmodi grandes inimicicias inter tam propinquos affines interciperet et omnino sedaret.
Ac tandem ab imperatore securitatis conductu recepto ipsum accessit et inter multos et varios tractatus hunc modum et ordinem adinvenit, quibus cedes populi ab utraque parte vitari et iuramenta facta absque cuiuslibet preiudicio partis observari valerent. Tractavit etenim, quod imperator transiret Boemiam et in medio eius, videlicet in Boleslavia, imperialem sedem suam poneret et, in eadem sede potenter resideret et eam ibi in perpetuam huius rei memoriam relinqueret. Similiter ad salvandum iuramentum mariti sui Brzieczislai, ducis Boemie prefati, tractavit, quod dum duces Boemie et suos posteros curiam imperatoris accedere contingeret et ad tria miliaria in vicino venirent, terras imperii per incendia sub eiusdem imperii dispendiis licite dampnificare valerent, et quod ad huius rei perpetuum recordium pro armis ducalibus Boemie aquilam imperialem in campo albo per pennas aquile circumquaque flammis distincto deferrent. Quo ingenio per dictam Juditham sapienter invento imperator et dux Boemie supradicti concordati sunt. Et sic imperator cum suis Boemiam intrans Bolesslaviam venit et ibidem imperialem sedem suam preciosissimam posuit, que ibidem in ecclesia Boleslaviensi usque in hodiernum diem pro huius rei memoria diligencius custoditur. Et postea iuramento servato pacificatus recessit.
Similiter Brzieczislaus, iuvenis Boemie dux, extra Boemiam curiam imperatoris accedens, dum in vicino ad trium miliarium spacium pervenisset, per ignis incendium imperii bona dampnificaus iuramentum servat, tractata huiusmodi ad posteros suos Boemie duces deducit, quod eciam tam a posteris ducibus, quam eciam futuris regibus Boemie usque hodiernum diem in huius rei memoriam perpetuam observatur. Et ab hoc tempore Brzieczislaus Odalricum, patrem suum, in ducatus regimine usque ad eiusdem patris sui obitum in multis laboribus provide relevavit.
[32.]
Habebat itaque dictus Brzieczislaus ex donacione paterna in potestate Moraviam, quam partim a Polonis oppressam strennuis actibus ab eorum manibus liberavit, et comprehensa multitudine Polonorum centenos cum centenis concumulans vinctos misit Ungariam, ipsos pecunia vendidit et in servitutem perpetuam relegavit, et tamquam sapiens filius patrem relevans in multte laboribus multosque strennuos actus faciens de mandato patris sui, vices eius gerens, Boemiam feliciter gubernavit. Anno Domini MXXII facta est maxima persecucio christianorum in Polonia.
Anno Domini MXXIII Ekhardus episcopus Pragensis, obiit VI idus Augusti, cui successit Izza.
Anno Domini MXXIIII. Anno Domini MXXV. Anno Domini MXXVI. Anno Domini MXXVII. Anno Domini MXXVIII. Anno Domini MXXIX. Anno Domini MXXX obiit Izza, quintus Pragensis episcopus, Emler FRB: IIII; alit. ms. 3: IIIIIII kalendas Februarii, cui Seuerus successit.
Anno Domini MXXXI. Anno Domini MXXXII. Anno Domini MXXXIII. Anno Domini MXXXIIII. Anno Domini MXXXV. Anno Domini MXXXVI. Anno Domini MXXXVII Boleslaus prefati Odalrici ducis pater, quem, ut supra dictum est, impius Mesko, Polonie dux, oculis privaverat, mortuus est et in ecclesia Pragensi sepultus.
Eodem anno V idus Novembris Odalricus, Brzieczislai pater, infirmitate gravatus feliciter vitam finivit. Cuius obitum Jaromir, frater ejus, quem pridem dictus Odalricus excecari mandaverat, percipiens Pragam venit et Brzieczislaum, nepotem suum, ima cum baronibus, magnatibus et populo Boemie elegit et prefecit in ducem, ipsumque nepotem suum publice ammonuit, ut iniquorum traditorum Wrssovicensium genus exterminaret et suorum deberet fidelium consilia studiosius imitari, narrans coram omni populo quantam tradicionem quantumque scelus Wrssovicenses prefati olim in suis ducibus et dominis perpetrassent. Unde Wrssovicenses, eorundem filii, iniquorum patrum suorum sunt iniquissimi sectatores, presertim Cochan, qui quadam nocte, dum dictus orbatus lumine Jaromir ad laxandum ventrem privato sederet in loco, eundem per posteriora trans corpus nequiter letaliterque wlnerans miserabiliter insontem extinxit. Sicque Jaromir moritur anno predicto, II nonas Decembris.
[33.]
Anno Domini MXXXVII quo supra dictus Brzieczislaus ducali paterna collocatus in sede, vir providus, strennuus et multa virtute preclarus ducatum suum cupiens dilatare et in partes circumvicinas extendere vires suas, regnum Vngarie potenter intrat et eius regionem usque urbem Strigoniensem devastat. Preterea prefatus dux Brziecislaus ex nobili et decora coniuge sua Juditha quinque elegantissimos filios procreavit, videlicet Spitigneum, Wratislaum, Conradum, Jaromir et Ottonem de quibus postea successive dicetur.
Anno Domini MXXXVIII Brzieczislaus patrati quondam sceleris in avum suum Boleslaum per Meskonem, ducem Polonie, non immemor, congregato exercitu suo intrat Poloniam, eamque devastat et destruit, Krakow, insigniorem urbem Polonie, strennuus victor acquirit et funditus subvertit, ac ibidem ditissimis thesauris ac spoliis oneratus Polonie ceteras urbes lucratur, succendit et destruit usque ad castrum Bdek, ubi castellani terre et hominum maxima multitudo confugerant. Qui dicto duci et eius exercitui resistere non valentes se gracie sue humiliter subdiderunt; quos graciose recipiens misit Boemiam, assignans eis partem silvarum in loco Czirni, quemdam prefectum inter eos capitaneum et maiorem constituens decrevit, ut sub ea lege, qua in Polonia vixerant, permaneant. Qui ab urbe Bdek usque hodie Bdekani vocantur.
Deinde dux Brzieczislaus predictus usque Gneznensem transiens metropolim, ipsam victoriose lucratur, et tam ipse quam sui ecclesiam beate Marie virginis, ubi corpus beatissimi martiris Adalberti reconditum erat, reverenter intrantes, confessi et contriti triduanis vacant ieiuniis, et, ante sepulchrum sancti Adalberti una cum Severo, Pragensi episcopo, in terram prostrati oracione fusa et Dei nomine invocato altare maius, in quo corpus sanctum reconditum fuerat, aperientes, invenerunt sanctum Adalbertum in sarchofago habitu et corpore integrum per omnia, ac si ipso die missarum solempnia celebrasset. De cuius corpore miri odoris fragrancia non solum totam Gneznensem replevit ecclesiam, ymo ducem Boemie et eius exercitum mirifice confortavit. Ubi stupenda valde res accidit, puta, quod ante lapsum trium dierum nemo sacri corporis sarchofagum tangere potuit, sed elapso triduo et oracionibus multiplicatis capsam attingunt sancto cum corpore et ipsam in altaris arce collocant. Offertque dictus dux Boemie Brzieczislaus ducentas marcas argenti.
Similiter in eadem ecclesia corpus sancti martiris et archiepiscopi Gneznensis Gaudencii, qui et alio nomine Radym vocatur, fratris beati martiris supradicti, reperiunt, et ibidem in alia ecclesia corpora sanctorum quinque fratrum: Benedicti, Ysaac, Mathei, Johannis et Cristini, de quibus supra fit mencio, prefatus Boemie dux obtinuit. Similiter quandam crucem auream magni ponderis, quam quondam Mesko, dux Polonie, obtulerat, et quandam tabulam auream ponderis trecentarum librarum auri et multa alia preciosissima ornamenta recepit et cum reverencia digna Boemiam apportavit. Et dum circa rivulum Rokitnik Pragam applicuissent, tam dux quam clerus et populus universus tantis preciosissimis reliquiis processionatim obviam facientes et cum magna leticia in Pragensem portantes ecclesiam honorifice recondiderunt ut decuit. Facta est autem hec translacio sanctarum reliquiarum huiusmodi anno Domini MXXXVIII, kalendis Septemb. IX.
[34.]
Anno Domini Mill. XXXIX premissis divina favente gracia prospere sic gestis, et de tantorum patronorum sanctissimis allatis reliquiis tota Boemia plurimum exultante, quidam invidia seducti apostolicam sedem accedunt ducem Boemie Brzieczislaum pape deferunt eo, quod contra sanctorum patrum decreta et canonicas sancciones prefatorum beatorum corpora de Polonia in Boemiam, sicut premittitur, asportarat. Unde tam dux quam Severus, Pragensis episcopus, de presumcione huiusmodi plurimum arguuntur et ad respondendum desuper coram apostolica sede missis citacionum literis ad pape presenciam evocantur. Qui mittentes nunccios et legatos suos ydoneos, qualiter non temeritate sed bona intencione nec non pro magna salute Boemice gentis translacionem patronorum suorum huiusmodi fecerant, se excusare curantes postulaverunt misericordem veniam de commissis. Summus pontifex itaque excusaciones et peticiones eorum admittens precepit ac pro satisfaccione premissorum iniunxit, quod prefatus dux Boemie Brzieczislaus collegium canonicorum in Boemia de bonis suis propriis sufficienter in omni necessitate construeret et decoraret ac, quod in eodem collegio persone ecclesiastice ydonee instituerentur. Canonice procuraret, qui divinis laudibus inibi Domino perpetue deservirent.
Ambasiatores itaque ducis Boemie supradicti tam misericordi et benigna summi pontificis responsione recepta leti revertuntur Boemiam, suo principi ea, que acciderant per ordinem enarrantes. Brzieczislaus vero, Boemie dux, apostolicum preceptum gratanter acceptans et exequens, in urbe Boleslaw, sita in littore Albee fluminis, sub honore sancti Wenceslai martiris, quondam ducis Boemie, in qua olim idem sanctus Wenceslaus ab impio fratricida Boleslao martirium passus est, solempnem collegiatam canonicorum fundari, construi et decorari procuravit ecclesiam, ea, que sibi per apostolicum super premissis iniuncta fuerant, effectualiter execucioni demandans. Que Boleslaviensis ecclesia fundata, erecta et decorata, sicut premittitur, usque hodie cerni potest in evidens testimonium premissorum.
[35.]
Anno Domini MXL postquam super translacione predictorum beatorum martirum de Polonia in Boemiam summus pontifex cum Brzieczislao, duce Boemorum, ut supra dicitur, misericorditer dispensasset imperator Henricus secundus audiens magnam auri quantitatem in Polonia receptam et, per dictum ducem in Boemiam transportatam, auri cupiditate seductus, imperiales nunccios et literas prefato duci Boemie destinavit, mandans, quod thesaurum, quem pridem in Polonia receperat, vel infra statutum terminum ad plenum redderet, vel imperatorem cum potencia exercitus hunc ab eo extorquendum Boemiam advenire sentiret Quod audiens et, intelligens Brzieczislaus, Boemie dux, imperatori in hunc modum respondit:
Invictissime cesar! Salvo literarum tenore vestrarum et imperialium mandatorum predecessoribus vestris et vobis in licitis et honestis semper paruimus et fideliter adhesimus. Karolus enim Magnus, quondam Pipini, regis Francie, filius, dum viveret, nobis censum imposuit, quo Romanis imperatoribus teneamur obnoxii, videlicet centum XX boves electos et quingentas marcas argenti solvendum. Quod quidem servavimus, nec in aliquo sumus transgressi. Ultra cuius observanciam nec artari nos licet, nec quocunque largiori iugo gravari. Nam pocius eligimus mori quam insolitum ferre onus.
At vero imperator hiis auditis rescripsit: Quod non obstantibus statutis anterioribus quibuscunque preceptum suum velit effectualiter adimpleri vel ad execucionem eius ipsos compellere manu forti. Et sic dum prefatus dux Boemie Brzieczislaus mandatis imperialibus obtemperare renueret, statim imperator furore succensus fortem et magnum congregat exercitum. Et personaliter cum principibus suis ab uno latere per viam, qua itur Ratispona, Boemiam applicat et in littore fluvii Rzezen qui vulgariter dicitur Regen, ad partem, que declinat versus Kam, prope silvas cum exercitu suo castra inetatus est. Ducem vero Saxonie Othardum nomine, virum bellicum et industrium, cum suis ex opposito alterius partis, qua itur per Sirbiam versus Saxoniam, ad invadendum Boemiam ordinavit. Sicque ex utraque parte terram et gentem Boemie duris congressibus nitebatur opprimere. Dum igitur imperator a parte exercitus sui metas Boemie attigisset, et densitatem silvarum, qua ad intrandum Boemiam aditus preclusus erat, liquido conspexisset, viasque quaslibet inveniret obstructas, suos singulos iubet manum apponere et per densitates silvarum huiusmodi vias necessarias preparare. Quo facto una cum suis intrat obscura silvarum in loca, et dum quemdam eminenciorem locum silvarum huiusmodi ascendisset, imperialia fixit tentoria et sedens Boemieque terram et situm inspiciens, principes et nobiles suos convocat ac ipsos opportunis exhortacionibus alloquitur et ammonet, ut eciam absque tedio de victoria securi procedant et intendant viriliter incepto labori.
Qui monitis imperialibus animati linquentes tentoria Boemie densiores intrant in silvas, et postquam aliquantum itineris duris laboribus in earundem silvarum asperis perlustrassent et neminem sibi resistere persensissent, per insolitos montes et colles maximis cum fatigis progredientes ulterius, dum iam abrupta viarum pericula evasisse sperabant, restat ex solitudine et inconsueta via labor. Et quidem fortissimi milites viribus fortem in talibus cupiunt superare laborem, non hostibus sed itineris devio fatigati, temporis eciam exuberante calore quietem et refrigerium petunt. Et sic multa ponderositate lassati credentes se hostium adversitate securos arma deponunt. Et dum velut inter pacatos fines inopinatis eventibus se improvide exponunt, accidit, quod prefatus Boemie dux, qui cum fidelibus suis populis ad defendendum terram suam non sine ordine sapienter, ut potuit, iam disposuerat facta sua, senciens ex fatigis et laboribus, sicut premittitur, imperatoris exercitum defecisse, incautos hostes cum suis audacter quietus invasit, et ipsos a maximo usque ad minimum absque pietate percuciens, quoslibet, quos non salvavit fuge presidium, interfecit, ac insuper eciam fugientes usque ad imperatoris tentorium persecutus est, nec pepercit generi vel etati. Imperator vero inopinatum gentis sue casum ex eventu rei percipiens, vix de tanto periculo cum paucis evasit. Et sic cum principibus suis pro tunc per fugam liquit Boemiam, qui pridem sub imperiali victrice aquila victoriam speraverat reportare.
Ex adverso vero ab ea parte, per quam Othardus, Saxonie dux, cum suis Boemiam, intraverat per viam, que dicitur Belina, ipsam, ut potuit, devastavit, quousque ad pontem Gnewin alias Bruks iuxta fluvium Belinam pervenisset. Ibidem dum infortunatos cesaris eventus audisset, mente perterritus et, intervenientibus treugis revolvere cepit in animo, quomodo prefatum ducem Boemie Brzieczislaum mitigaret et, post tantam victoriam cesari reformaret Brzieczislaus vero, Boemie dux, de fidelitate sue gentis presumens, dicti ducis Saxonie sprevit consilium, mandans sibi, quod vel voluntarius infra triduum exeat Boemiam vel post lapsum eius bello pressus subiaceat nec habeat amodo liberam licenciam exeundi. Qui vir providus talia prudenter advertens et prioribus domini sui cesaris discriminosis pensatis dispendiis Boemie terram et metas cogitur exire pacificus. Interea dux Brzieczislaus predictus ad defendendum fines Boemie versus Saxoniam comitem Belinensem Prkossium nomine cum tribus legionibus deputavit.
Anno Domini MXLI ex eo, quod idem Prkossius, Saxonum corruptus pecunia, duci Othardo predicto non restiterat, ut debuit, per ducem Brzieczislaum captus est et oculis erutis, manibus pedibusque abscisis precipitatur in flumen Bieline, ut alii eius exemplo perterriti ad votum et iussum ducis sui defendant patriam et fidem prestitam principi suo inviolatam observent.
Anno Domini MXLII Henricus imperator una cum Othardo, duce Saxonie supradicto, inclitorum nobilium suorum et fidelium ruine non immemor ulcisci cupiens imperiali potencia, multis itineribus Boemiam intrans, eam undique devastavit, et demum perveniens usque Pragam obsedit eam. Quo facto dum tanto exercitui dux et sui resistere non valerent, Severus, Pragensis episcopus, timens, ne propter fidelitatem, qua cesari tenebatur, per ipsum Pragensi episcopio privaretur, quadam nocte secrete aufugit ad cesarem. Quod audiens Brzieczislaus, dux Boemie, tamquam vir sapiens et in necessitate maturus imperatorem auro placat, dans sibi mille quingentas marcas argenti, que fuit summa tributorum trium preteritorum annorum, pacemque firmavit cum ipso. Et sic cesar, qui pridem anno preterito bello victus turpiter de Boemia per fugam evaserat, iterum anno futuro non resistencia ducis, sed muneribus placide pacificatus abscessit; quique prius fuerant inimici, ex tunc intervenientibus premissis eventibus amoris vinculo iugiter reformantur.
Anno Domini MXLVI dedicata est ecclesia s. Wenceslai in Boleslavia XV kalendas Junii per Severum, sextum Pragensem episcopum.
Anno Domini MXLVII. Anno Domini MXLVIII. Anno Domini MXLIX. Anno Domini ML. Anno Domini MLI. Anno Domini MLII mater ducis Brzieczislai et coniunx Odalrici Bozena alias Beatrix nomine migravit ad Dominum, estque in ecclesia Boleslaviensi sepulta.
Anno Domini MLIII sanctus Procopius abbas plenus sanctis operibus celestem perrexit in patriam.
Anno Domini MLIIII Brzieczislaus, dux Boemie supradictus, Wratislaviensem civitatem et alias civitates Slezie et diocesis Wratislaviensis ducibus Polonie sub ea condicione locavit, quod sibi et successoribus suis, Boemie ducibus, in perpetuum vere subieccionis titulo quingentas marcas argenti et triginta marchas auri annuatim persolvant, in certis terminis desuper constitutis.
[36.]
Anno Domini MLV postquam Brzieczislaus, Boemie dux, totam olim deperditam Poloniam victoriose relucratus fuisset et dicioni principatus Boemie subegisset, proposuit similiter invadere Pannoniam et processit in urbem Crudim, volens ibidem suum exercitum congregare, ut hoc facto una cum ipsis directis et mature previsus posset ulterius proficisci. Sicque eodem ibidem existente infirmitate grandi pulsatur, et ut sensisset invalescere morbum seque quotidie forcius deficere ac inopinatam mortis horam adesse, nobiles et magnates suos convocat et de principatu suo disponens statutum condidit, ut videlicet in Boemie principatu post cuiuslibet ducis obitum primogenitus inter fratres sublimetur in ducem, ducatum regat et populum, ac singuli fratres sui sibi tamquam principi et domino sint subiecti. Et nichilominus ad observanciam huiusmodi statuti perpetuam magnates et nobiles principatus Boemie sacramento constringit, ne pluralitate ducum tam insignis ducatus suppressionem aut ex dissensione fratrum super eiusdem principatus regimine dispendium pateretur.
Et sic intencionis proposito provide consumato non post multos dies febribus adauctis oppressus defecit viribus et temporalis vite cursum feliciter consumavit. Mortuus est autem victoriosissimus Brzieczislaus, Boemie dux prefatus anno Domini quo supra, IIII idus Januarii, et in ecclesia Pragensi sepultus, quem Brzieczislaum ob multa merita sua per multos dies tota lamentabiliter planxit Boemia. Rexit autem idem Brzieczislaus post obitum Odalrici, patris sui, Boemiam annis XVIII, mensibus duobus.
[37.]
Anno Domini MLV quo supra secundum ordinacionem dicti Brzieczislai Spitigneus, primogenitus Brzieczislai, ducatus Boemie regimen assumpsit, et prima die principatus sui tale statutum per totam Boemiam publice promulgari mandavit, quod omnis Theutonicus, qui ultra triduum infra metas Boemie repertus foret, capite truncaretur. Et unde statuto tali temporibus suis Theutonici de Boemia penitus eliminati sunt. Qui eciam Spitigneus permittere noluit, ut Juditha, mater eius, imperatoris Ottonis Rufi filia, de qua superius facta est mencio, amplius in Boemia moraretur. Similiter abbatissam sancti Georgii, nobilis Brunonis comitis Almanie filiam, ex eo, quod eadem abbatissa olim in construccione muri castri Pragensis, per Brzieczislaum, quondam ducem Boemie, patrem dicti Spitignei; constructi, eundem Spitigneum adhuc iuvenem propter destruccionem cuiusdam fornacis pistorie dicti monasterii obprobriis et oblocutoriis verbis affecerat, extra monasterium et regnum eiecit Demum non post multos dies proficiscitur versus Moraviam. Nam quondam Brzieczislaus, pater eius, Moraviam inter filios suos per partes diviserat, Wratislao medietatem eius ac Conrado et Ottoni aliam superstitem partem assignans ea condicione, quod tamquam vasalli ducis Boemie sibi fideliter perpetua subieccione subessent; Jaromir vero liberalibus studiis tradiderat imbuendum, ut tempore suo valeret ad gradum sacerdocii promoveri. Et dum cum multitudine armatorum potenter Moraviam applicaret, frater suus senior post eum, Wratislaus nomine, audiens talem fortem adventum ipsius, timuit valde et uxore sua in Olomucz civitate dimissa fugit Ungariam, quem rex Andreas ibidem gratanter suscipiens, quamdiu secum fuit, honore condigno tractavit. Veniens itaque Spitigneus Moraviam et rebus et patria ad placitum ordinatis fratres suos suam recepit ad curiam: Conradum, qui venacionibus delectabatur insistere, officio venacionis preficiens, Ottonem provisorem et dispensatorenr fisci ducalis constituit.
Nurum eciam suam, Wratislai fratris sui coniugem, postquam ipsa cum civitate Olomucensi in eius potestatem devenit, cuidam comiti Mstis nomine ad quoddam castrum, quod Lesczien dicitur, in captivitatem tradidit. Qui conres insignem talenr dominam, ne aufugeret dure tenuit et pedem suum cum pede eius compede forti constrinxit. Quod tamen Wratislaus, vir eius, postea percipiens plurimum egre tulit, Spitigneus itaque prefatus dux induccione Severi, Pragensis episcopi, durninam prefatam post lapsum unius mensis de captivitate liberam abire dimisit Que ad virum suum redire proponens et in itinere iam existens, quia vicina partui fuit, infirmitate pressa infra triduum expiravit. Quod vir eius audiens magno dolore turbatur, nec per multos dies voluit in huiusmodi suis doloribus mitigari. Andreas autem, predictus rex Vngarie, videns Wratislaum predictum de morte coniugis sue turbatum, medulitus amicabiliter consolatur eundem.
Anno Domini MLVI Andreas, Ungarie rex, considerans excellenciam generis dicti Wratislai nec non magnam eius industriam sibi filiam suam Adlheidam nomine legitimam tradidit in uxorem.
Anno Domini MLVII dux Boemie Spitigneus senciens et precavere volens, ne Wratislaus, frater suus, regis Ungarie adherenciumque sibi plurium nobilium in Moravia, qui sibi valde favebant, suffultus auxilio Moraviam potenter intraret, dictum fratrem suum Wratislaum de Ungaria revocat et ei civitates in Moravia, quas antea pater suus, dum vixerat, sibi dederat, resignat.
Prefati eciam Spitignei temporibus, ducis Boemie, videlicet anno Domini MLVIII, IIII nonas Augusti Juditha, mater Spitignei quam antea de Boemia eiecerat et que in odium eius Petro, regi Ungarie, nupserat, moritur et in monasterio Lucensi prope Znoymam, quod ipsa fundaverat, honorifice sepelitur. Et de Luca ossa eius in Pragam deferuntur et iuxta maritum eius honorifice tumulantur anno Domini MLIXI.
[38.] Anno Domini MLX Spitigneus, Boemie dux, vir multum devotus, tutor, iudex et precipuus benefactor miserabilium personarum, nec non in augmento divini cultus plurimum sollicitus, dum in festivitate sancti Wenceslai martiris et patroni Boemie beati Viti Pragensem intraret ecclesiam, quam antea dictus sanctus Wenceslaus construxerat et in qua sanctesui corporis reliquie quiescebant, videns, quod ecclesia eadem ad recipiendam multitudinem populi confinentem ibidem non posset sufficere, conspiciensque eciam aliam parvam ecclesiam eidem contiguam, in qua corpus beati Adalberti martiris erat reconditum, deliberacione previa ambas huiusmodi parvas disrumpi mandavit ecclesias, ut earum loco tantis patronis reedificare possit de novo suis sumptibus ecclesiam spaciosam. Et sic continuo per girum in longum et latum prima eiusdem instaurat ecclesie fundamenta.
Anno Dom. MLXI Spitigneus, dux Boemie, Deo iubente morte preventus conceptum non potuit pium propositum consumare. Mortuus est namque Spitigneus, dux verus Boemorum, V kal. Februarii, ducatus sui anno sexto et in ecclesia Pragensi sepultus.
[39.]
Anno Domini MLXI quo supra mortuo Spitigneo frater eius Wratislaus principatus Boemie solio sublimatur, qui non post multos dies Moraviam intrans dividit eam inter fratres suos: orientalem plagam, quam ipse prius habuerat, aptam venatui et piscibus habundantem, Ottoni committens, occidentalem partem versus Theutonicos decimantem, campestrem et planam frugibusque fertilem, Conrado, qui et linguam theutonicam optime scivit, distribuens. Jaromir itaque, quartus frater eorum, qui olim a patre eorum Brzieczislao literarum studiis applicatus et ad clericatum deputatus fuerat, audiens mortem Spitignei, fratris sui, quem ut se ipsum dilexerat, de studio revertitur, paternam et hereditariam suam sibi dari postulans porcionem. Quem dux Wratislaus, frater eius, gratanter suscipiens, et ut sensit, eum magis ad temporalem miliciam quam clericalem gradum inclinatum existere, ipsum minis et precibus a suo reduxit proposito, promittens sibi, quod eum post obitum Severi, Pragensis episcopi, ad presulatus apicem promoveret. Et sic intrante Marcio in prima sabbathi, dum sacri ordines celebrantur, Jaromir partim resistens in diaconum ordinatur, et ibidem episcopo missarum solempnia celebrante more diaconi ewangelium legit et in presencia Wratislai, fratris sui, iuxta morem solitum episcopo ministravit. Qui tamen Jaromir acceptum ordinem post hoc abiciens miles effectus est et ad ducem Polonie fugitivus abscessit.
Interea accidit, quod Mstis, comes Bieline, filius Borsch, qui olim uxorem Wratislai ducis ad mandatum Spitignei in custodia irreverenter tenuerat, eo quod ipsum de hoc Wratislaus dux suspectum haberet, non immemor, tamen de prudencia sui ipsius nimium confisus, pa lacium ducis audacter ingressus, ducem rogavit suppliciter, quod ad consecracionem parochialis ecclesie, quam in urbe sua Bielina in honore sancti Petri apostoli instaurarat, accedere dignaretur. Dux vero peticioni sue sub condicione exequende iusticie consenciens venire promisit, dicens: Veniam et, quod iustum est, faciam. Quam Mstis prefatus responsionem non perpendens letus abscessit et tam pro duce quam pro episcopo fecit necessaria singula preparari. Constituta itaque die dux et episcopus Bielinam veniunt, et ibidem ecclesia dedicata dux cum suis pransurus intrat in urbem; comes vero et episcopus in quadam curia sua prope ecclesiam dedicatam remanent et simul discumbunt. Interea venit nunccius dicens secrete comiti ablatam sibi esse urbem per ducem Boemie et traditam Koiate, filio Wsseborii, qui tunc in aula ducis primus post ducem in omnibus habebatur. Comes vero auditis talibus cum Severi, episcopi Pragensis, auxilio absque persone sue periculo vix evasit.
Habuit eciam prefatus dux Wratislaus ex uxore sua Adelheida, filia regis Vngarie, duos filios, Brzieczislaum et Wratislaum et duas filias Ludemilam et Juditham.
Anno Domini MLXII Adelheidis, mater eorundem filiorum, uxor Wratislai predicti, nondum provecta in senium, vitam finivit VI kalendas Februarii.
Anno Domini MLXIII Wratislaus dux Swatavam, filiam Kazimiri, ducis Polonie, Boleslai et Wladislai fratrum germanam, legitimam duxit uxorem, de qua quatuor filios procreavit, videlicet Brzieczislaum, Borziwoy, Wladislaum et Sobieslaum, de quibus in locis suis postea tractabitur.
Anno Domini MLXIIII, Anno Domini MLXV. Anno Domini MLXVI. Anno Domini MLXVII, V idus Decembris Severus, Pragensis ecclesie sextus episcopus, vir providus et in multis expertus et qui Pragensem et Olomucensem episcopatus indivisim multa rexit per tempora usque post obitum Spitignei ducis, extunc victus precibus Wratislai, ducis Boemie, consensit Johannem in Olomucensem episcopum promoveri. Post cuius quidem episcopatus divisionem prefatus Severus modico tempore vixit et post multa bona opera infirmitate gravatus et senio ab hoc mundo transivit V idus Decembris anno ut supra.
Cui successit Jaromir, frater Wratislai, alias vocatus Gebhardus, septimus Pragensis episcopus.
[40.]
Preterea postquam Conradus et, Otto, fratres Wratislai, ducis Boemie, audivissent Severum, Pragensem episcopum, ab hac vita migrasse, secrete mittunt Poloniam, abinde fratrem suum Jaromir apostatam, ut ipse in Pragensem promoveretur episcopum, revocantes. Interea Wratislaus dux fratris sui Joromir apostasiam fraudulentam mente revolvens proposuit, ut non Jaromir sed alium niagis ydoneum ad Pragensem ecclesiam promoveret. Habuit enim tunc temporis in curia sua quemdam capellanum Laczkonem homine de Saxonia, nobili prosapia genitum, prepositum Luthomerzicensem, virum industrium et literarum sciencia decoratum. Hunc Laczkonem, quia sibi longis temporibus fideliter servierat, deliberaverat ecclesie Prageusi preficere. Quod eciam adimplesset. nisi Conradus et Otto, fratres sui, induccione Coiathe prefati, filii Wsseborii, comitis palatini, et Smilonis, patrui sui, huiusmodi ducis Wratislai proposito restitissent. Dicti enim duo fratres ducis, videlicet Conradus et Otto, adherencium suorum auxilio post varios tractatus multasque altercaciones inter ducem et eos, vix apud fratrem suum Wratislaum poterant obtinere Jaromir fratrem eorum in Pragensem episcopum promoveri.
Anno Domini MLXVIII Wratislaus dux cum fratribus et magnatibus suis Jaromir unanimiter in episcopum eligunt, et pro eius approbacione nuncios ad imperatorem Henricum, qui tunc fuit Maguncie, defetinantes. Imperator itaque Henricus laromir annulum et pastoralem dat baculum, assignans eum archiepiscopo Maguntino in Pragensem episcopum consecrandum. Qui sibi munus consecracionis impendens nomen suum Jaromir in Gebhardum transmutat. Et sic consecratus episcopus Pragam revertitur et ibidem a clero et populo honorifice suscipitur.
Anno Domini MLXIX. Anno Domini MLXX. Anno Domini MLXXI.
Anno Domini MLXXIII Gebhardus, episcopus Pragensis, Moraviensem episcopatum, ex eo, quod predecessor suus Severus utrosque indivisim tenuerat, seriose repeciit, et videns propter fratrem suum ducem Wratislaum, qui Moraviensem episcopum Johannem valde dilexit, proficere se non posse, quodam tempore transivit Moraviam et Johannem episcopum fraudulenter accessit ac ipsum in domo sua propria contumeliis et verberibus multis affecit. Quod Wratislaus dux percipiens, multum doluit et eundem Moraviensem episcopum in domum suam recipiens, ipsum graciose protexit ac missis legatis ad papam, ea, que in personam eius facta fuerant, per querimoniam publice proponi mandavit. Primi itaque nuncii in hoc missi negocio per servitores Jaromir in via reperti, male tractati et eciam mutilati redire turpiter sunt compulsi. Deinde alii tuciori via nuncii mittuntur ad papam, qui Romam venientes pape, que facta fuerant, exponunt per ordinem et supplicant de remedio provideri. Papa vero audiens exposita, mittit quendam cardinalem nomine Rudolphum Boemiam, ut super premissis veritate comperta iusticiam amministraret Qui veniens Pragam honorifice suscipitur et Gebhardo, Pragensi episcopo, citato sed minime comparente ob contumaciam eius et despectum apostolice sedis ipsum ab episcopali privat officio, diocesimque Pragensem ecclesiastico subiicit interdicto. Quod audientes prelati et clerus Boemie dictum cardinalem accedunt referentes eidem, quod nisi Jaromir, Pragensem episcopum, officio beneficioque restituat, secum velint relictis suis beneficiis exulare. Quod cardinalis sapienter advertens ad tollendum scandalum necessitate compulsus episcopo Pragensi pontificale tantum reddit officium, iniungens ambobus episcopis, ut infra annum ad apostolicum transeant super premissis pape sentenciam audituri. Ex quo uterque Romam vadit et apostolico conspectui se presentat.
Papa vero super premissis clarius informatus, utique Gebhardum, Pragensem episcopum, episcopali dignitate privasset, nisi potentissime comitisse Mechildis, filie Bonifacii, ducis Lucani in Tuscia, consanguinee sue, que pro tunc Rome fuit, interposicione multisque precibus fuisset apostolico reformatus. Eadem enim Mechildis fuit virgo potens et nobilis, multas habens provincias et terras, ex cuius donacione Romana ecclesia patrimonium sancti Petri obtinuit. Et quia Mechildis eadem de sanguine ducum Boemie processerat, pro dicto Gebhardo, Pragensi episcopo, aput papam se laboribus variis interponens, reconciliacionem eius obtinuit taliter, quod ex tunc uterque episcopus tam Pragensis quam Moravie episcopatu suo contentus, quilibet in ecclesia et bonis suis de cetero pacifice permaneret. Qui sic ad propria redeuntes mandatum et ordinacionem pape firmiter observarunt.
Anno Domini MLXXIIII. Anno Domini MLXXV. Anno Domini MLXXVI. Anno Domini MLXXVII. Anno Domini MLXXVIII. Anno Domini MLXXIX. Anno Domini MLXXX, Anno Domini MLXXXI.
[41.]
Anno Domini MLXXXII Wratislaus dux temporibus regiminis sui videns, quod gentes Leupoldi, Austrie marchionis, fratres suos Conradum et Ottonem in Moravia supradictos latrociniis et dampnis plurimum molestarent, missis nunciis suis ad marchionem prefatum, ut suos in talibus compesceret, requisivit. Qui videns se taliter non posse proficere, validum et fortem congregat exercitum, et eciam multis militibus et armigeris suis de Alamanie partibus conductis stipendiis intrat Moraviam et una cum suis advenis ac eciam fratribus eius marchionem Austrie diffidantes terras eius undique destruunt et devastant. Marchio vero prefatus militum et armatorum suorum confisus potencia cum suis in campos ex adverso progreditur. Et veniens ad locum, in quo Boemie dux et sui adventum eius magnanimiter expectabant, aciebus et turmis a parte utraque provide ordinatis tam pedestre quam equestre certamen per partes easdem initur. Fitque pugna maxima inter eos et conflictus. Durante certamine Wratislaus cum suis strennue triumphavit, ac sic Australibus superatis et crudeliter interfectis marchio Leupoldus prefatus cum paucis per fuge presidium vix evasit. Unde Wratislaus et sui post triumphum huiusmodi leti revertuntur ad propria victoriosis spoliis plurimum onerati.
Anno Domini MLXXXIII. Anno Domini MLXXXIIIL Anno Domini MLXXXV obiit Juditha, coniunx Wladislai, ducis Polonorum, filia Wratislai, ducis Boemorum.
[42.]
Anno Domini MLXXXVI Romanorum imperator Henricus tercius imperialem sollempnem curiam volens in Maguncia celebrare, certo statuto termino universos et singulos electores ecclesiasticos et seculares nec noti alios quoslibet imperii principes et nobiles convocat, super arduis Romanum imperium tangentibus negociis tractaturus. Ad quam curiam principes ecclesiastici et seculares nec non nobiles et proceres mandatis obediendo cesareis conveniunt, una cum imperatore super reformacione status imperii et eius republica tractaturi. Quibus taliter congregatis et de diversis ac arduis deliberantibus negociis inter cetera res ardua deducitur in medium, qualiter quondam regnum Moravie, cui suberant Boemia, Polonia, Rusia et quam plures ducatus alii nec non naciones et terre temporibus quondam Swatopluk, ultimi regis Moravorum, defecerat et cessarat, quod regnum tanquam insigne membrum imperii esse consueverat, et ex debito eidem imperio Romano subiectum, et qualiter a tempore obitus dicti Swatopluk regis, videlicet centum nonaginta duobus annis imperium eitisque rectores desolato regno prefato rege Moravie caruissent, qualiterque eciam ad honorem imperii expediret summopere providere de reformacione tanti serenissimi principatus. Quibus propositis imperator Henricus prefatus tam arduo tamque insolito pensato tractatu consilio electorum et aliorum ecclesiasticorum et secularium principum imperii diligencius cepit perquirere et ad honorem et statum imperii sollicita mente scrutari, quatenus super talibus suo et, principum suorum consiliis posset ad debitum provideri. Tandem proposicione tam grandi per multos dies mentis examine tam per imperatorem quam imperii principes profundius revoluta, desunt vie desuntque consilia, quibus tanta negocia absque presidio inditi Wratislai, ducis Boemie, non solum Boemiam verum eciam Moraviam, Poloniam et multas alias provincias et terras olim ad regnum Moravie pertinentes pro tunc iusto titulo possidentis, viri utique tam opulencia quam latitudine regionum et hominum honorifice divulgati, possint seu valeant fine laudabili consumari. Et unde Wratislaus, Boemie dux, qui tunc Maguncie presens fuit, per imperatorem et principes electores imperii ecclesiasticos et laycos vocatur in medium et conceptis circa premissa consiliis, multa revolucione magnaque maturitate discussis, de omnium et singulorum tam ecclesiasticorum quam eciam laycorum principum imperii unanimi et deliberato consensu per imperiale decretum idem Wratislaus regis gloria exaltatur. Ac ibidem imperiali edicto statuitur, ut ad recuperacionem notabilium dampnorum, que imperium per tot annorum curricula ex Moravie regum et eiusdem regni carencia passum fuerat, Boemia sublimetur in regnum, et sibi, regno successoribusque suis in perpetuum, regibus Boemie, Moravia velut marchionatus nec non Polonia, Russia et alii ducatus et terre, que olim ad regnum Moravie pertinebant, superioratus pleno dominio sint subiecte, quodque tali imperiali vallida sanccione regnum Moravie reformacione gaudeat et in Boemiam cum universis pertinenciis iure et honore regalibus pure et irrevocabiliter sit translatum. Hinc est, quod ad huiusmodi rei effectum notabilis Henricus, invictissimus imperator, sanccionem et decretum cesareum huiusmodi in principum suorum et inaudite multitudinis presencia mandat publice provulgari ac corona regali manibus accepta propriis inter electores aliosque principes et nobiles imperii pro tunc presentes, Wratislaum, pridem ducem, magnifice decoravit, capiti suo coronam regalem tandem imponens. Sicque Wratislaus sublimatur in regem et rex Boemie nomine et re ab omnibus proclamatur.
Demum statim imperator magnificus Engelberto, archiepiscopo Treverensi, commisit, quod accedens Boemiam novum regem eius in propria Pragensi ecclesia iuxta morem unccionis, qui in Romanorum regum sublimacione servatur, hoc est in capite, pectore, inter et trans scapulas atque manus ungat in regem, et ipsum regalibus insigniis in proprio suo Boemie regno decoret, Engelbertus itaque, Treverensis archiepiscopus, iussis imperatoris obtemperans, Pragam accessit, et ibidem anno Domini MLXXXVI predicto XVII kalendas Julii in ecclesia Pragensi intra sacra missarum sollempnia Wratislaum, novum regem Boemie, regalibus insigniis decoratum, secundum morem et ordinem Romanorum regum, sicut premittitur, clero et populis ter acclamantibus: Wratislao regi nostro salus, honor et victoria, unxit in regem et tam ipsum, quam Swatawam, coniugem suam, coronis regalibus sollempniter insignivit Que unccio iuxta morem Romanorum regum in coronacione singulorum regum Boemie in eius perhennem memoriam iugiter observatur. Expleta itaque regia festivitate predicta post triduum prefatus Engelbertus, archiepiscopus Treverensis, honore condigno remissus a rege, feliciter revertitur ad propria, tota regione novi regis Boemie de tantis acceptis honoribus per multos dies plurimum, ut decuit, exultante. Eodem anno obiit Otto, dux Moravie, frater Wratislai, regis Boemie.
[43.]
Anno Domini MLXXXVI quo supra, celebrante in Maguncia, sicut predictum est, imperatore Henrico sollempnem suam curiam; Gebhardus, Pragensis episcopus, precavere volens, ne ex obitu Johannis, quondam episcopi Moravie, qui eodem anno decesserat, Moraviensi ecclesie certus alius preficeretur episcopus, ad imperatoris predicti deducit noticiam, qualiter ex ordinacione quondam sancti Adalberti, Pragensis episcopi, temporibus primi Ottonis imperatoris ecclesia Moraviensis Pragensi episcopio fuisset Unita, et qualiter Benedicti pape fuisset desuper confirmacio subsecuta, una cum Wratislao, novo rege Boemie, fratre suo, imperatori supplicans, ut unionem eandem imperialibus dignaretur literis roborare. Imperator itaque talibus eorum peticionibus inclinatus unionem ecclesiarum huiusmodi per suas literas confirmavit, quarum tenor sequitur per omnia in hec verba:
In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus, tercius divina favente clemencia Romanorum imperator augustus. Regio nomini et, imperatorie dignitati congruere novimus, ut ecclesiarum Dei utilitatibus ubique opitulantes dampna et iniurias earum, quacunque necesse fuerit, propulsemus. Quapropter universis Dei nostrique regni fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter fidelis noster Pragensis episcopus Gebhardus sepe confratribus suis et coepiscopis ceterisque principibus nostris, et novissime nobis conquestus est. quod Pragensis episcopatus, qui ab inicio per totum Boemie ac Moravie ducatum unus et integer constitutus et tam a papa Benedicto quam a primo Ottone imperatore sit confirmatus, et postea antecessorum suorum consensu sola dominancium potestate sub intronisato infra terminos eius novo episcopo divisus esset et inminutus. Qui cum Maguncie coram legatis apostolice sedis presentibus nobis ac plerisque regni nostri optimatibus eandem querimoniam intulisset, ab archiepiscopis Weslone Maguntino, Sigewino Coloniensi, Engelberto Treverensi, Lyemaro Bremensi, ab episcopis quoque Tiedrico Wirdunensi, Conrado Traiethensi, Odalrico Eystetensi, Ottone Ratisponensi cum assensu laicorum, ducis Boemorum Wratislai et fratris eius Conradi ducis, Friderici ducis, Leutoldi palatini comitis, Rapothonis et omnium, qui ibidem convenerant, primitiva illa parochia cum omni terminorum suorum ambitu Pragensi sedi est adiudicata. Termini autem eius occidentem versus hii sunt, Tugast, que tendit ad medium fluminis Chub, Zelsa, et Linsena, et Dasena, Lutomerici, Lemuzy, usque ad mediam silvam, qua Boemia limitatur. Deinde ad aquilonem hii sunt termini: Psouane, Chrowati et altera Chrowati, Zlasane, Trebowane, Boborane, Dedosese usque ad mediam silvam, qua Milcianorum occurrunt termini. Inde ad orientem hos fluvios habet et terminos: Bug scilicet et Ztir cum Cracova civitate provinciaque, cui Wag nomen est, cum omnibus regionibus ad predictam urbem pertinentibus, que Cracova est. Inde Vngarorum limitibus additis usque ad montes, quibus nomen est Tritri, dilatata procedit. Deinde in ea parte, que meridiem respicit, addita regione Moravia usque ad fluvium, cui nomen Wag est, et ad silvam mediam, cui nomen est More, et eiusdem montis eadem parochia tendit, qua Bavaria limitatur.
Mediantibus itaque nobis et communi principum aspirante suffragio pactum est, ut dux Boemie Wratislaus et frater eius Conradus supradicto Pragensi episcopo, fratri suo, parochiam iudiciario ordine requisitam ex integro reprofiterentur et redderent. Proinde nos rogatu eiusdem episcopi racionabiliter inducti Pragensis episcopatus reintegracionem nostre imperialis auctoritatis edicto illi et successoribus eius confirmamus et stabilimus inviolabiliter decernentes, ne ulla post hoc cuiuslibet condicionis persona vel ulla societas hominum Pragensi ecclesie quidquam sui iuris in prenotatis terminis alienare presumat. Cuius reintegracionis et confirmacionis auctoritas, ut omni evo stabilis et inconvulsa permaneat, hanc cartam inde conscribi, quam sicut infra apparet, manu propria roborantes impressione signi nostri iussimus insigniri. Data II kalendas Maii anno ab incarnacione Domini millesimo LXXXVI, indiccione IX, anno autem domini Henrici regni quidem XXXII, imperii vero III. Signum domini Henrici tercii, Romanorum imperatoris augusti.
[44.]
Anno Domini millesimo LXXXVII Wratislaus, rex Boemie, prefatus ad reformandum et instaurandum Sirbiam provinciam, que a finibus Boemie per viam, qua itur circum Misnam, per totam Lusaciam versus Saxoniam se extendit usque Poloniam ac abinde iterum ad metas Boemie revertitur, certis limitibus ordinata, quam sibi olim imperator Henricus in perpetuum possidendam donaverat, validum congregans exercitum, intrat eandem Sirbiam et ibidem prope Missin ad dietam mediam urbem Gwosdek quondam destructam reedificat, et missis a se una cum Brzetislao, filio suo, aliquot legionibus armatorum ad ultimas metas eius Saxoniam declinantes, qui iuxta iussum regis sui progredientes viriliter rebelles ibidem quoslibet subiugaverunt. Et advenientes ad quandam villam, sitam in medio Sirbie homine Kalow populosam valde, ipsam ex eo, quod olim, dum rex per ipsam viam suam casu fecisset, duo de nobilibus suis a villanis ibidem interfecti fuerant, succendentes igni totaliter vastaverunt, et pluribus spoliis onerati suum revertuntur ad regem.
Et ut vadum cuiusdam fluvii transire deberent, Brzetislaus, filius regis, onustos armatos unacum accepta preda primum transire precepit, aput se nobilibus et electis suis militibus reservatis. Et quia calidissimum tempus fuit, Brzetislaus predictus post sumptum cibum refrigeracionis causa se fluidam ibidem mittit in aquam. Et dum in ipsa maneret diucius, mittit ad eum Allexius comes, quondam sui director exercitus, seriose persuadens, ut, cum esset extra Boemiam et hostibus valde propinquus, non tam incautus in dicto tiuvio perduraret. Quod audiens iuvenis, advertere noluit, asserens plus iuvenibus plurimum pavidos esse senes. Quo facto subito visi sunt aliquot armati de hostibus, gentes boemicas provocantes ad bellum. Ex quo fit, quod quivis una cum Brzetislao, filio regis, armis et equis se munivit Interea pars exercitus Brzetislai advenientes hostes invadit, ac hostes astuti dolosis conceptibus fugam dantes incautos persecutores suos usque supervenientem exercitum eorum adducunt. Sicque de insequentibus regis exercitus alius captus, alius interfectus prosternitur; nam statim insidians aderat legio Saxonum armatorum, qui Brzetislaum, filium regis, et suum exercitum duris congressibus itivaserunt. Dirum itaque et arduum inter partes bellum committitur, et dum hinc inde diucius decertatur, licet multi de Boemis prostrati fuerant bello, tamen ad ultimum victi Saxones fuge presidio, ut melius poterant, evaserunt, ln eodem eciam bello filius regis prefatus in manu dextra wlneratur, et nisi gladius, quem manu tenebat, protexisset, manum cum pollice perdidisset. Occisus est eciam in eodem bello dictus Allexius cum multis Boemis nobilibus. Inde post habitam victoriam rex una cum filio suo Brzetislao et eius exercitus Boemiam revertuntur.
[45.] Anno Domini MLXXXVIII postquam, sicut premittitur, Wratislaus, dux quondam Boemie. Sublimatus fuisset in regem, et Gebhardus, Pragensis episcopus, pretextu unionis Pragensis et Olomucensis ecclesiarum utrumque regeret presulatum, ipse Gebhardus in arroganciam mentis erectus cepit regi Boemie, fratri suo, contrarius existere et ut potuit plurimum displicere ac taliter se a regis presencia retrahere, ut eciam quandoque in festivitatibus summis, quibus rex regalibus insigniis decoratus interesse consueverat, in presencia regis Pragenses canonici divinorum solempnia sine presule celebrarent.
Et unde rex talem elacionem eius sapienter tollerans in castro suo Wyssegradensi ad honorem sancti Petri Wyssegradensem fundavit ecclesiam super eius roboracione perpetua solempnes nuncios suos mittens ad Alexandrum papam, qui regis Boemie precibus inclinatus propter institucionem et ordinacionem eiusdem ecclesie Johannem, Tescolacensem episcopum, Cardinalem cum Petro, sancti Georgii castri Pragensis preposito, tratismisit Boemiam, et per apostolicas literas graciose consensit, ut ibidem certus canonicorum institueretur numerus, qui divinis laudibus iugiter insisterent et quod in summis patronorum Boemie et aliis festivitatibus ac eciam in presencia regis Boemie pro tempore existentes prepositus et decanus nec non presbiter infulis et diaconus atque subdiaconus missam celebrantes sandaliis velut episcopi in perpetuum uterentur, quodque sint ab omni ordinariorum episcoporum Pragensium iurisdicione exempti et sancte Romane ecclesie immediate subiecti, prout horum effectus in hodiernum diem intuentibus clare patet. Que eciam per prefatum Alexandrum papam et LXXII reverendissimos patres, cardinales, patriarchas, archiepiscopos et episcopos, qui tunc aput papam aderant, confirmantur.
Et, unde in eius fundacione Wratislaus rex duodecim cophynos lapidum admodum quondam Constantini imperatoris propriis humeris suis portans edificiorum prima posuit fundamenta et Wyssegradeusem ecclesiam ad similitudinem ecclesie Romane sancti Petri construxit. Sic enim Wratislaus, rex Boemie, arrogantem absenciam dicti fratris sui, Pragensis episcopi, curiosa et utili mente perdomuit ac suam Wyssegradensem ecclesiam, in qua propriam sepulturam elegit, tam ecclesiasticis ornamentis quam eciam necessariis util itatibus et prediis plurimum exaltavit. Nam et Wyssegradensem prepositum in cancellarium regni constituit et immediate cum principibus regni in consiliis regalibus habere sessionem et locum sagaciter ordinavit.
Anno Domini millesimo LXXXIX invalescente elacione dicti Gebhardi, Pragensis episcopi, Wratislaus, Boemie rex, in vindictam eius quendam capellanum suum Weczlonem nomine ecclesie Moraviensi defacto prefecit. Quod Gebhardus, Pragensis episcopus, intelligens disposuit Romam ire ac apostolici desuper auxilium implorare, et transiens Ungariam ad regem Wladislaum, ut eius fultus presidio tucius Romam iret, in Strigonia captus infirmitate sub paucis diebus nimium augmentato dolore vitam finivit.
Anno Domini MXCI Wratislaus rex reversus Boemiam et comperto Gebhardum episcopum sublatum de medio, Cosmam episcopali Pragensi prefecit cathedre. Qui electus est in episcopum IIII nonas Marcii, et quia imperator Henricus eodem tempore in Lambardie partibus morabatur, Cosmas, Pragensis electus, non potuit confirmari.
[46.] Anno Domini MXCI quo supra, prefatus Wratislaus, rex Boemie, considerans, quod Conradus, frater suus, alteri fratri suo Ottoni, qui civitatem Olomucensem et eiusdem districtus dominium tenebat, et, filiis eiusdem Ottonis plus quam filiis regis faveret, ac ad eorum status augmentum in omnibus procurandum ferveficius anhelaret, incepit odire Conradum et cum forti exercitu intrans Moraviam Ottone et filiis suis, videlicet Swatopluk et Ottone, de paternis eorum hereditatibus potenter expulsis urbem Olomucz et alias civitates filio suo Brzetislao tradidit possidendum. Quo facto non post multum temporis prefatus Otto, Wratislai frater, mortuus est.
Wratistaus itaque rex audiens mortem fratris sui Ottonis et considerans Conradum adhuc solum esse superstitem, proposuit ipsum similiter supprimere et eius ab eo paternam porcionem auferre, ex eo quod quamdiu Jaromir alias Gebhardus, Pragensis episcopus, et Otto vixerunt, cum Conrado semper perstiterunt utianimes, nec poterant ab invicem ingenio quocunque disiungi. Sicque Wratislaus rex forti suo iterum vallatus exercitu reintrat Moraviam et dum Brunnensem applicuisset ad urbem, ipsam per girum circumvallare disponens, hinc inde circuit et suis nobilibus specialia quelibet locandi exercitum loca designat.
Ubi fit, quod nobilis quidam Sderad nomine, consiliarius regis, Brzetislao, nato regis, improperans hiis verbis patrem eius alloquitur: Nosti domine, quod filius tuus Brzetislaus estivo tempore summe libenter fluentibus balneatur in aquis. Hunc, si placet, rex, iuxta fluvium cum suis militibus collocato, ut sic, si quando solis ardore gravaretur, demum in fluvio: refrigerium sibi sumat. Hec itaque prefatus Sderad ideo dixit, ut, filius regis expressa superius, que sibi in Sirbia iuxta prenarratum flumeri acciderant, rememorans, coram astantibus nobilibus de animi levitate notetur. Quam confussionis verecundiam iuvenis tacitus et cautus advertens alto concepit in corde, ut se in dicto Sderad desuper vindicaret, tristisque recessit ad suos et, pre amaritudine mentis ea die sine cena fuit. Tandem nocturno tempore receptis suis ad se, de quibus pre ceteris presumebat, super illatis sibi contumeliis mentem apperit, et qualiter in Sderad posset ulcisci, revolvit.
Mittens itaque eadem nocte ad patruum suum Conradum nuncium, illatam sibi per Sderad pandit blasphemiam et petit vindicte consilium ab eodem, Conradus vero non ignorans, quod rex Wratislaus ad suggestionem eiusdem Sderad cum exercitu suo taliter ipsum oppresserat, Brzetislao resignificare curavit, quod hanc iniuriam non aliter quam propriam reputaret. Unde iuvene taliter animato datur in prorapto consilium, ut Sderad intereat, et Brzetislaus cum patruo suo Conrado super talibus vindicentur. Mane itaque facto Brzietislaus in campos transiit et mittens ad Sderad, ut veniat, quoniam secum habeat quedam secreta conferre. Qui solum socio suo Drisimir secum accepto filium regis accedit nichil mali presumens. Juvenis vero videns eum venire a suis, qui in mortem Sderad iuraverant, paulisper abscessit. Et loquens cum Sderad inter cetera sibi curavit obicere, cur ipsum in patris sui presencia confudisset, et post multa verba diffidans eum, prout consuetum tunc fuit, adversus eum altis vocibus provocans, protinus ab ipso recessit. Quod sui videntes armati fugientem insequuntur Sderad et ipsum crudeliter necaverunt. Drisimir autem fuge presidio vix evasit, regi, que viderat, nuncciavit.
Rex itaque Wratislaus hoc audiens pro consiliario suo Sderad multa ira multoque dolore gravatur, cogitans, qualiter se posset super hiis tam in fratre quam in filio vindicare: Brzetislaus vero patris ira percepta ultra fluvium castra metatus est, quem maior pars exercitus et bello forcior est secuta. Interea uxor prefati Conradi Wirtpurg nomine, mulier prudens et provida, inscio viro suo regem accedit et ipsum, quatenus fratri suo parcat nec terram propriam destruat, precibus et lacrimis deprecatur. Similiter et pro filio regis patris graciam imploravit. Rex vero ad preces eiusdem domine pietate permotus ipsam graciosius exaudivit et utrisque pepercit, mandans, quod eius presenciam accederent. Qui postquam adessent, fratrem fraterne suscipiens hiis verbis allocutus est filium: Si bene fecisti, fili, bene tibi erit, sin autem, postea tu videbis. Que audiens Brzetislaus, patris iram timens secessit ad partes urbis Gradek, quem iterum maior pars exercitus est secuta. Nam omnes, qui ipsum sequebantur, propter indignacionem regis ad propria reverti nullatenus presumebant.
Videns itaque rex quod secundum suum propositum se non posset in filio vindicare, cum fratre suo Conrado disposuit, ut post eum loco filii sui rex esset Boemie. Quod audiens Brzetislaus, cui plus quam tria milia virorum forcium adheserant, prope Pragam veniens, iuxta fluvium Rokitnik castra metatus est, patri suo regi significans: Ecce assum, quem quesiturus es alibi: quod ergo postea facturus es mecum, fac cicius. In eiusdem diei nocte apparuerunt sancti viri et martires Wenceslaus et Adalbertus captivis in carceribus, ipsosque de captivitatibus liberaverunt, mandantes eis, ut cum graciarum accionibus Pragensem intrent ecclesiam ac populo et regno futuram pacem et tranquilitatem annuncient, quod per taliter liberatos devocius impletum est, prout huiusmodi miraculum in passione sancti Wenceslai lacius est expressum. Eadem itaque die Conradus, frater regis, omnem rancorem et discordiam inter regem et filium eius sopivit et, ipsos omnimode concordavit.
Quod audientes nobiles et alii, qui Brzetislao contra regem, patrem suum, adheserant, regem eundem quam plurimum formidantes, induxerunt Brzetislaum, ut non obstante gracia patris dimisso regno una cum ipsis transiret Vngariam, quod et fecit. Quem Vngarie rex Wladislaus velut cognatum suum benigne suscipiens eundem Brzetislaum, Boemie regis filium, cum paucis aput se retinuit militibus et populis aliis dans districtum Bahnaw prope castrum Trencz venacionibus aptum et frugibus. Unde Brzetislaus taliter cum suis usque post obitum patris in Vngaria demorabatur.
[47.]
Anno Domini MXCII industriosissimus Wratislaus rebellionem quondam Gebhardi, fratris siti, episcopi Pragensis, rememoratus Pragensem et Moraviensem disiunxit ecclesias et unionem earum, qua prius unite fuerant, effectualiter interrupit. Nam Cosmam Pragensi et Andream Moraviensi prefecit ecclesiis, constituens in Moravia Olomucensem civitatem episcopalem, que prius in Welehrado tempore Swatopluk regis archiepiscopalis fuerat, de cetero sedem esse. Et mittens utrosque sub conductu comitis palatini Reni ad Henricum imperatorem prefatum, qui tunc Lombardie in civitate Mantuana imperialia tractans negocia morabatur, ut ipsi ab eo approbacionem solitam obtinerent Imperator vero, quamvis predictarum ecclesiarum unionis hactenus confirmate non esset oblitus, tamen volens regi Boemie consentire, eleccionem eorum approbat et confirmat sicque ipsos remittit ad propria. Preterea serenissimus Wratislaus regalibus insistens agendis febre corripitur et viribus consumptis in totum post multa opera magnifica vocatus a Domino mortem subiit et in Wyssegradensi sue fundacionis ecclesia secundum morem regium sepelitur, quem per multa tempora planxit regnum Boemie dolorosissimis in lamentis.
Anno Domini MXCII quo supra, XIX kalendas Februarii mortuus est Wratislaus, primus rex Boemie, qui rexit tanquam dux XV et tanquam rex XVI annis regnum Boemie.
[48.]
Anno Domini millesimo XCII quo supra defuncto Wratislao, primo rege Boemie, iuxta ordinacionem suam, sicut premittitur, Conradus, frater eius, sibi successit in regno, de cuius gestis nil scribitur ex eo, quod solum septem mensibus supervivens et diebus XVII, VIII idus Septembris vita functus obdormivit in Domino, et reliquit duos filios, videlicet Odalricum et Leutoldum, de quibus postea fit mencio.
Anno Domini MXCII quo supra defuncto Conrado, fratre quondam Wratislai, regis Boemie, Brzetislaus, eiusdem regis primogenitus, adhuc existens in Vngaria cum suis adherentibus et audiens obitum patrui sui transit Boemiam. Et dum Pragam venisset, tam a clero quam populo letus gaudenter suscipitur et in paterni regni solio collocatur. Facta est autem huiusmodi sublimacio sua anno Domini MXCII quo supra, VIII kalendas Octobris.
Eodem mense quidam pseudoepiscopus nomine Robertus de Cabalonensi provincia Boemiam venit, qui ex eo, quod Cosmas ad Pragensem et Andreas ad Olomucensem ecclesias electi nondum consecrati tuerant tanquam episcopus reputatus multas consecravit ecclesias et sacros celebravit ordines ac quam plures clericos ad maiores et minores ordines promovit. Postea, vero comperto eum non esse episcopum, omnia per ipsum facta secundum canonicas sancciones legittime reformantur.
Eodem eciam anno quo supra Brzetislaus Boemie regnum regens circa festum sancti Wenceslai, Boemie patroni, omnibus principibus, baronibus et nobilibus suis convocatis in Pragam per triduum solempnem curiam celebravit et ibidem prelatorum suorum consilio zelo christiane religionis accensus omnes magos, aruspices, ariolos et, sortilegos eiecit e regno, nec non supersticiosas sectas Boemice gentis, pretextu quarum tunc alii arbores adorabant, alii vero super scaturientes fontes vivas mactabant victimas, finaliter omnes, nec non alios ritus gentilium, qui adhuc fuerant Boemie in regione, exterminavit totaliter et penitus abolevit, statuens et procurans solum omnipotentem Deum ab omnibus venerari.
Hic Brzetislaus sepius invasit Poloniam ac semper abinde cum triumpho revertitur.
Anno Dom. MXCIII dictus Brzetislaus Poloniam eandem tam duris invasionibus continue devastavit, ut a castro Grecz super Albea usque urbem Glogow super Odra preter solum opidum Nyempcz nullus hominum habitaret, nec cessare voluit, quousque Wladislaus, dux Polonie, cum magnis precatibus censum, sub quo quondam Brzetislaus, dux Boemie, avus suus, Wratislawiensem et alias civitates in signum vere subieccionis locaverat, de duobus annis nondum solutum, videlicet mille marcas argenti et sexaginta auri persolveret integraliter et ad plenum ac quod insuper Wladislaus, Polonie dux, pro se et successoribus suis, Polonie ducibus, Brzetislao regnum Boemie gubernanti et suis successoribus tributum solitum, videlicet annuatim quingentas marcas argenti et XXX auri, tempore certo ad hoc constituto persolven dum se astringeret litteris et fidei sacramento.
[49.]
Preterea anno Domini MXCIIII Henrico imperatore tercio in Maguncia suam solempnem curiam iterum celebrante Brzetislaus, prefatus princeps regni Boemie, misit ad imperatorem Cosmam et Andream electos episcopps supradictos supplicans, ut ipsos approbare et Maguutinensi archiepiscopo consecrandos committere dignaretur, quod ad peticionem eius a cesare factum et per Ruthardum, archiepiscopum Maguntinensem, extitit canonice adimpletum. Eodem anno per totam Alamaniam maxima et prius inaudita fuit mortalitas.
Anno Domini MXCV prefatus Brzetislaus filiam Alberti, comitis palatini Reni, Lukardam nomine duxit uxorem in mense Septembri. Ex qua genuit Wladislaum secundum, qui postea per patruum suum Wladislaum tercium cum Henrico imperatore IIII Romam missus est, et eius auxilio papa Pascalis captivatus est. Deinde eodem anno mense Octobris Cosmas, Pragensis episcopus, altare sancti Viti in Pragensi ecclesia consecravit.
Anno Domini MXCVI XVIII kalendas Magii ordinacione prefati Brzetislai per prefatum Cosmam episcopum Pragensis ecclesia consecratur. In quo eciam anno de universis partibus Germanie ad terram sanctam Jerusalem multus populus confinebat et in tanta multitudine, ut per diversas provincias transeuntes, quotquot Judeos repererant, baptismum cogebant recipere, eciam non volentes, non advertentes, quod hoc facerent contra canonicas sancciones. Anno eciam Domini MXCVI quo supra dictus Brzetislaus cum exercitu iterum intrans Poloniam ipsam circum flumen Nissam omnino vastavit, destruens castrum eorum Brieg firmissimum, situm in flumine Odre. Et deinde transiens quoddam castrum edificavit nomine Kamenecz, ubi nunc monasterium situm est, et rediens Boemiam Mutinam, filium Bozye, et Koiatam, cognatum suum, iniqui Wrssowicensis generis de regno expulit, mittens eos in Sirbiam exulare, ac auferens omnem eorum substanciam ipsam camere sue propter excessus per eos commissos infiscari mandavit, Mutina, fratre eorum, ad ducem Polonie similiter exulante. Anno Domini MXCVII Brzetislaus Odalricum, filium quondam Conradi, patrui sui, cepit in castro Glacz, tradens ipsum diligenti custodie.
Anno Domini MXCVIII captivatis omnibus Judeis regni Boemie dictus Brzetislaus maximum ab ipsis thesaurum abstulit in auro, argento et lapidibus preciosis. Anno Domini millesimo XCVIII quo supra, IIII idus Decembris Cosmas, Pragensis episcopus, vir plenus virtutibus, migravit ad Dominum. Post cuius obitum Brzetislaus prefatus usque ad firmacionem futuri episcopi clericorum et ecclesiasticorum bonorum sollicitam et providam curam gessit.
[50.]
Anno Domini MXCIX, II kalendas Marcii Brzetislaus, princeps regni Boemie, de consilio Wigberti, generi sui, Hermannum, quondam patris sui regis Wratislai capellanum et in eius curia nutritum, prepositum Boleslauiensem, de consensu cleri et populi electum concorditer Pragensi prefecit kathedre. Et quia eodem tempore imperator Henricus tercius in civitate Ratisponensi pascha celebrans dictum Brzetislaum ad se ibidem venire rogaverat, idem Brzetislaus una cum Hermanno, electo Pragensi, Ratisponam ad cesarem transeundum iter arripuit. Cui prefatus imperator una cum principibus suis ad tria fere miliaria obviam ivit ipsumque honoritice suscipiens secum in dictam Ratisponensem civitatem transduxit, in qua statim die altera Hermannus, Pragensis electus, per cesarem approbatur. Ibidem eciam prefatus Brzetislaus ab eodem obtinuit cesare, ut Borziwoy, frater eius, post eum regeret regni Boemie principatum.
Ceterum eodem anno prefatus Brzetislaus cum exercitu Moraviam intrans castrum Podiwin reedificavit et in Hermanni, Pragensis episcopi, tradidit potestatem. Deinde cum Colmanno, rege Vngarie, convenit in campo Luczko nomine, qui sic coniuncti mutuo post multos et varios placitorum tractatus antique caritatis et pacis renovant federa ac eis sacramento firmatis amicabiliter ab invicem separantur. Abinde itaque prefatus Brzetislaus transiens iuxta urbem Brunensem castra metatus est. Erat enim Odalrico et Leutoldo, illiis quondam Conradi, patrui sui, infestus vaide, qui timentes eum illico fugierunt tradideruntque per nunccios in eius potestatem singulas eorum civitates et terras, quas Brzetislaus prefatus recipiens regimini fratris sui Borziwov commisit in totum.
Eodem eciam anno circa festum Nativitatis Domini idem Brzetislaus in urbe Zacensi Boleslaum aftinem sive sororium suum, ducem Polonie, de consilio comitum et baronum suorum ensiferum regni Boemie constituit, donans sibi pro administracione eiusdem officii de censu seu tributo annuo, quo Wladislaus, pater suus, et alii duces ibidem regno Boemie annis singulis tenebantur obnoxii, decem marcas auri et centum marcas argenti in recognicionem ministerii seu officii supradicti.
Anno Domini M centesimo Hermannus, Pragensis electus, per prefatum Brzetislaum ad imperatorem Henricum, qui tunc Maguncie fuit, transmittitur et per Rupertum cardinalem, pape Clementis legatum, qui tunc ibidem erat, in episcopum consecratur et ad propria revertitur. [Hoc anno videlicet MC, sicut testatur Brandemburgensis cronica, dum adhuc gens illa Slawonica et Saxonica cultibus insisteret ydolorum, Ydo, marchio Antique Marchie cis Albeam, cum aliis Saxonibus barbaricis, qui Lyutici dicebantur, Brandemburg invadentes castrum ibidem potenter ceperunt.]
[51.]
Anno Domini MC quo supra, XV kalendas Novembris Borziwoy Wratislai, primi regis Boemie secundogenitus filius et frater prefati Brzetislai, in urbe Znoymensi sororem Lupoldi, marchionis Austrie, Helbrik nomine duxit uxorem. Et quia eciam ex concessione Gotfridi, marchionis Austrie, Leutoldus, filius quondam Conradi senioris fratris dicti Wratislai primi regis, castrum Rachs pro tunc habebat, ipse expulsionis sue de Moravia, sicut premittitur, non immemor, terras Borziwogii, fratris Brzetislai prefati, rapinis, incendiis et, molestiis dampnificat. Quamobrem Brzetislaus in vindictam fratris iterum congregans exercitum Moraviam transit, premittens ad Gothfridum prefatum nuncios suos et rogans attente, quatenus prefatum Leutoldum, nepotem suum, vel vinctum sibi. remittat vel de castro suo Rachs protinus eliciat. Que dum dicto Leutoldo secrete nunciata fuissent, prefatum castrum Rachs cum militibus suis pro se detinuit, omnibus castellanis Gothfridi prefati depulsis abinde. Qui Gothfridus hoc audiens prefato Brzetislao iuxta oppidum Wranow celriter occurrit ipsumque multo rogatu precatur, quatenus ad expugnandum castrum Rachs sibi prebeat auxilium oportunum. Et sic Brzetislaus prefati fratris sui Borziwogii ac eciam Gothfridi, marchionis Austrie, motus illatis iniuriis cum exercitu suo Rachs castrum obsedit, et dum in eius obsidione per sex continuatas ebdomadas perstitisset, Leutoldus prefatus cum suis in castro predieto fame gravatus nocte solus fugit e castro suis omnibus dimissis ibidem, qui mane facto tam castrum Rachs quam se ipsos in prefati Brzetislai graciam tradiderunt, Brzetislaus itaque Gothfrido castrum suum restituit et Boemiam gaudenter revertitur hostis et emuli sui victor.
Eodem eciam anno tercia die ante festum beati Thome apostoli, dum prefatus Brzetislaus in crepusculo devenatu rediret, prope villam Stebnam a quodam venatore Lork nomine induccione Bozey et Mutine genere Wrssovicensium, quos prius de regno Boemie expulerat, proditorie wlneratur. Qui Lork dum post commissum facinus aufugere niteretur, in quandam foveam cecidit et tandem a populo semifractis cervicibus repertus digna morte perimitur. Brzetislaus vero prefatus ex inflicto vulnere pressus dispositis anime sue et regni negociis post triduum expiravit et in ecclesia Pragensi sepultus est.
[52.]
Borziwoy itaque, secundogenitus, frater olim Brzetislai, eundem fratrem suum mortuum esse persenciens transit Boemiam et ibi ab episcopo Pragensi, comitibus et baronibus reni ipso die Nativitatis Domini honorifice suscipitur et Boemie regno preficitur.
Anno Domini MCI dictus Borziwoy Odalrico et Leutoldo, filiis quondam Conradi senioris, fratris quondam Wratislai, primi regis Boemie, civitates, quas ipsis quondam Brzetislaus, eiusdem Borziwoy primogenitus frater, abstulerat, restituit.
Eodem eciam tempore Wrsowicenses de Polonia redeunt, quibus dictus Borziwoy civitates eorum Bozei Sacz, Mutine Leuthomerzicz non ex affeccione cordis sed pro necessitate temporis et eventus restituit.
Predictus eciam Odalricus, filius quondam Conradi prefati, post mortem Brzietislai, patrui sui, habito suorum consilio tanquam senior heres regni Boemie imperatorem, qui tunc in urbe Ratisponensi fuit, accessit supplicans, ut ipsum tanquam seniorem heredem regni Boemie iuxta statutum quondam Brzetislai, proavi sui, comitum, baronum et procerum regni Boemie iuramento firmatum Boemie regno preficiat sibique huiusmodi paterna pheoda sua conferre dignetur. Imperator vero petita eadem sapienter advertens sibi contulit, quod de iure debebat eligendi principem regni Boemie principibus, comitibus et baronibus ibidem iuxta morem in talibus antiquitus observatum relinquens liberam potestatem. Quo facto Odalricus per plures nuncios suos transmissos Boemiam attemptat et variis viis et modis nititur, si possit, quovis ingenio regni Boemie principatum et regimen adipisci. Sed quia Borziwoy, frater dicti Brzetislai, iam regali erat roboratus in solio, prefatus Odalricus proficere non potuit, sed solum obtinuit a cesare, ut eundem patruum suum Borziwoy a regno Boemie accione hereditatis sibi debite possit invadere vi et iure. Quo obtento amicorum et adherencium sibi fretus consilio cum nonnullis Theuthonicis nec non comite Sighardo de Sala et Odalrico, Frisingensi episcopo, ac quibusdam aliis magnatibus et Leutoldo, fratre suo, Boemie regnum intrat asserens in eorundem adiutorum suorum presencia, se pro parte sua quam plurimos adherentes habere in regno eodem Boemie meliores.
Quod audiens Borziwoy supradictus ex adverso fortem congregat exercitum et occurrens eis usque ad opidum Malin ibidem castra metatus est, disponens in crastinum cum adversariis bellum inire campestre. Similiter Odalricus cum suis ab alia parte rivuli Wizplicza se taliter in tanta vicinitate alterius exercitus collocavit, ut pars una posset ab altera plenius intueri. In quibus locis dum adherentes Odalrici constanciam Borziwogii et suorum fidelium conspicerent ac considerarent eius contrarium, de quo alias Odalricus in eorum presencia se iactarat, videlicet circa adhesionem baronum Boemie, lucide cognovissent, se esse delusos, sic inquiunt: Cur te una nobiscum taliter decipere voluisti? Ubinam sunt meliores Boemie, qui tibi et nobis adherere, sicut dixisti, disponunt? False quidem nos decipis et pocius temetipsum.
At protinus inito consillo per viam, qua intraverant regnum, eciam exire decreverant. Sed quia Swatopluk et Otto fratres, filii quondam Ottonis fratris prefati Conradi, qui Snoymam in Moravia possederunt, et qui Conradus et Otto fratres fuerunt Wratislai quondam regis Boemie, cum duobus exercitibus militum electorum prefato Borziwoy in auxilium advenerant, retrocedere ininime potuerunt et noctis tempore per artas et densas vias prope Habr per fugam ut potuerunt, evaserunt tentoriis et rebus eorum in campo relictis. Mane itaque facto dum Borziwov et sui hostes vellent invadere, nullum resistentem invenientes spolia rapiunt et, dividunt, prout placet. Erat enim illo tempore Borziwoy cum Swatopluk et Ottone fratribus, nepotibus suis, multum unanimis, qui tamen postea ex aliis eventibus plurimum discordaverunt.
[53.]
Anno Domini MCII Borziwoy et nepos suus Swatopluk, qui tunc marchionatum Moravie gubernabat, ad instanciam et in auxilium Spitignei, filii naturalis quondam Wladislai, ducis Polonie, qui post obitum patris adversus Boleslaum, fratrem suum ex Juditha, filia Wratislai quondam regis Boemie, legittime genitum verumque ducem Polonie eundem sibi ducatum Polonie usurpare conatus est, sub spe cuiusdam promisse pecunie in certis terminis persolvende exercitum et arma moverunt Et dum usque Grecz venissent, Boleslaus senciens ipsos in suum dispendium. advenisse, missis nuncciis suis ad Borziwoy, principem regni Boemie, ipsum federe consanguineitatis, quo sibi ex Juditha prefata iunctus erat, admonuit, et datis pecunie muneribus, ut Borziwoy ad propria reverteretur, obtinuit. Verum quia Swatopluk, nepos eiusdem Borziwogii, qui venerat in auxilium dicto Borziwogio, de huiusmodi data pecunia partem non habuit, adversus Borziwoy, patruum suum, indignacionem et iram concepit, et sic uterque ad propria est reversus. Anno Domini MCIII. Anno Domini MCIIII Swatopluk predictus dolose quosdam de suis mittit Boemiam, ut tam inter nobiles quam civitates fomenta discidii seminantes, quos possent, Swatopluk exhortacionibus attraherent.
Anno Domini MCV Swatopluk exercitu congregato inferat Boemiam, et ibi multi Boemorum dimisso Borziwov, filio Wratislai primi regis Boemie, Swatopluk, filio Ottonis fratris eiusdem Wratislai, adherere ceperunt, et nisi Borziwoy cicius venisset Pragensem in urbem, ipsam utique Swatopluk occupasset, Borziwoy itaque in urbe Pragensi presidia sua disponens, Hermanno, Pragensi episcopo, castrum Wyssegradense commisit suo nomine gubernandum. Et ecce cum Swatopluk cum sex legionibus armatorum appropinquaret Pragam et nullum resistentem penitus persensisset, transvadavit Wltawiam infra villam Buben, et usque portas urbis veniens ipsas clausas reperit et milites sibi viriliter resistentes. Qui tunc retrocedens inter utrasque urbes in loco, ubi sabbatho merces venduntur fixit tentoria. Et cum proficere se non posse sentiret, revertitur cum suis Moraviam, quos abeuntes dux Borziwoy cum suis insequitur. Et quamvis multo forciorem haberet exercitum, tamen de tradicione non certus sapienter bello certare postposuit.
Arino Domini M centesimo sexto Swatopluk prefatus cum suis, qui ad eum de Boemia confluxerant, inito consilio tractare cepit, qualiter Borziwoy, patruum suum, fraudibus et dolis posset regno Boemie spoliare. Et mittens Budywoy filium Hron, virum multa dolositate fallacem, qui fraudibus commentatis accessit Borziwoy se fingens Swatopluk inimicum ac asserens se aliter vindicare non posse, nisi quod Borziwoy proderet singulos, quos Swatopluk haberet in Boemia adherentes. Et sic tandem vera falsis immiscens consiliarios Borziwoy Bozye et Mutinam de genere Wrssowicensium multis incusat criminibus, persuadens Borziwoy, ut ipsos velut hostes suos publicos persequatur.
Quod dicti Wrssowicenses dum senciunt, statim ad Swatopluk transeunt, inducentes eum, ut adversus Borziwoy principatum regni Boemie suscipiat, et acquiescentem eis Swatopluk erigunt ac regno preficiunt, Borziwoy violenter abinde depulso. Hic Borziwoy habuit filium nomine Jaromir, qui postea Lothario, imperatori Romanorum, Romam cum trecentis armatis in auxilium destinatur.
[54.]
Anno Domini MCVII, II idus Maii Swatopluk, filius Ottonis, fratris Wratislai quondam primi regis Boemie. regno preficitur, et Borziwoy, secundogenitus Wratislai primi regis Boemie, velut exul proficiscitur Poloniam, quem frater eius terciogenitus Sobieslaus nomine et multi barones et nobiles de Boemia sunt secuti. Borziwoy itaque de Polonia ad regem Henricum quartum Saxoniam proficiscitur, cui exponit illatam iniuriam et ad restitucionem regni sui cesareum implorat auxilium, promittens regi dare magnam pecunie quantitatem. Rex vero mittens unum de nobilibus suis Boemiam mandat dicto Swatopluk, ut, protinus ad eum veniat. Qui statim exercitu congregato usque introitum silve penes oppidum Chlumek pervenit et convocans proceres suos et nobiles ipsis fratrem suum Ottonem preposuit in absencia sui et Boemie regno prefecit ac demum abinde cum paucis ulterius ad regis Henrici presenciam est profectus. Quem statim rex, ut venit, in captivitatem tradidit et convocatis hiis, qui secum advenerant, ipsis Borziwoy commisit, ut eum iterum Pragam reducerent sibique Boemie regnum reciderent et velud suo principi in omnibus obedirent. Qui revertentes cum Borziwovo secundum iussum regis tercia die applicant castro Donym Quod audiens Otto, frater Swatopluk supradicti, ordinatis militibus suis cum sex legionibus armatorum nocte montes transcendens diluculo castrum Donyn obsedit. Sed memoratus Borziwoy per quendam, qui de exercitu Ottonis advenerat, adventum Ottonis presciens cum suis, ut potuit, per fugam evasit. Interea Swatopluk regis tenetur in carcere et tandem recepto ab eo sacramento de decem milibus marcarum argenti regi solvendis solutus et liber dimissus est, quibusdam de familiaribus regis pro accipienda huiusmodi pecunia secum Boemiam destinatis. Qui Swatopluk Pragam reversus Ottonem, fratrem suum, regi mittit in obsidem, quousque dictam pecuniam persolvat ad plenum. et de thesauris regni septem milia marcarum argenti congregans promissam pecuniam mittit regi. Prefatus vero frater eius Otto pro residua summa adhuc in regis predicti tentus custodia fuga elapsus ad Swatopluk, seniorem fratrem suum, Boemiam revertitur.
Anno Domini millesimo CVIII uxor eiusdem Swatopluk peperit filium, quem post quinque ebdomadas Henricus, Romanorum rex, de sacro fonte levavit nomine Wenceslaum, et residuum pecunie, videlicet tria milia marcarum argenti compatri suo Swatopluk remisit in totum, rogans eum, ut secum adversus Vngaros pro tunc imperio rebellantes armata potencia procederet. Quod Swatopluk libenter adimplens cum rege Vngariam progreditur, Waczkoni et Mutine Wrssovicensibus gubernacionem regni committens. Et eo ibidem cum rege in obsidione civitatis Posonie existente princeps Swatopluk predictus cum suis, quicquid erat in Vngaria inter fluvios Wah et Danubium, et circum Trenchinum destruxit incendio, ac quam pluribus exploratoribus regis Vngarie comprehensis ipsos nasis et oculis privari mandavit. Eodem eciam tempore mille viros electos de exercitu Vngarie missos ad invadendum suos Theutonicos bello cepit et pluribus interfectis superstites captos detinuit. Interea predictus Borziwoy cum Polonis intrat hostiliter Boemiam et Waczkonem et Mutinam, qui tunc in quodam castro in metis Boemie versus Poloniam sibi restiterant, superavit, inde procedens ulterius intra regnum. Quod senciens Waczko predictus principi suo Swatopluk patruum suum Mutinam secrete detulit, narrans, quod induccione sua Borziwoy regnum Boemie intrasset, et ab alia parte dolose quendam de suis militibus mittit ad Borziwoy, asserens Swatopluk reversum esse Boemiam et cum ipso gentibusque suis in crastinum pugnaturum. Illis ficticiis idem Borziwoy cum suis perterritus eadem nocte Poloniam remeavit. Interea Swatopluk predictus reversus Boemiam intra se cogitat, qualiter in Mutina ulcisci posset, singulis proceribus convocatis ad se et Mutina nichil adversum se mali de principe suspicatus. Quem princeps sic alloquitur: O Mutina Wrssovicensis, familiaris nostri generis inimicus, tui parentes olim Jaromir in monte Welisch duris affecerunt opprobriis, Brzetislaum quondam, patruum meum, Boemie ducem eximium, dolosa machinacione crudeliter occiderunt, Borziwoy quoque, meum patruum, voluntatem meam in omnibus exequentem fideliter procurasti regno privari tuis iniquis suasionibus et exilio relegari. Sed et ultimo me metas Vngarie penetrante tu Mutina pessime, regni Boemie tenens gubernacula tibi commissa, nove fraudis prodicionem gessisti.
Quibus sic dictis princeps Mutinam vinculis mancipatum capite truncari precepit. Nec moratur, quin et caperentur Wrssovicenses Vnislaw et Domaslaw ac duo filii Mutine, sed et quidam Neusa nomine, qui licet alterius generis, tamen familiaris existens Mutine dum fugam peteret, inter arbusta discurrens, ut latitaret in eis, proditus indumento rubeo capitur, naso privatur et oculis, principe statuente, ne quisquam de genere Wrssovicensium a magno usque ad minimum sineretur vivere, sed omnes mortis supplicio traderentur, suos animans spe mercedis, ut et Bozey et eius filium caperent, si possent, vel exterminarent de regno. Hinc est, quod familiares Swatopluk, principis supradicti, Bozey in villa Lubik cum filio suo Borzat interimunt, thesauris eiusdem Bozey longis temporibus conquisitis inter se mutuo distributis. Sicque contigit, quod una die tota genealogia Wrssovicensis in regno Boemie penitus est deleta. Nam senes et iuvenes et lactantes eorum generis in ore gladii perierunt, hiis duntaxat exceptis, qui per fuge presidium Ungariam et Poloniam devenerunt.
[55.]
Anno Domini MCVIII quo supra Colomannus, rex Ungarie, de illatis sibi dampnis per Swatopluk, filium Ottonis, fratris terciogeniti Wratislai primi regis Boemie, principem regni Boemie, in eum petens vindictam Moraviam intrat hostiliter et devastat. Quod cum Swatopluk comperisset, tam in Boemia quam Moravia magnum congregavit exercitum, volens Colomanno regi potenter occurrere. Cumque disposuisset, ut secum bellaret in crastinum, illa nocte cum suis per densas silvas transiens cuiusdam rami arboris lesione perdidit ocuhim, propter quod turbatus exercitus ad propria remeavit pridie idus Novembris, Anno Domini millesimo CIX, die IX mensis Februarii dictus princeps regui Boemie Swatopluk oculi cicatrice sanatus valido denuo exercitu congregato intrat Vngariam, usque Nitram illam totaliter devastando, et destruens eiusdem civitatis suburbia demum abinde per alia loca revertitur, turmis pluribus Ungarorum in ore gladii truciditatis et multis spoliis opulentus cum suis ad propria feliciter remeavit. Eodem eciam tempore rex Romanorum Henricus memor iniurie Swatopluk per ducem Polonie tempore, quo in Vngaria secum stetit Swatopluk, eidem illate, congregaus exercitum validissimum una cum Swatopluk intrat Poloniam et circa urbem Glogaw faciens obsidionem in girum ab utraque parte fluminis Odere devastavit eandem, abinde quoque procedens ulterius castro Reczen penitus devastato cum preda maxima redire disposuit. Sed cum iam rex principem Swatopluk in crastinum vellet dimittere, quidam miles Wrssovicensis missus a Johanne, filio Tiste Wrssowicensi, in castris attuit, qui principis Swatopluk de regis curia recedentis sero se miscens exercitui ac perveniens ad principem inter scapulas ipsum letaliter wlneravit adeo, quod antequam terram Swatopluk attingeret, mortis exicio vitam finivit. Miles similiter, qui hoc fecerat, crudeliter est occisus. Mortuus est itaque Swatopluk anno predicto XI kalendas Octobris.
[56.]
Interfecto itaque Swatopluk tota nocte super eius morte fit planctus et mane facto rex compatris sui mortem inopinatam deplorans universis comitibus et nobilibus regni Boemie tunc presentibus graciose concessit, ut quem vellent de filiis Swatopluk, puta vel Henricum vel Wenceslaum, in regem preficerent. At illi suasu cuiusdam Waczek, baronis de Moravia, Ottonem, secundogenitum fratrem dicti Swatopluk, non obstante, quod in eleccione nec non approbacione Swatopluk singuli comites et barones Wladislaum, filium Wratislai terciogenitum ex Swatawa, post eum in principem assumendum iuraverunt, pecierunt in principem Boemie sublimari. Rex vero statim ad peticionem huiusmodi dictum Ottonem approbavit Sicque infra quatuor dies dictus Otto Pragam pervenit et ex eo, quod contra iuramentum prestitum et sine consensu Hermanni episcopi et Fabiani comitis, prefecti Wyssegradensis, electus fuerat, intentum suum non potuit obtinere. Consencientibus autem et approbantibus cunctis de Boemia Wladislaus prefatus in regni Boemie principem est, assumptus. Audiens vero Borziwov, filius secundogenitus Wratislai primi regis Boemie, et natus ex regina Swatawa, que in Polonia upud Boleslaum, ducem Polonorum, fratrem suum, exulabat, fratrem suum Wladislaum iuniorem post obitum nepotis sui Swatopluk assumpsisse regni Boemie principatum, continuo perrexit in Sirbiam ad Wigbertum, sororium suum. Cuius nec non quorumdam tam de Boemia quam aliorum suffultus auxilio regnum intrans Boemie in vigilia Nativitatis Domini ceteris ignoruntibus latenter urbem Pragensem protinus est ingressus.
Anno Domini MCX dum dictus Borziwov cognitus iam staret in Praga, factum est, quod nonnulli relictis uxoribus, pueris atque rebus propriis fugam arripiunt extra Pragam, aliis, qui de parte fuerunt Borziwoy, manentibus aput illam, Hermannus vero presul in suo compertus palacio custodie deputatur, Fabianus autem, comes et prefectus castri Wyssegradensis, dimissis omnibus iniit similiter fuge presidium. Unde fit tumultus et rumor in regno Boemie, alii Pragam confluunt, alii complicibus assumptis undique currunt per villas, ipsas hostiliter devastantes.
Eodem insuper die Borziwov in Wyssegradense se castrum recepit, sed altera die Pragam reversus cum solempni cleri processiono suscipitur et auditis missarum sollempniis in castrum Wyssegradense rediit. Verum eadem nocte Otto, secundogenitus frater Swatopluk, cum Waczkone, barone prefato, de castro Hradek exercitu congregato magno circa Roketnikam venientes et castra metantes ibidem altera die Wyssegradense castrum vallarunt, circumquaque ponentes custodiam, ne quisquam ingredi posset aut egredi. Post triduum vero Wladislaus predictus de civitate Pilsnensi cum suis Pragam perveniens portas civitatis Pragensis conclusas invenit et armatis hominibus bene munitas, eos alloquens, ut ipsum intrare urbem permitterent, nec aliquod potuit responsum habere. Provocatus idcirco quam plurimum retrocessit usque fluvium Brusinka. Cumque montis supercilium ascendisset, a longe prospicit exercitum propiuquare, et missis exploratoribus comperit filium Wigberti Wratislaum cum suis Borziwoy, suo awnculo, in auxilium adventare. Et licet Wladislaus sine pugne periculo poterat preterire, induccione tamen Theodrici, filii Bozey, adverse parti bellum ingerens primus sevit in hostes et potitus victoria tristem Wigberti filium Pragensem fugavit in urbem, eius gentibus, quotquot wlnerati fuerant, morti datis. Interea dux Wladislaus, filius dicti quondam Wratislai regis, Hermannum et Sezemam, barones suos, ad Henricum, Romanorum regem, qui tunc temporis in Bamberg tenuit mansionem, dudum miserat, instans precibus et muneribus delegatis, ut per se vel suos sibi restitui faciat Boemie principatum. Ad quorum nunciorum instanciam congregato exercitu rex Romanorum Boemiam est ingressus, premissis duobus principibus, videlicet Dipoldo et Berengario, mandans, ut interposita pace tam Borziwoy quam Wladislaus, Hermannus, Pragensis episcopus, nec non Wratislaus, filius Wigberti, et barones alii Boemie ad regem in Rokyczan villam veniant.
Quos venientes ad locum statutum rex conspiciens, Borziwoy et filium Wigberti fecit carceris custodie deputari, Hermanno episcopo libero permanente. Sicque Wladislaus predictus Romanorum regis auxilio regnum Boemie nec non eius curam suscepit, et adversarios suos, qui Borziwoy adheserant, variis affecit generibus tormentorum. lnter quos Johannes, filius Tiste de genere Wrssovicensium, de quo superius fit mencio, oculis, naso privatur et mento. Facta autem sunt hec anno Domini MCX, kalend. Januarii.
[57.]
Anno Domini MCX quo supra predictis sic gestis inter Wladislaum et Ottonem pre dictos grandis rancoris et discordie materia suscitatur, ut alter ad alterum nollet venire, nisi suffultus magna hominum armatorum potencia. Postea tamen in villa Thinek conveniunt et pace tractata iuramentique munimine confirmata reconciliati fuerunt cordis scrupulo nichilominus intrinsecus remanente. Idcirco revertitur Otto Moraviam, quem tamen postea tercio idus Julii anni predicti Wladislaus in Saczka curiam celebrans sinceriter accersivit, et Otto confisus ergo de pace firmata nepotis curiam mox accessit. Verum tamen per triduum ibidem mora tracta et tandem petita licencia [cum] foret dispositus ad recessum, suasionibus Waczek et Bozey Wrssouicensium capitur Wladislav potencia custodie Wyssegradensis castri traditus carcerali. Deinde ad castrum Burgeleins alias Krziwoklat iuxta fluvium Misa deducitur districcius conservandus, et ibidem fere tribus annis continuo detinetur.
Eodem eciam anno circa festum sancti Wenceslai Sobieslaus, quartus et iunior frater Wladislai predicti, cum Boleslao, duce Polonie, maxima congregata potencia hominum armatorum Boemie regnum ingressi pretendunt dolose, quoniam illic ob fratrum concordiam advenissent, et huiusmodi fictis ingeniis usque fluvium Albee pervenerunt. Quod dum Wladislao innotuit, animum ipsorum dolosum considerans verbis non credidit eorundem. Hoc advertentes ipsi transierunt fluvium Albee regni terras undique devastantes. Wladislaus vero congregans exercitum ex adverso predictos insequitur inimicos, quos ut vidit ad resistendum dispositos, suos premonuit eos animans ad belli certamen, suarum gencium dispositis nichilominus aciebus. Quibus congressis insimul et hinc inde plurimis interfectis in bello tandem dictus Wladislaus fratrem suum cum duce Polonie vertit in fugam de suis hostibus victoriose triumphans. In quo siquidem bello Theodricus, rilius Bozey, cum sibi quibusdam adherentibus multos strennuos actus commisit. Hec gesta sunt anno prefato VIII idus Octobris.
Anno Domini millesimo CXI Swatawa, regina Boemie, filios suos Wladislaum et Sobieslaum amicabiliter concordavit, et Wladislaus urbem Zaczensem cum eius provincia fratri suo Sobieslao tradidit de Polonia revocato.
Anno Domini MCXII Wladislaus, princeps regni Boemie supradictus, iuxta statutum imperatorum antiquorum Wladislaum, filium quondam Brzetislai, primogeniti fratris sui cum trecentis militibus electis Henrico quarto in subsidium Romam misit, ubi Pascalis papa tunc imperatorem Romanum Henricum debitis adhibitis solempnitatibus consecravit, invitus, Wladislaus vero, predictus marchio Moravie, tunc assistens eidem secum inde multorum sanctorum deferens reliquias et aput imperatorem in Almania moram trahens tandem dictas sanctorum claras reliquias Boemiam deportavit, sicut in breviario Pragensis ecclesie continetur. Sicque peractis multis strennuis actibus imperator et Wladiskus, prefati sunt ad propria cum prosperitate reversi.
Anno Domini MCXIII innotuit Sobieslao, quod eum Wladislaus, frater eius, induccione: Waczek predicti capere conaretur, propter quod idem Sobieslaus non longe a castro Wyssegradensi ponens trecentorum insidias armatorum, precepit eisdem, ut Waczek appropinquantem protinus trucidarent. Hinc est, quod postquam Sobieslaus cum fratre suo Wladislao in castro Wissegradensi hora captata pransus fuisset, accepta a fratre suo licencia rogavit Waczek, ut quia cum ipso haberet conferre misterium, equum ascenderet ac aliquanto spacio sociaret eundem. Iuxta votum igitur dicti Sobieslai quasi per decem stadia venientes iidem statim armati milites ex latentibus insidiis irrupuerunt et invadentes Waczek prefatum interficiunt dira morte. Sobieslaus vero reversus ad suos timore fratris sui Wladislai concussus, cupiens per Sirbiam in Poloniam aufugere, cum prope Donyn venisset, per Ekembertum, castri Donyn prefectum, quod quidem castrum tunc imperiale extitit, invitatur dolose captivaturque nequiter per eundem ac vinctus ducitur in Saxoniam. Milites vero hoc factum cernentes fuge presidium sunt amplexi, Sobieslaus tamen post unum mensem fugiens noctis tempore liberatur.
Eodem anno Wladislaus nepotem suum secundogenitum Ottonem solvit a vinculis, partem dimidiam tocius Moravie, quam olim post mortem Swatopluk, primogeniti nepotis sui, habuerat, sibi favore restituens gracioso.
[58.]
Anno Domini millesimo CXIIII in mense Maio iubente Ottone, marchione Moravie, Bozey et gener eius Waczek [de] genere Wrssovicensium oculis privati sunt.
Eodem eciam anno Sobieslaus, frater Wladislai principis Boemie, quibusdam Polonis secum assumptis clamdestine veniens prope castrum Glacz cives ibidem minis et precibus placare nititur, ut sibi portas eiusdem urbis apperiant. Quibus minime consencientibus Sobieslaus quoddam pallacium vetus, quod prope murrim erat, succendit igne. Ex quo accidit, quod vento circumquaque volante propugnacula supra murum urbis et demum ipsa civitas incensa sunt. Sicque cives ibidem videntes ab igne sibi imminere periculum, secum treugas firmaverunt, et tamen civitas ipsa omnino combusta est, sed castrum ibidem per Sobieslaum minime expugnatum. Ipseque Sobieslaus sine profectu Poloniam est reversus.
Anno Domini millesimo CXV in mense Januario Boleslaus, dux Polonie, aput avunculum suum Wladislaum, principem regni Boemie, nunciis instetit et literis, ut Sobieslaum, fratrem eius, ad graciam suam dignaretur assumere. Et tandem Wladislaus dicti avunculi sui precibus et eciam fraterna pietate permotus Sobieslaum, fratrem suum, pristine gracie sue reformavit et committit eius regimini civitatem Hradek cum quatuor castellis et totam eius provinciam. Deinde eodem anno mense Julii Wladislaus cum predictis Ottone et Sobieslao iuxta fluvium Nissa ad quendam diem placitorum conveniunt, inter se perpetuam pacem firmant et hilares ad propria revertuntur. Interea Odalricus, filius Conradi, marchionis Moravie, secundo geniti fratris quondam Wratislai primi regis Boemie predicti, qui Olomucensem civitatem cum sua provincia possederat et solum filium etate tenerum post se reliquerat, moritur. Unde Wladislaus, princeps regni Boemie, fratri suo Sobieslao dictam civitatem et eius provinciam assignavit.
Anno Domini MCXVI post obitum Colomanni, regis Ungarie, Stephanus rex ad Wladislaum prefatum sollempnes mittit nuncios rogans, ut ad certum diem et locum pro pace inter eos firmanda secum conveniat. Quorum voluntati Wladislaus annuens venit usque ad fluvium Olssen metas Ungarie et Moravie distinguentem. Rex vero Ungarie in campo Luczko ab alia parte fluvii cum innumerabili multitudine Ungarorum similiter advenerat Unde altera die Wladislaus predictus trans fluvium procedens castra metatus est. Ad quem missi per regem Ungarie sollempnes nuncii quedam referunt, gwerram et non pacis federa designantes. Et ideo eciam Wladislaus eodem die distulit de pace tractare.
Quod Ungari indigne ferentes cum suis arma sumunt et stantes ex alia parte fluvii ad bellum se muniunt. Hoc princeps Boemie Wladislaus comperiens cum suis subito arma capit et fluvium transit paratus ad pugnam. Sicque illico cruentum bellum conseritur, Wladislaus cum suis ab hostibus retrocedere compellitur, sed Otto et Sobieslaus predicti tam de Boemis quam de Moravis fortem habentes exercitum regis Ungarie et suorum de hoc nichil sciencium impetu magno prorumpunt in castra, quotquot reperiunt, tam nobiles quam alios gladio perimunt. Et rex quidem Stephanus auxilio Laurencii, sui archiepiscopi, vix evasit.
Quibus taliter bello instantibus accedunt alii, qui prius adversus Wladislaum, principem Boemie, quasi victoriam obtinuerant, quos similiter Otto et Sobieslaus hostiliter in campis suscipiunt. Et ipsis devictis superstites vertunt in fugam, de quibus ipso die in flumine Wah innumerabiles submersi sunt et quam plurimi interfecti, sic quod a temporibus preteritis nunquam audita aut visa fuit tanta strages in illis partibus hominum bellatorum. Boemi itaque et Moravi potiti victoria, ungaricis gasis acceptis et spoliis eadem inter se dividunt et leti ad propria revertuntur.
[59.]
Anno Domini MCXVII Wladislaus fratrem suum Borziwoy, secundogenitum filium Wratislai primi regis Boemie, reasumit ad graciam ymino ipsum regno Boemie preficiens semetipsum sue voluntati submisit Borziwoy itaque accepti per fratrem beneficii non immemor eidem fratri Wladislao donat dimidiam partem regni Boemie, videlicet quicquid erat ultra fluvium Albeam versus aquilonem, et absque eius consilio de cetero nichil gessit.
Anno Domini MCXVIII mense Septembris facta est inundacio aquarum, et Wltawa inter urbem et civitatem Pragensem tantum excrevit, ut eciam superiores trabes pontis attingeret.
Anno Domini MCXIX maxima tempestas ventorum edificia in Wissegrad delecit. Deinde a tempore reconciliacionis Borziwoy usque ad annum Domini MCXX Borziwoy et Wladislaus fratres concorditer Boemie regnum regentes, sed postea inter se iterum et adeo incipiunt discordare, quod Borziwoy fratris sui timens potenciam dimisso regni Boemie regimine XIII idus Augusti fugitivus abscessit.
Anno Domini MCXXI Wladislaus castra Donyn versus Sirbiam et Podywin in Moravia inter fluvium Sazawa reedificat. Eodem eciam anno quidam ex Theutonicis intrantes Boemiam infra terminos Boemie prope villam Biela castrum in monte altissimo construxerunt. Quod audiens Wladislaus congregatis militibus suis improviso in ipsos irruit et castrum cum hostibus obtinuit. Eodem anno monasterium Wilemow fundatum est a duobus fratribus Wylhelmo et Hermanno comitibus de Sulcbach.
Anno Domini MCXXII, XV kalendas Octobris Hermannus, Pragensis episcopus, post multa bona et provida opera migravit ad Dominum, cui successit Menhardus, decimus Pragensis episcopus. Deinde prefatus Wladislaus Boemie regnum rexit salubriter usque ad annum Domini millesimum CXXIII, in quo anno inter ipsum et fratrem suum Sobieslaum grandis oritur dissensio, et uterque adversus alterum exercitum movit et arma. Hinc est, quod Wladislaus fratrem suum Sobieslaum de Moravia expulit partem Leutoldo, filio quondara Conradi senioris, primogeniti fratris olim Wratislay primi regis Boemie, et partem Ottoni et Swatopluk, filiis quondam Ottonis fratris predicti Wratislai, distribuit, Sobieslaus itaque fugiens imperatorem aceessit instans, ut eius auxilio restitueretur ad propria. Sed quia proficere non potuit, transivit Poloniam ibique resedit. Coniunx vero Sobieslai, consanguinea Stephani regis Ungarie, transivit Ungariam et ibidem permansit.
Eodem eciam anno Wladislaus et Otto nepotes rogatu imperatoris Henrici, contra quem quidam princeps Saxonie arma commoverat, congregato exercitu extra Boemiam in subsidium cesari transiverunt et ultra oppidum Gwozdek sua fixerunt tentoria. Ex adverso vero circa fluvium Mulde Maguntinensis archiepiscopus, Wigbertus comes et Saxones stabant in campis inter imperatoris et Wladislay exercitus. Quod considerans Wladislaus et dum imperatoris exercitum non posset attingere, totam illam Misnensem devastat provinciam et ad propria revertitur.
Anno Domini MCXXIIII Borziwov in Ungaria moritur et ductus Pragam sepultus est in ecclesia sancti Viti. Eodem anno Wladislaus imperatorem, qui tunc in Bamberk solempnem curiam celebravit,, accedit et post varios tractatus cesaris et principum revertitur ad propria. Eodem eciam anno Wladislaus prefatus Natale Domini et eciam Epiphaniam in villa Stebna celebravit ibidemque egrotare cepit et ducitur in castrum Wyssegradense. Cuius egritudinem Sobieslaus, frater eius, audiens furtive intrat Boemiam et interposicione Swatawe, matris eorum, relicte quondam serenissimi Wratislai primi regis Boemie, dicti Wladislay, fratris sui, gracie reformatur. Quod Otto, nepos eorum paternus, senciens reversus est tristis Moraviam.
Anno Domini MCXXV, feria IIII maioris hebdomade pacificatus est Wladislaus cum fratre suo Sobieslao mediante Swatawa, matre ipsorum. Deinde post octavas Pasche II idus Aprilis, que fuit dominica Misericordia Domini, dictus Wladislaus universe carnis viam ingreditur et ecclesiastice traditur sepulture, in monasterio sancte Marie Cladrub, cuius ipse fundator extitit et dotator. Idem Wladislaus filium reliquit suo nomine Wladislaum, qui postea secundus est rex Boemie coronatus; filium autem alium Henricum, qui Henricus genuit Henricum alias Brzetislaum. Hic Henricus processu dierum factus est Pragensis episcopus et dux Boemie, prout in sequentibus apparebit. Idem genuit eciam Theobaldum.
[60.]
Anno Domini MCXXV quo supra defuncto gloriosissimo Wladislao, filio quondam Wratislai primi regis Boemie, Sobieslaus, frater eiusdem Wladislai iunior et quartogenitus ex Swatawa, Boemie regno preficitur XVIII kalendas Maii. Et licet Otto, filius Ottonis et senior nepos eius, ob huiusmodi causam ipsum quam plurimum odiret, tamen sibi non potuit resistere.
Anno Domini millesimo CXXVI Sobieslaus, princeps regni Boemie predictus, ivit Moraviam et deposito Ottone, nepote suo predicto, de provincia Odalrici, filii quondam Conradi senioris, fratris Wratislai primi regis Boemie, cui dictus Otto protunc prefuit, Wratislaum, filium eiusdem Odalrici, in paternam hereditatem instituit et partem dicti Ottonis vastavit. Idem autem Otto ad Lotharium regem Ratisponam transiens ipsum induxit, quod adversus Sobieslaum, patruum suum, fortem congregavit exercitum, et una cum Ottone transiens Boemiam iuxta oppidum nomine Chlumek, circa quem locum Sobieslaus, princeps Boemie, iam suo exercitu similiter adunato paratus ad bellum de regis primatibus exceptis scutiferis et aliis communibus quingentos prostravit gladio. Ibidem eciam prefatus Otto, filius Ottonis, necatur in bello, et tres tantum de parte principis Boemie interfecti sunt, rege Romanorum et suis fugatis. Fertur eciam, quod in bello huiusmodi visus esset sanctus Wenceslaus a quibusdam de Boemia insidens equo albo, candida veste amictus, pugnans pro suis, habens in hasta sua vexillum sancti martiris Adalberti. Victoria per Boemos igitur reportata cum gloria princeps Sobieslaus et sui gaudenter ad propria revertuntur.
Eodem eciam anno Stephanus, scilicet Ungarie rex, et Sobieslaus conveniunt et pace firmata separantur amice. Sobieslaus autem in reditu suo cepit nepotem suum Wratislaum, filium dicti Odalrici, et duxit in castrum Donyn, et deinde post tres menses eundem Wratislaum de castro Donyn in Jaromir deduci precepit et eum ibidem arta custodia detineri, quem tamen postea solutum dimisit redire Moraviam. Eodem eciam tempore castrum Przimda alias Phrimberg et urbs Tachow instaurantur ex novo. Similiter in monte Rzip dudum destructam Sobieslaus predictus reedificavit ecclesiam, quam Henricus, Olomucensis episcopus, consecravit.
Anno Domini millesimo CXXVII Sobieslaus, princeps regni Boemie, Romanorum regi Lothario reconciliatus est. Et eodem anno idem rex una cum principe Sobieslao urbem Amberg, secundum cronicam Nuremberg, obsederunt, et totam Bavariam usque Danubium per decem continuas ebdomadas incendiis et depopulacionibus vastaverant et postea sine resistencia ad propria revertuntur.
Anno Domini inillesimo CXXVIII Lotharius rex filium Sobieslai in die Pasche de sacro fonte levavit sibique Wladislaus nomen imposuit et de voluntate Wigberti comitis devolucionem omnium bonorum pheodalium eiusdem Wigberti eidem infanti baptisato contulit in presencia principum Saxonie. Eodem eciam anno Sobieslaus regi Lothario adversus Conradum, quem tunc quidam principes electores in odium Lotharii elegerant, cum maximo exercitu prebuit auxilium. Et post multos actus magnanimes cum honore revertitur. Deinde non post multum tempus Sobieslaus Conradum, filium Leutoldi fratris Odalrici predicti, cepit et in castro Wyssegradensi reclusit. Similiter et Sobieslaum et Brzietislaum, filios Conradi senioris fratris quondam Wratislai primi regis Boemie, in castro Donyn captos detinuit.
Anno Domini millesimo CXXIX memoratum Wratislaum, filium Odalrici predicti, Sobieslaus iterum cepit et in exilium misit Castrum eciam Glatz reedificatum est. Eodem eciam anno Sobieslaus ecclesiam Sancti Petri Wyssegradensem, quam olim pater suus rex Wratislaus fundaverat, renovavit et in ipsa coronam ponderantem duodecim marcas auri et octoginta argenti suspendit, pavimentum pollitis lapidibus exornavit, circuitum ac ambitum struxit, et tecta ac alia edificia ecclesie reformavit, nec non prebendas et canonicos augmentavit.
[61.]
Anno Domini MCXXX Menhardus, Pragensis episcopus, in peregrinacionem Jerosolimam ivit, et eodem anno Sobieslaus cum exercitu ad Lotharium regem transiens, qui tunc Ratispone erat, per fluvium Rezen transitum faciens in eodem fluvio submersionis periculum vix evasit. In qua eciam via ad regis rogatum viginti municiones Bavarorum destruxit et sanus Boemiam est reversus. Deinde processit in castrum Glacz multo comitatu suffultus.
Eodem eciam tempore idem Sobieslaus volens transire Moraviam, comperit duos familiares suos in eius interitum conspirasse, quorum unum deprehendit et alius per fugam evasit Quem prefatus Sobieslaus cum canibus venaticis tamdiu insecutus est, quousque eciam alterum in quadam villa captivum detinuit Qui taliter deprehensi se familiares Miroslai, filii Johannis comitis et fratris eius iunioris Strziezimir esse confessi sunt et se ad interficiendum Sobieslaum datis muneribus destinatos.
Sobieslaus itaque hoc audiens Miroslaum et Strziezimir cepit et secum in castrum Wyssegradense captivos deduxit, et tandem in inesencia magnatum suorum causam tanti facinoris sciscitatus ab eis comperit ordinacione et induccione Brzietislai, nepotis sui, filii predicti Conradi, et Meynhardi episcopi nec non Boziconis, capellani sui, qui omnes Wrssouicenses genere fuerunt, tradicionem huiusmodi emanasse. Unde prefatorum nobilium suorum dictante sentencia dictus Sobieslaus, princeps regni Boemie, prefatos afficiens diversis penarum suppliciis Miroslaum et Strziezimir dimembratim interimens, alios duos nec non nepotes Wrssovicensium, videlicet Krziwosud, Wecemil et Heinricum decolari precepit Qui iam sic ultimo supplicio deputati, dum vita privantur, adest instinctu diaboli Bozek, capellanus prefatus, qui similiter capitur et perpetuo carceri detruditur. Facta sunt hec anno predicto IX kalendas Julii.
Anno eciam quo supra, II kalendas Julii Brzetislaus predictus filius Conradi senioris fratris Wratislai primi regis Boemie, dicto suo poscente facinore miserabiliter excecatur. Eodem quoque anno dictus Wratislaus, filius Odalrici, de vinculis carceralibus liberatur.
Anno Domini MCXXXI Sobieslaus, princeps regni Boemie, urbem Misam alias Strziebro construxit, similiter iuxta fluvium Nissam urbem Zhorzelicz alias Gorlicz, quod antea Drebnaw habuit vocabulum, instauravit. In quo eciam anno Menhardus episcopus ab Jerosolimis revertitur et propter crimen sibi alias impositum archiepiscopo Maguntinensi nec non Bambergensi episcopo inquisicione premissa committitur puniendus.
Anno Domini MCXXXII Lothario in Bamberg sollempnem curiam celebrante Sobieslaus affuit. Eodem quoque tempore in Fuldensi ecclesia sanctus Gothardus floruit, et Lothario Romam proficiscenti Sobieslaus Jaromir, filium Borziwoy, filii Wratislai primi regis Boemie, cum trecentis electis militibus in auxilium destinavit. Wratislaus autem, filius Odalrici, de Moravia supradicti regis Rassie filiam duxit uxorem.
Eodem eciam anno Sobieslaus cum suis fugavit in Ungariam ducem Polonie Boleslaum et cum exercitu descendens Poloniam usque in civitatem Wladislaviensem, que wlgariter Leslaw dicitur, totaliter devastavit eandem et devictis hostibus cum preda maxima domum letus revertitur.
Anno Domini millesimo CXXXIII Sobieslaus cum exercitu suo Poloniam reingreditur et plusquam trecentis villis devastatis omnino et quam pluribus captivis abductis successu prospero Boemiam est reversus, et deinde Ungariam transiens iterum regem ibidem a suis hostibus liberavit. Hoc eciam anno Menhardus episcopus de imposito sibi tradicionis crimine coram Maguntinensi archiepiscopo canonice se purgavit.
Anno Domini millesimo CXXXIIII Sobieslaus exercitibus tam Boemie quam Moravie insimul congregatis rediit Poloniam et eam usque flumen Oderam in ore gladii spoliis et incendiis ignis devastavit. Iterum Boemi absque duce suo Sobieslao Poloniam repetunt et illatis Polonis multis dispendiis cum inmensa preda prospere revertuntur. Eodem quoque tempore Conradus, marchio Moravie, dominus Znoymensis, filius Leutoldi, fratris Odalrici predicti, sororem Bele, regis Ungarie, duxit uxorem, Sobieslao contractum huiusmodi procurante. Menhardus vero, Pragensis episcopus, humanis exuitur et in ecclesia Pragensi sepelitur, cui Johannes, Wyssegradensis prepositus, in presulatu successit.
Anno Domini millesimo CXXXV dictus Johannes per imperatorem approbatus in presulem per Maguntinensem archiepiscopum consecratur. Eodem eciam anno nonis Marcii signa quedam patuerunt in sole insolita; nam quasi tres forent soles, usque horam undecimam diei predicte sol omnibus intuentibus videbatur.
Eodem insuper anno Lotharius imperator Sobieslaum, principem regni Boemie, cum duce Polonie Boleslao cupiens concordare, vocatis ad se ambobus et in sui presencia constitutis, cum non posset proficere, inter eos saltem treugis dispositis uterque ad suam patriam est reversus.
[62.]
Anno Domini MCXXXVI imperatori Lothario Romam eunti Sobieslaus in auxilium misit exercitum cum nepote suo Wladislao, filio olim Wladislai, nuper de exilio revocato.
Anno Domini MCXXXVII rex Ungarie Bela cum Sobieslao, Boemie regni principe supradicto, convenit in metis Ungarie, sed et Sobieslaus pace firmata Olomucz revertitur et Pasce celebrat solempnia. Post hoc eodem anno Sobieslaus cum Boleslao, duce Polonie, in castro Glacz observant terminum placitandi, preteritis vero inimiciciis posttergatis in pacis et tranquillitatis concordiam rediguntur.
Eodem eciam anno Lotharius imperator debitum nature persolvit et in Brunswik ecclesiastice traditur sepulture.
Anno Domini MCXXXVIII Conradus eleccione concordi assumitur in regem Romanorum, ad quem in Bamberg solempnem curiam celebrantem Sobieslaus accedens, ut Wladislaus, filius suus, in regno Boemie sibi succedat, obtinuit. Et dum reverteretur Boemiam, in castro Saczka imperatoris de successione Wladislai pridem facta collacio baronum regni Boemie sacramento firmatur.
Eodem eciam anno Sobieslaus filiam suam Mariam nomine Leupoldo, Austrie marchioni. matrimonialiter tradidit in uxorem et in civitate Olomucz nupciarum solempnia celebravit.
Anno Domini MCXXXIX princeps Sobieslaus predictus plura castra obligata primitus ab uxore comitis Wigberti redemit. Quo in quadam silva cum suo exercitu demorante septem de suis vehementis venti flatu collisis arboribus sunt defuncti. Hoc eciam tempore Siloense monasterium constructum est dicto principe procurante. In quo eciam anno Conradus, Romanorum rex, filiam Bele, regis Ungarie, presente principe Sobieslao sibi matrimonialiter copulavit, deittde post paucas ebdomadas idem Conradus, Romanorum rex, Saxones resistentes sibi Sobieslai suffultus potencia subiugavit. Eciam eodem tempore Johannes, Pragensis episcopus, plenus bonis operibus vita functus obdormivit in Domino et sepelitur in Pragensi ecclesia kathedrali.
Anno Domini MCXL Silvester, abbas Sazaviensis, per eleccionem in episcopum Pragensem assumitur, sed minime confirmatur, quoniam pontificatum accipere recusavit.
Eodem itaque anno dictus Sobieslaus Cuyaviensem provinciam, quam dudum a Polonis obtinuerat reintrans et in finibus eius urbem Costan construxit. Cuius operi dum instaret, in eodem loco febribus tactus et eis invalescentibus post multos magnificos actus vitam finiens, animam Altissimo commendavit XVI kalendas Marcii. Cuius corpus Pragam adducitur et in ecclesia Wissegradensi iuxta patrem suum Wratislaum, primum regem Boemie, sicut decuit, honorifice sepelitur tocius regni Boemie plurimis in lamentis. Iste Sobieslaus reliquit post, se tres filios Sobieslaum, Odalricum et Wenceslaum. Rexit itaque dictus Sobieslaus tam sapienter quam potenter regnum Boemie annis multis.
Eodem anno quo supra uxor dicti Sobieslai decessit. Insuper eodem anno Otto, Pragensis prepositus, in episcopum Pragensem eligitur XVII kalendas Marcii.
[63.]
Defuncto itaque Sobieslao Wladislaus, filius Wladislai ducis filii Wratislai regis, in regem assumitur et accedens regem Romanorum Conradum in Bamberg, cuius sororem Gedrudam nomine idem Wladislaus habebat in coniugem, de principatu suo solempniter investitur et Boemiam letus revertitur.
Anno Domini millesimo CXLI dictus Wladislaus Ottone cognato suo, filio quondam Ottonis in prelio inter regem Lotharium et ducem Sobieslaum pridem habito interfecti, post eius occisionem de exilio Russie parcium, in quibus exulaverat, revocato presertim ad instanciam Henrici, Olomucensis episcopi, qui alio nomine Sdiko vocatus est, Olomucensem provinciam, quam pater male perdiderat restituit eum investiendo de illa. Idem Henricus quante religionis quantique consilii fuerit, eius opera clare docent. Nam ecclesiam sancti Wenceslai in Olomucz a principibus inchoatam feliciter consumavit ac de licencia summi pontificis domini Innocencii ab ecclesia sancti Petri illam transtulit faciens kathedralem ac decorans racionali aureo nec non preciosissimis ornamentis; de ligno eciam sancte crucis de Jerusalem aportato tribuit magnam partem.
Et dum esset Jerosolimis, assumpserat habitum et regulam sancti Augustini sub sanctis apostolis constitutam. Insuper una cum duce Wladislao predicto et eius consorte Gedrude fundavit monasterium ordinis Premonstratensis in monte Strahow, quem appellaverat montem Syon. Aliud quoque monasterium eiusdem ordinis fundavit in Leuthomysl, quod appellari montem Olyweti voluit, quodque Deo propicio temporibus domini Karoli quarti, Romanorum imperatoris et Boemie regis, promoventis hoc ipsum per Clementem papam sextum erectum est in ecclesiam kathedralem, cuius primus episcopus fuit Johannes, frater eiusdem ordinis, qui ibidem feliciter requiescit.
Anno Domini MCXLII cum dux Wladislaus predictus etate iuvenis sed moribus et sensu maturus queque negocia regni secundum consilia dicti Sdikonis, Moraviensis episcopi, et Wenceslai, baronis regni, provide gubernaret et regeret, quidam dicti regni nobiles et potentes, qui pro tunc meliora et utiliora beneficia et officia regni tenebant, considerantes se non posse in Boemia queque sibi placida disponere iuxta velle, adversus dominum suum predictum ducem Wladislaum dissensiones et odia concitantes callide conceperunt, ut Conradus, marchio Moravie, filius Leutholdi filii Conradi fratris Wratislai primi regis Boemie, preficiatur in regno deposito Wladislao, cui quidem Conrado Ottonem, quem Wladislaus predictus paternum Olomucensem restituerat in ducatum, assistere similiter induxerunt. Eciam Wratislaus, filius Odalrici fratris dicti Conradi, ac Wladislaus, filius Sobieslai filii Wratislai primi regis, Spitigneus et Leupoldus, filii Borziwogii filii Wratislai primi regis, qui videlicet Wratislaus, Wladislaus, Spitigneus et Leupoldus pro tunc, licet exules et certis carerent ducatibus, tamen adversus Wladislaum ducem Conrado predicto dictorum nobilium induccionibus adheserunt.
Quod dum Wladislaus predictus plenius cognovisset, directis nunciis suis ad Ottonem ipsum ammonuit pietatis et gracie sibi per restitucionem ducatus Olomucensis proximo fratris habere recordium et non advertere inducciones partis alterius fraudulentas. Quibus per dictum Ottonem auditis, licet Wladislao se adhesurum promitteret, tamen promissionis oblitus Conrado prestitit auxilium supradicto.
Hinc est, quod idem Conradus cum sibi adherentibus valido exercitu congregato intrat, Boemiam, ipsam undique devastando. Et dum iam in medium terrarum Boemie pervenisset, Wladislaus, dux Boemie, cum suis militibus in monte Wysoka VII kalendas Maii Conrado predicto potenter occurrit, et ab utrisque partibus iuxta solitum aciebus belli dispositis pugna fit maxima et plus quam civile bellum geritur inter notos. Nunc hii nunc illi sternuntur, vulnerantur, captivantur et miserabiliter occiduntur. Tandem per maximam stragem parcium utrarumque bello tine dato predictus Wladislaus dux cum domino Henrico, Moraviensi episcopo supradicto, et fidelibus suis, qui superstites remanserant, Pragam redeunt, quid facturi sint, amplius proinde revolventes. Denique multis previis consiliis civitate Pragensi cum fratre suo domino Theobaldo nec non domina Gedrude, coniuge sua, ac multis fidelibus militibus, dequorum fide plurimum presumebat, ad debitum roborata Henricum, alium fratrem suum, pro congregando maiori exercitu Budissin destinavit. Et ipsemet ad regem Conradum cum comite Velislao, qui a puericia sibi fideliter adheserat, et cum Henrico, episcopo supradicto, viam arripuit pro petendo subsidio contra hostes.
Interim Conradus, marchio Moravie predictus, Pragam obsedit. Princeps vero Theobaldus, frater dicti Wladislai, pro tuenda civitate remanens cum viris fortissimis in hostes irruit et pluribus morte hinc inde cadentibus civitatem viriliter defendebat Rex autem Conradus peticioni ducis Wladislai satisfaciens ad expellendos hostes eius plurimis exercitibus congregatis versus Pragam castra movit regalia. Hic rumor Conrado predicto insonuit, qui sagittarios plures colligens in civitatem sagittas miserunt ignitas. Unus autem ex illis versus ecclesiam kathedralem sagittam dirigit ac ecclesiam ipsam incendit, propter quod magnus thesaurus combustus est Monasterium autem sancti Georgii nedum combustum, sed et funditus est eversum, in quo sanctorum omnes reliquie preter sancte Ludmille corpus ignis voragine sunt conbuste alias consumpte, et tanta in populo crudelitas perpetrata, quod nonnulli tam clerici quam layci dimissis propriis laribus, quinimmo sanctimoniales monasterii memorati de suis mansionibus exeuntes in speluncis et silvis montis Petrini misere latuerunt, tante crudelitatis exitum prestolantes.
Dum itaque talia sic geruntur, Conradus rex duce Wladislao viam sui preparante ingressus potenter intrat Boemiam. Quo audito Conradus, marchio supradictus, manu armata sibi conatur occurrere, exploratores ad exquirendum, quanta sit populi multitudo, et utrum eis posset resistere, versus Plsen castrum dirigens. Qui ad campestria ultra Plsen gressu pervenientes continuo tantam exercitus multitudinem contemplantur, quod verisimiliter eorum dominus resistere non valeret. Quod cum suo retulissent domino, Conradus predictus, acsi vellet congredi, suum exercitum animans ad pugnandum saniore usus consilio de Boemia noctis tempore fugam petit. Sicque rex Conradus Wissegrad perveniens ex adverso resistencia non inventa processionaliter in die Penthecosten a populo suscipitur atque clero, nec non a duce Wladislao et sorore sua Gedrude, Wladislai coniuge, honoratus Theutoniam feliciter est reversus.
Eodem obiit anno Wertberg, coniunx Borziwoy, filii Wratislai primi regis.
Anno Domini MCXLIII dux Wladislaus illate sibi iniurie non immemor, exercitibus recollectis provinciam Conradi, marchionis Moravie, potenter ingressus tam illam quam Wratislai predicti totam ignis incendio devastavit crudeliter et rapinis. Quo facto Ottonis provinciam similiter devastavit posteaque Boemiam revertitur, innumerabili capta preda. Hoc anno apostolice sedis legatus ab uxoribus, quibus tunc communiter utebantur, rurales presbiteros separavit. Caput vero sancti Adalberti episcopi et martiris, et sancti Wenceslai cilicium in Pragensi ecclesia sunt inventa. Pridie kalendas Aprilis eiusdem ecclesie solennis dedicacio celebratur.
Eodem quoque anno Innocencius papa feliciter obdormivit in Domino.
Anno Domini millesimo CXLIIII princeps Otto cum Wratislao predicto se contra dominum suum Wladislaum ducem inique recognoscentes egisse, relictis erroribus Conradi predicti per intercessionem domini Henrici, Moraviensis episcopi, ducis Wladislai graciam meruerunt et suas recuperant provincias, licet plurimum devastatas.
Anno Domini millesimo CXLV dominus Henricus, Moraviensis episcopus, causa devocionis una cum Ottone, principe Olomucensi predicto, Romam iter arripuit. In cuius exitu dux Conradus sub simulacione pacis ad ipsum veniens, ut ipsum gracie ducis Wladislai restituat, suppliciter deprecatur. In prime autem noctis silencio cum suis complicibus predictum pontiticem occidere vel capere conatur hostiliter. Quo non invento, sed sub frutetis in nivis algoribus latitante dux illa omnia rapuit et nonnullis familiaribus episcopi trucidatis succenso hospicio de loco recessit. Sed et episcopus per quendam rusticum suum inventus in Leuthomisl deducitur, et duci Wladislao rei series intimatur. Qui dolens super hac iniuria deduci Pragam fecit episcopum et ad consolacionem eius ocurrit protinus venienti.
Anno Domini MCXLVI dictus episcopus de illatis iniuriis querelam faciens Wladislao Romam processit, deponens coram papa Eugenio questionem, literas a papa obtinuit et reversus Pragam procuravit Conradum, marchionem predictum, excommunicatum publice nunciari. Nichilominus dux Wladislaus validis exercitibus recollectis, Conradi terram ingreditur, eam vastat ignis incendio, castrum Snoyem firmissimum obsidet et plurimis peremtis in illo capto per eum regreditur ad propria, gloriosam victoriam consecutus; Conradus vero, marchio Moravie, ad regem Romanorum se conferens, ipsius et aliorum principum interventu ducis Wladislai graciam consecutus suam provinciam recuperat quamvis plurimum devastatam.
Anno Domini MCXLVII ad defensionem ecclesie Jerosolimitane contra regem Babilonie christianorum fit passagium, ad quod reges et principes confluunt. Quo audito dux Wladislaus cum fratre suo, duce Henrico, et patruele suo Spitigneo et suorum procerum multitudine copiosa, fratre suo iuniore duce Theobaldo, viro prudenti et in armis strennuo, circa gubernacionem Boemie ducatus relicto contra paganos pugnaturus, crucem, que predicabatur, assumpsit. Princeps vero Theobaldus latronibus ecclesiarum et pauperum oppressoribus diversis penis afflictis per eum terram a fratre sibi commissam feliciter gubernabat. Interim Sobieslaus, filius Sobieslai ducis, exul in partibus Theuthonicis, audiens patruum suum, ducem Boemie, de patria per tantam distanciam recessisse, Boemiam ingreditur et dulcibus verbis et promissionibus multos alliciens ducatum Boemie temptavit habere. Quem dux Theobaldus captum deducit in Pragam et usque ad ducis Wladislai adventum custodie tradidit carcerali.
Anno Domini millesimo CXLVIII rex Romanorum Conradus et Ludevicus, rex Francie, de illis partibus ad propria revertuntur. Eodem eciam anno postquam dux Wladislaus cum rege Grecorum familiarem contraxisset noticiam, de expedicione predicta rediens ad propria Spitigneum, patruelem suum. pro quibusdam excessibus genero suo captum tradidit et Pragam veniens cum gaudio suscipitur.
Eodem anno Otto, Pragensis episcopus, VI idus Julii de hac luce migravit, pro quo pridie kalendas Februarii Daniel per eleccionem assumitur ad pontificii dignitatem.
Anno Domini MCXLIX Wladislaus, dux Polonie, collecta maxima Sarracenorum et Ruthenorum multitudine civitatem fratris sui Boleslai Poznam obsidet, quem Boleslaus ipse cutri Meskone, fratre suo, Sarracenis et Ruthenis bello prostratis devicit, Wladislaus vero de consilio Wladislai, ducis Boemie, Conradum, regem Romanorum, aggressus auxilium postulat. Ad cuius preces Conradus, Romanorum rex, cum Wladislao, duce Boemie, post hoc intrat Poloniam. Principes autem supradicti regis Romanorum sencientes adventum, pecunia animum eius mitigant, se mandatis eius parere nichilominus promittentes. Unde rex Conradus leviter agens cum exule Wladislao, duce Polonie, ad patriam est reversus.
Anno Domini MCL Sobieslaus, filius Sobieslai ducis, castellano Bernhardo videlicet interfecto de nocte et in inferiorem carcerem turris detruso, fautorum suorum ministerio de carcere Przimda evasit.
Anno Domini MCLI Henricus, Olomucensis episcopus, qui et Sdiko dicitur, VII kalendas Julii plenus bonis operibus in senectute bona spiritum feliciter exalavit. Qui, prout optaverat, in monasterio montis Sion alias Strahow ecclesiastice traditur sepulture. Item eodem anno Gedrudis, coniunx Wladislai ducis Boemie, soror Conradi regis, migravit a seculo et in eodem monasterio sepelitur. Dux vero Wladislaus orbatus coniuge filium Adalbertum et filiam suam Agnethem sacris literis tribuit imbuendos, filium in Monte Sion, filiam in Doxan.
Iste Adalbertus processu dierum factus est, prepositus Melnicensis et demum Salczpurgensis episcopus, ambas ad vite sue tempora retinens dignitates. Predictus quoque Wladislaus dux duos alios filios seniores Fridericum et Swatopluk milicie deputavit, qui ambo processu dierum duas duxerunt sorores, filias videlicet regis Ungarie, matrimonialiter copulatas.
Anno Domini MCLII comes Hroznata Jerosolimam proficiscitur et casulam preciosam cum multis donariis, que Henricus, Olomucensis episcopus, moriens fecerat destinari, fideliter deportavit et feliciter eodem anno revertitur.
Anno Domini MCLIII Wladislaus, dux Boemie, episcopi Danielis et aliorum terre sue consilio dominam Juditham, speciosam sororem Ludovici lantgravii Turingie, sibi matrimonio copulavit.
Anno Domini MCLIIII rex Romanorum Conradus debita nature persolvit, pro quo patruelis suus Fridricus, dux Swevie, in regem Romanorum eligitur, qui eodem anno omnibus principibus et duci Boemie curiam indicens in Mertzpurg, ad quam dux Wladislaus mittit Pragensem episcopum Danielem. Episcopus vero Odalricum ducem, filium Sobieslai, inveniens ipsum secum reducit Boemiam, cui castrum Hradek ultra Albeam in beneficium erogatur.
Anno Domini MCLV Odalricus dux predictus in Poloniam cum suis aufugit, et eodem anno a rege Friderico in magnam graciam dux suscipitur Wladislaus.
Anno Domini MCLVI Fridericus, rex Romanorum, collecta principum et militum multitudine copiosa Romam eundi ad papam Adrianum iter arripuit in cesarem sublimandus, a quo Veronenses pecuniam postulantes iter eius impediunt. Ex quibus postmodum pociores duodecim evocatos ad se suspendit patibulo, Romamque perveniens per papam Adrianum in cesarem coronatur, Romanos pariter et Mediolanenses resistentes sibi bello superat et feliciter ad patriam est reversus. [In illis diebus fuit quidam Henricus rex, Przibislaus, slawonice nominatus, urbis Brandemburgensis et terrarum adiacencium, sicut Brandenburgensis testatur cronica, ex successione paterna obtinens principatum. Hic dum adhuc gens esset ibi permixta Slawonica et Saxonica deserviens ritibus paganorum, et in urbe Brandenburgensi ydolum tribus capitibus inhonestum ab incolis coleretur, iam christianus effectus et propter ydolatriam gentem illam summe detestans, dum heredem proximum non haberet, nolens ydolatris post mortem suam dictum relinquere principatum Albertum dictum Ursum genitum ex Ottone, comite Aschcanie, nec non uxore sua Elicha, filia ducis Magni, heredem instituit et natum suum primogenitum Ottonem de sacro fonte levavit totana Zucham videlicet meridionalem obule donans eidem. Verum repressis aliqualiter ydoktris et pace terrarum disposita, idem princeps Henricus cum uxore sua Petrissa Deo devote servivit, canonicos beati Petri, apostolorum principis. ordinis Premonstratensis ope Vigerii, Brandemburgensis episcopi, de Lizeke primum vocans in ecclesia sancti Gothardi aput Brandemburg eos in suburbio collocavit. Et licet rex esset, tamen tante devocionis extitit ut abiectis regalibus dyadema regni sui et uxoris sue reliquiis obtulit beati Petri. Demum idem princeps consecutus senio moritur et in Brandemburg honorifice sepelitur. Uxor vero sua Petrissa prudenter agens viri corpus inhumatum per triduum occultavit, mallens principatum favere Theotonicis, christianis tradere, quam cultoribus ydolorum. Nunciavit igitur Alberto predicto, ut veniat et principatum Brandemburgensem assumat. Quod audiens Jacze, dux Polonie, avunculus dicti regis, valido exercitu congregato castrum Brandemburg, cuius iam possessionem Albertus tenuit et expulsis inde ydolatris viris commiserat bellicosis Slawis pariter et Saxonibus custodiendum, custodibus mercede corruptis obtinuit. Albertus vero Ursus Wichmanni. Brandemburgensis archiepiscopi, et nobilium aliorum fretus auxilio huiusmodi castrum vallans in tribus locie recuperavit. Hoc annn videlicet MCLVII, III idus Junii idem Albertus Ottonem genuit, quem Przibislaus de sacro fonte levaverat ut prefertur. Item genuit Bernhardum, ducem Saxonie, Siffridum, Brandemburgensem episcopum, postea factum Bremensem archiepiscopum, nec non Hedwigim, quam sibi Misnensis marchio matrimonialiter copulavit Hos genuit ex Elicha, uxore sua predicta. Porro cum Lotharius factus rex Romanorum ducatum Saxonie Henrico, duci Bavarie, suo socero, contulisset, questio oritur inter Albertum prefatum pariter et Henricum coram rege Conrado, Lotharii successore, pretextu huiusmodi, quamvis filii duarum sororum existerent, quare Gonradus, rex Romanorum, videbatur Albertum velle in hoc ducatu firmare, indignum reputans quemquam principum duos tenere ducatus. Propter quod prefatus Albertus Lunenburg, Bardewig, Bremam et totam occidentalem Saxoniam vendicavit, cui partes Nordaburgorum sibi fortiter adheserunt, tamen prevaluit dux Henricus.] Anno Domini MCLVII imperator Fridericus in Wurczburg curiam in festo Penthecostes convocans dominam Beatricem, filiam ducis Burgundie, sibi matrimonio copulavit. Hiis nupciis vocatus per imperatorem dux interfuit Wladislaus. Ubi tractatum extitit et conclusum per imperatorem cum Daniele episcopo et Gervasium, Wyssegradensem prepositum, quod si Wladislaus cum imperatore contra Mediolanenses proficisceretur in persona propria, dominus imperator ipsum regio dyademate decoraret, et in sui honoris et utilitatis augmentum se promisit civitatem et castrum Budissin cum eius marchia traditurum. Huiusmodi grandem utilitatem et honorem dux ipse considerans omnia se facturum promittit et celebratis nupciis cum suis gaudens ad propria remeavit. Eodem anno Spitigneus dux, filius olim Borziwogii secundi, post longa exilia Boemiam revocatus V idus Januarii feliciter est defunctus.
Anno Domini millesimo CLVIII Fridericus imperator ducis Wladislai exulis Polonie et sororis sue matrimonio sibi coniuncte misertus pro restitucione ducatus in Poloniam parat exercitus, quam intrans crudeliter devastavit. Principes Polonie sibi resistere non valentes mediante Wladislao, duce Boemie, graciam cesaris consecuntur et nudis gladiis sua submittentes colla datis obsidibus et prestitis iuramentis pro satisfaccione promittunt contra Mediolanenses in auxilium imperatori trecentos armatos milites se missuros.
Eodem anno Daniel, Pragensis episcopus, in legacione ad regem Ungarie missus debitam petit miliciam contra Mediolanenses in potencia transituram. Qui Daniel impetratis quingentis Saracenis cum multis muneribus Boemiam revertitur.
Item eodem anno dominus Johannes, octavus Moraviensis ecclesie episcopus, feliciter obdormivit in Domino. Pro quo Dragon, ducis Wladislai capellanus, fuit electus, sed in brevi temporis spacio onus episcopale considerans publice recusavit, Otto autem, dux Moravie, de consensu tocius Olomucensis ecclesie dominum Johannem, Leutomislensem abbatem, in festo sancti Michaelis elegit in episcopum et prefecit. Dominus vero Daniel, Pragensis episcopus, ad curiam domini imperatoris pro referenda legacione Ungarica in Wierczpurg transiens predictum electum investiendum ab imperatore more solito secum duxit. Dominus imperator autem peticionem ducis Boemie et episcopi Danielis gratam suscipiens domitium Johannem, electum predictum, regalibus investivit et consecrandum domino Arnoldo, Maguntinensi archiepiscopo, cum literis et legacione transmisit. Archiepiscopus vero Erfordie tunc existens dictum Johannem consecratum in pontificem Olomucensis ecclesie gregi suo remittit, qui a clero et populo honorifice suscipitur et in cathedra collocatur.
Anno Domini MCLVIIII Wladislaus, dux Boemie, Ratisponam venit ad curiam imperatoris multis principibus convocatis. Imperator autem tractavit, quomodo Mediolanenses imperio rebelles exterminet, ad quod singuli principes obsequium imperatori promittunt. Similiter Wladislaus, dux Boemie, cum suorum potencia promptum suum confert obsequium, quod imperator acceptans gratissimum de consilio omnium ecclesiasticorum et secularium electorum et aliorum principum imperii Wladislaum adinstar fratris avi sui, quondam Wratislai, primi regis Boemie, III idus Januarii regio dyademate et titulo solempniter insignivit.
Nam a tempore Wratislai, primi regis Boemie supradicti, propter sediciones et guerrarum discidia iam inter fratres, iam inter nepotes, Boemie et Moravie principes, nullus usque Wladislaum, filium Wladislai, regalibus est potitus. Propter quod letantur principes, proceres et barones Boemie totus clericalis ordo suo gaudet cum presule, populis plaudentibus tripudiis gaudiosis. In exaltacionis huiusmodi testimonium perpetuum imperator regi Boemie Wladislao suisque successoribus, Boemie regibus, privilegium tale dedit, videlicet quod a Pragensi et Olomucensi episcopis vel eorum altero reges Boemie consecrari debeant et regali circulo decorari. Tunc enim temporis propter nobilitatem imperialis diadematis corone regie circuli a divis imperatoribus sunt vocate, prout docet privilegium, quod subsequitur in hac forma:
[64.]
In nomine sancte et individue Trinitatis, Fridericus, divina favente clemencia imperator Romanorum augustus. Cum tam lege nature quam scripto bonum operari monemur, ad omnes precipue eos, qui in aministracione imperii et reipublice veraci consilio et indefesso laboris studio nobis assistunt et pro gloria Imperii propaganda strenuissime decertando omnibus inimicorum incursibus et quibuslibet periculis sese objiciunt, specialis praerogativa honoris sublimare dignum duximus, ut de virtutum praemiis et gloriae corona diidere non debeant, qui legitime certaverint.
Noverit igitur omnium Christi imperiique nostri fidelium tam praesens aetas quam successura posteritas: Qualiter nos Wadizlao, illustri et strenuissimo duci Boemorum, ob insignia servitii ac devotionis tam ejus, quam omnium Boemorum merita, honoris insigne quo avus et ceteri progenitores ejus, duces Boemiae, beneficio imperialis excellentiae ceteris ducibus praeeminebat, circulum videlicet gestandi concessimus, et per eum omnibus successoribus suis in perpetuum. Decernimus itaque et inrefragabili lege statuimus, ut liceat praefato duci Boemiae Wadizlao illis temporibus, quibus nos coronam et diadema gloriae portamus, in Nativitate Domini videlicet, et in Pascha, et in Penthecosten circulum portare, et amplius in festivitatibus videlicet Sancti Venzelai et Sancti Adelberti, eo quod illas solempnitates propter patronos suos majori reverentia et celebritate tota Boemia veneretur.
Sicut itaque celebratio et impositio coronae nostrae non debet fieri nisi per manus archiepiscoporum et episcoporum: ita praefato duci Boemiae a nullo hominum circulus imponatur, nisi a dilecto nostro Daniele venerabili Pragense Episcopo, Johanne Olomucense episcopo, eorumque successoribus. Quod si forte Olomucensis defuerit, nichilominus Pragensis pro sede et dignitate excellentiori vices compleat amborum. Similiter autem Olomucensis, si forte Pragensis defuerit. Ad haec praedicto duci Boemiae et successoribus ejus addimus et concedimus censum de terra Poloniae, quem antecessores ejus, duces Boemiae, a Polonia retro temporibus accipere solebant.
Ut autem haec nostra donatio et constitutio supra nominato duci Wadizlao carissimo nostro ejusque successoribus, omni tempore rata et inconvulsa permaneat, praesentem inde paginam conscribi et sigillo nostro insigniri jussimus, adhibitis idoneis testibus, quorum nomina haec sunt:
Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus, Wicmannus Magdeburgensis archiepiscopus, Hertvicus Ratisponensis episcopus, Eberhardus Bambergensis episcopus, Cuonradus Pataviensis episcopus, Otto Frisingensis episcopus, Daniel Pragensis episcopus, Heinricus dux Austriae, Fridricus dux Suevorum, Ludevicus lantgravius Duringiae, Adebertus marchio Saxoniae, Otto marchio Missenensis, Otto et Fridricus palatini comites.
Signum Dom. Friderici Romanorum imperatoris invictissimi. Ego Rainaldus cancellarius vice Arnaldi Magonti i archiepiscopi et archicancellari recognovi. Dat. Ratisbonae XV. Kal. Febr. indictione V. anno dominicae incarnationis MCLII, regnante domino Fridericho VI. Rom. Imperatore gloriosissimo, anno regni ejus VI., imperii vero III.
[65.]
Wladislaus vero rex predictus cum suis principibtis in forti milicia se disposuit ad obsidionem Mediolanensium et, se promittit indubitanter iturum. Hoc audiens imperialis milicia gratulatur. Quibus peractis rex Wladislaus cum suis ad propria letus revertitur, et principibus, comitibus et proceribus cunctis indicta curia in nobili civitate Pragensi causa detegitur, quod rex in persona propria ad obsidendum Mediolanenses velit transire. Quod quidem factum nobilibus nonnullis displicuit imponentibus hoc consilium episcopo Danieli et dicentibus hoc sine eorum consilio processisse, cum nichil valeat quod agitur, nisi consensu seniorum omnium approbetur. Rex vero tacitus hoc considerans nullius consilio sed proprie tunc sue hoc imposuit voluntati. Cumque hoc audissent Boemi contra Mediolanum inseviunt, et precipue nobilium strennua fremit iuventus, undique parantur arma et plerique de populo armis similiter apprehensis huic itineri se committunt. Unde sollempnis curia Prage Boemis indicitur, ad hoc opus ydonei milites eliguntur, regis Wladislai vexilla procedunt rosea, post que leta tyronum in armis subsequitur multitudo.
Dominus vero Gervasius, Wyssegradensis prepositus, laboribus huiusmodi se propter regem ingessit. Per mediam igitur Ratisponam egrediuntur exercitus, innumerabili capta preda, viam sibi parantes gladiis ad Alpium fauces perveniunt. Et quoniam regionis illius incole fugerant, victualium et potus fuit inopia. Tandem tamen ad montem Pausanum, quod nostro vocabulo Poczen dicitur, perveniunt, vini boni, cuius est ibi copia, pocionibus recreantur. Post hec intra montana Tridentinorum et Brixinensium data securitate forum victualium optimum invenerunt. Inde ad preceptum imperatorium super Atasim ponte navibus fabricato ultra Veronam progressi super lacum circa Wardam inter olivas figunt tentoria, Veronenses autem domino regi pecuniam plurimam offerentes supplicant, ut in Brixiensium, qui contra cesarem Mediolanensibus confederati fuerant, campestria declinaret. Qui annuens eorum precibus versus Brixiam movit castra. Rex autem campos inveniens planissimos ac volens considerare exercitum, que sibi fortitudo foret, milites precepit armari. Progressus quoque contra Siciam et ad portas perveniens iuventus militum in sui roboris firmitate Brixienses ad arma provocat, sed ipsi sue consulentes saluti non presumunt exire, sed muros dumtaxat defendunt. Propter quod Boemi a Brixia non longe figunt tentoria et totam illam provinciam destruunt maxima preda capta, Brixienses vero considerantes hoc, instant episcopo Danieli, qui cum rege Boemie tunc venerat cum sua milicia, per dominum Odonem cardinalem et suos consules, ut interventu Danielis predicti imperatoris valeant graciam obtinere. Oferentes regi munera. Quod et rex se facturum promittit. Interea cesar cum suis exercitibus adventavit, cum iam rex Boemie duabus septimanis ipsum prevenerat Brixiensi provincia totaliter iam destructa. Cui rex Boemie cum suis occurrit; de adventu cesaris omnes tripudiant, qui super Oleam fluvium non longe distantem a Brixia precepit figi tentoria, Brixienses autem tantam hominum multitudinem et fortitudinem horrescentes interventu regis Boemie reducuntur ad graciam cesaree maiestatis, non tamen sine largicione munerum, datis insuper obsidibus et prestitis sacramentis, quod ad obsidendum Mediolanum velint patrocinium ministrare.
Moventur itaque contra Mediolanum exercitus, et ad fluvium Aduam rapidissimum pervenitur, nullo vado transmeabili dante ministerium transeundi. Comperto quinymo, quod pontes destructi fuerant Mediolanensium, inventa multitudine copiosa mittencium sagittas contra imperatoris exercitum vociferantibusque horribiliter in terrorem; sed propter latitudinem fluminis nichil proficiunt. Unde super rippam, ubi pons fuerat imperialis, fit stacio, campi replentur multitudine militum. Sed et domini regis Wladislai, Theobaldi, fratris eius, et Danielis, Pragensis episcopi, figuntur tentoria per spacium miliaris. Refecto denique populo cibis assumptis Bernhardus, filius Sobieslai, Odolen, filius Srzis de Chiss, strennui milites pretemptantes invenire fluminis vadum, sed minime repperientes, fluctibus se committunt uno tantum socio se sequente. Qui fluctibus involuti super equos iam ipsi natantes iamque equi super eos videbantur rotari. Tandem tamen, prout Deo placuit, incolumes ad littus perveniunt. Tercius vero eorum socius, vel quia equum vel quia cor debile habuit, ad rippam revertitur. Dum hec ad regem feruntur, puta, duos milites vadum transiisse, subito timpanum bellicum percutitur, armantur Boemi, rege Wladislao, milite strennuo, precedente, inter medios fluctus precipites impellunt dextrarios divina clemencia pericula fluminis evadentes. Irruit ideo Boemie rex cum electa milicia suos in hostes. Ex utraque parte levantur voces in celum, sed Boemorum exercitus potitur victoria gloriosa, ceduntur enim aliqui et plurimi de hostibus capiuntur. Odolenus vero in signum audacie, cum ipse cum solo famulo primus fluvium transvadasset, a rege Wladislac nobilia hec Suscepit arma: clipeum puta argenteo candore lucentem, quem linea flavea decursum aque designans a superiore cornu trans clipeum contradictorie descendendo nobiliter percolorat.
Sane cesareus exercitus putans Mediolanenses suis in adiutorium adventasse; sed cum audirent signa Boemica, considerantes Boemos suos adversarios tunc prostrasse, leti de tanta victoria mirantur, quomodo fluctus transierint tam validos Boemi, reliqua parte hostium fugata. Post quod de victoria gaudentes amplius quam de preda, castella et quas possunt villas incendio ignis devastaverunt. Rex Wladislaus ad pontem imperatoris, se conferens pro reparacione pontis fit sollicitus. Trabes ponti utiles comportant tam de turba imperatoris quam regis. Interea nox laborem dirimit, rex vero Boemie posita contra Mediolanenses custodia cum suis noctem sub divo duxit insompnem.
Dum autem dies illucesceret et reparacioni pontis daretur opera, nunciatur, quod Mediolanensis exercitus ad defendendum transitum missus foret. Idcirco capiunt arma milites, et quoniam ex alia parte fluvii maior remansit exercitus, consilio peritorum in arte pugnandi turba progreditur extra castra, considerans, quanta sit eorum milicia. Mittuntur nichilominus milites, qui Mediolanensibus, occurrentes aggrediuntur eos fortissime nec non vertunt iu fugam Boemi persequi non cessantes eosdem. Ubi pluribus Boemis afflictis vulneribus Zwezt Mieluicensis occiditur. Diva miles ulcisci desiderans occisorem insequitur, cum gladio medium scindens. Sed et Boemi ceteri plurimis prostratis in terram et morti relictis septuaginta de nobilioribus captos ad regem suum deducunt de victoria gaudiosi, quos rex ipse tradens imperatoris custodie perficiendis pontis operibus est intentus, opere pontis igitur consumato dominus imperator cum suis militibus transito fluvio venit in regis Boemie auxilium.
Sed aliqui Boemorum alium pontem ad opus sue milicie reparantes, cum ex utraque parte magna hominum fieret compressio, ponte ruente multi tam Boemi quam Ungari sunt submersi. Dominus autem Daniel, Pragensis episcopus, predicta audita victoria regi suo debitum cupiens servicium exhibere, per predictum pontem se commisit periculis et in eo spiritualia prebuit solacia vulneratis. Rursus quidem cum per reparatum pontem Boemi transirent, propter maximam multitudinem et pressuram considerans episcopus plures posse simili periculo subiacere, retraxit animum et saluti plus consulens quam audacie cum Papiensibus, qui forum victualium exercitibus faciebant, quibus eciam vie poncium note fuerant, ad staciones ducis Karinthie, qui quandam fortem municionem contra castrum Trek in superiori parte tiuminis ceperat, se contulit, sic agens, sicut teniporis se habuit qualitas illa nocte, crastina vero die ad domini sui regis staciones devenit.
Imperator autem Trek castrum Mediolanense valde forte statim valavit et infra paucos dies captum custodiendum tradidit militibus, et ceptum iter prosequitur usque ad Laudam, civitatem quondam nobilem, quam Pompeyus struxerat, in ea locans piratas, quos postea navali bello devicit, eam a Lauda, piratarum principe, Laudam vocans. Laudanenses itaque domino imperatori et eius principibus miserias suas, quas a Mediolanensibus passi fuerant, manifestare conati precantur, ut figantur tentoria in medio civitatis, Mediolanenses namque tam Laudam quam Cumas funditus destruxerant civitates et earum incolas in servitutis sue obsequium redigebant. Cumque imperator fixis tentoriis in medio civitatis destruccionem eius perpenderet, contra Mediolanenses amplius excandescit, presentim audiens illius civitatis incolas de Mediolanensibus gemebundis vocibus querulari. Dum hec geruntur, Mediolanenses ad curiam imperatoris veniunt sub conductu, super hiis cesari satisfaccionem congruam offerentes. Principes autem eorum verba humilia et satisfaccionis promissa, que Mediolanenses exhibent, audientes, cupientesque cicius ad propria remeare, dant consilium, ut recipiantur ad graciam. Surgens autem Anshelmus, Ravenatensis archiepiscopus, replicavit, inquiens: Non est vobis Mediolanensium astucia bene nota, nam verba fundunt dulcia, sed cor gerunt amarum; remeciatur eis mensura, qua aliis mensurabant; cum etenim destruxerunt civitates liberas et ecclesias, destruantur et ipsi. Quo audito dominus imperator cura suis principibus eius acquievit consilio, per sue reieccionem cirotece iuxta morem veterum imperatorum et regum. publice banivit eosdem, per hoc ostendens eos inimicos imperii manifestos.
Post hec die proxima duobus miliaribus a Mediolano ponuntur exercitus, et positis stacionibus hinc inde equitando milicia cesarea tempus deducit. Herkembertus vero, cognatus cesaris, pluribus assumptis militibus indignatus, quod Boemi tanta facerent, versus Mediolanum progreditur cum Mediolanensibus pugnaturus. De suo descendit dextrario, aliis subterfugientibus a Mediolanensibus victus humo prosternitur; marescalcus autem eius, ne interficiatur, armis prohibet, sed ultimate simul crudeliter occiduntur. Ibidem Diva miles strennuus super Aduam fluvium alias letaliter vulneratus eciam sepelitur.
Postquam autem hec fama ad aures imperatoris devenit, plus commotus animo in Mediolanenses sevit adeo, ut tota milicia ad signum imperatoris in armis concurreret preparata. Orto die sequenti preparati exercitus ante Mediolanum comparent in campis ad bellum aptissimis. In prima itaque fronte milipie Lodevicus, frater imperatoris, comes palatinus Reni, preclarus fortitudine, milicia Papiensium et Cremonensium, qui expedicionis huiusmodi fabricatores fuerant, tunc vallatus in campestria concito gressu procedit. Secundum vero locum stacionis regis Conradi filius Fridericus iuventutis fiore decorus, dux de Rotemburg occupat cum forti milicia. Nec non ad augendum eius exercitum Hugo, marchio Montisferrati, qui materteram imperatoris habebat uxorem, cum Veronensibus, Brixiensibus et Mantuanensibus est ilii coniunctus. Percium vero locum Boemorum rex inclitus tenuit Wladislaus cum suo exercitu multorum militum suorum collegio roboratus. Quarto loco ponitur Henricus, dux Austrie, cum ceteris Austrie principibus. Quinto loco dominus imperator cum suo exercitu tenuit stacionem, cuius latitudinem et longitudinem difficile comprehendere quis valebat. Sextus exercitus de Bavarorum et aliorum Almanie regionibus principum in campos procedit. Cui princeps Otto, palatinus comes, cum suis fratribus de Ratispona preficitur. Septimus vero exercitus ex Theutonicorum et Lombardorum milicia congregatus procedit.
Sicque tot exercituum multitudo contra portam Mediolanensem, que Romana dicitur, simul procedens nullis impedientibus ad eandem pervenit. Mediolanenses vero contra tantam multitudinem se bello committere non audentes municionum civitatis armati duntaxat custodiendo diligencius observant presidia. Ob hoc dominus imperator ante portam predictam maioris exercitus sui tetendit tentoria, aliorum principum ante portas alias castris fixis. Sane rex inclitus Boemie propius Mediolanum precepit castra metari, considerans, que porta sibi deputetur vallanda. Et in prima milicia Lodevici, fratris imperatoris, ad portam sancti Dyonisii Mediolanenses, opinione posita debiliori, suum apponunt studium invadendi. Circa horam autem vespertinam, ut lorcius possunt, in armis progressi temptant insidias. Quibus princeps iuventute fiorescens, miles strennuus, occurrit in fortitudine sue gentis. Pugna fit hinc inde sevissima, milites ceduntur fortissimi, nunc isti, nunc illi. Considerans autem princeps predictus, quod ad resistendum non posset sufficere, mittir ad regem Boemie nuncios, rogans, ut sibi succurrat. Audiens hoc rex inclitus bellico dato signo mox armatus in auxilium illi progreditur in maxima comitiva militum suorum, Lodevicus princeps hoc audiens ad pugnandum forcius animatur. Cumque inclitus rex Boemie cum sua forti milicia Mediolanensium aggrederetur cuneos, principem eorum et vexilliferum Darium sua hasta perfodit, qui statim occubuit Ceteri vero milites Boemie hostiliter ruunt in hostes; ex utraque parte ceduntur milites. A vespertina hora usque ad crepuscuhim durat prelium, Mediolanensibus aliis occisis, aliis vero captis, quousque non valentes sustinere Boemorum virtutem victores illos dimittunt, eis in fuga petentibus civitatem.
Rex vero letus de victoria ad sua revertitur tentoria cum triumpho. Plures eciam milites cum eo revertuntur ad tentoria vulnerati in hoc prelio iuvenili flore nitentes; Mikuss, Otto et Zvestek nec non Herhardus nepos magni Hrabisse, dimicantes viriliter sunt occisi. Quos dominus Daniel, Pragensis episcopus, in monasterio Vallis Clare non longe a Mediolano cum planctu lacrimarum sepelivit, Mediolanenses quippe Boemorum tantam fortitudinem ferre non potentes non audent amodo has portas exire, quas egressi fuerant, sed eas lapidibus obruunt, portula sancti Dyonisii sola contenti. Sed rex Boemie suorum ante illam militum ponit staciones. Et sic Mediolanum omni ex parte fuit principum obsidionibus circumdatum.
Ceterum in hoc imperatoris servicio hii fuere principes, puta: Wladislaus, rex Boemorum, cum domino Theobaldo, inclito fratre suo, et aliis Boemie principibus et primatibus; item dux de Rotemburk; item Henricus, dux de Austria; item Lodevicus, frater imperatoris; item Fridericus, filius Conradi palatinus comes de Swewia; item Otto, palatinus comes de Bavaria, cum suis fratribus; item duo filii marchionis Alberti et alii principes de Saxonia; item Peregrinus, patriarcha Aquilegiensis; item Fridericus Coloniensis, Wiltmannus Magdeburgensis, Anshelmus Ravenatensis archiepiscopi; Hermannus Werdensis, Daniel Pragensis, Ratisponensis, Wirczburgensis, Ciczensis, Wormaciensis, Laudicensis, Metensis, Camaracensis, Treverensis, Argentinensis, Augustensis et Curiensis episcopi; item Hugo, marchio de Monte Ferrato; Gwido comes Flandrensis cum filiis suis; Obiko, Malaspina, Gerhardus de Campaneto; Gerhardinus de Ferraria, Hugo, Albertus, Gwilhelmus, Wigulinus et alii plurimi Lombardie principes affuerunt. Auxilium eciam contulerunt ad hoc negocium Cremonenses, Laudenses, Cumani, Weronenses, Brixienses, Mantuani, Bergamenses, Parmenses, Placentini, Genuenses, Terdonenses, Astenses, Albani, Wercellenses, Novarienses, Yponenses, Padwani, Tervisini, Aquilegienses, Ferrarienses, Reginenses, Mutinenses, Bononienses, Ymolenses, et nonnulle maritime civitates de Risena, de Servia, de Foro Julii, Ravenates, de Foro Junii, Arriminenses, Fanenses, Anconitani, Firmenses, Senegonenses, Ascolani, aliarum quoque civitatum Lombardie plurima multitudo. Civitates eciam Tuscie et Romanie, sicut Lucenses simul et, Pisani, Limenses, de Aquis Pendentibus, Senenses, Witerbienses, Florentini, Sutrienses, Nepenses, Tusculani, Tiburtini, Perusini. Hii omnes in domini imperatoris auxilium convenerunt. Quod considerantes Romani eciam prefectum suum cum senatoribus transmiserunt.
Hiis omnibus Mediolanenses vallati solummodo portas defendunt. Fuit autem ibi turris maxima de fortissimo marmore fabricata, non longe inter staciones cesaris et portam illam, in qua Mediolanenses milites ad defendendum posuerant. Quos imperator obsidione circumdans turrim illam demoliri precepit. Sed milites in turri timentes vite periculum cesari reddunt illam, in qua positi sunt Papienses et Cremonenses milites. Castrum fortissimum Moycze cum aliis multis castellis Mediolanensium Boemi destruunt. villas comburunt, mulieres cum parvulis captas in castra deducunt, quas tamen dominus Daniel, Pragensis episcopus, quasdam precio, quasdam prece de illorum manibus liberavit, tradens eas custodie sui archidiaconi domini Peregrini, qui fideliter custoditas et cibis refectas ad civitatem eas reduxit.
Preterea Henricus, dux Austrie, bellum ad portam sue stacionis committit ab hora tercia usque ad crepusculum, ceduntur hinc inde plurimi. Sed et ignis ad civitatem proicitur, quem cito Mediolanenses extinguunt. Dominus autem imperator diebus singulis potenter transit per girum, ne quisquis possit exire, nec non machine preparantur. Hiis sic stantibus Peregrinus, Aquilegiensis patriarcha, Eberhardus Bambergensis et Daniel Pragensis episcopi cum Mediolanensibus de pace tractanda conveniunt. Qui consilio domini Wladislai, regis Boemie, se committunt, ut per eum possint consequi imperatoris graciam et favorem. Rex imperatori Mediolanensium insinuat voluntatem.
Hiis auditis imperator principum suorum requirit consilia, Ravenatensis archiepiscopus interea moritur; per omnes exercitus rumor consurgit, quod episcopum ideo Deus percusserit, quod Mediolanum persvaserat obsideri. Principes vero de pace gaudentes talem viam inveniunt, quod Laudam, Cumas et alias civitates cesareas liberas dimitterent amodo, sicut ipsi libertate gaudebant, iuramento Mediolanensium hoc firmato, et quod ipsi Mediolanenses decem milia marcarum pro suis excessibus imperatori persolvant, omnes captivos Cremonensium et Papiensium milites per manum regis Boemie absolvant, de fidelitatis homagio prestent solita sacramenta, servare promittant iusticiam ab antiquis imperatoribus institutam, servent pacem civitatibus, coronam et honorem imperatoribus custodiant, imperialia pallacia reedificent, duodecim consules tribuant, quos imperator elegerit pro iudicio tribunalis, miliciam vero, quo imperator voluerit, largiantur; in signum humilitatis et obediencie colla nudis submissa gladiis appareant coram cesarea maiestate; ut hec omnia in suo firmitatis robore teneantur, trecentos ponant obsides nobilium in potestatem cesaree maiestatis. De pace huiusmodi Mediolanensium cives, quos foris gladius vastaverat, intus pavor, nimium gratulantur. Dies autem, qua pax firmari debebat; fuit festum Nativitatis Virginis gloriose.
Sed quoniam nonnulli fetore cadaverum et estus sudoribus, egritudinibus laborabant hinc inde, ad adventum termini plurimi aspirabant. Adveniunt autem omnia in potestatem regis Boemie. Nam CCCti sibi dantur in obsides nobiles, et centum quinquaginta de populo, captivi quoque Papiensium et aliarum civitatum mille vel ultra, quorum quidam X annis in captivitate permanserant; filios, quos parvulos dimiserant, et iam factos milites lacrimabiliter cum gaudio contemplantur. Hii ponuntur in monasterio sancti Dyonisii sub custodia regis Boemie, ut si regis interventu Mediolanenses reducantur ad imperatoris graciam, dimitterentur liberi, si vero secus fieret, captivitati Mediolanensibus redderentur. Hiis itaque dispositis ad reducendum ad imperatoris graciam Mediolanensem ; archiepiscopum Bambergensis et Daniel Pragensis episcopi destinantur. Propter quod precedentibus dericis processionaliter arcbiepiscopus Mediolanensis a dictis episcopis coram imperatore deducitur et in osculo pacis receptus inter archiepiscopos collocatur. Post hec duodecim Mediolanenses consules pedibus denudatis gladios super colla ferentes coram imperatore pro tribunali sedente se offerunt Ex quibus Obertus de Orto consul, vir sapiens, in hec verba prorupit: Peccavimus, inique egimus, veniam petimus, colla nostra dicioni et gladiis vestris subdimus. Imperator vero gladios recipiens singulorum ministris tradidit et illos in graciam suam et favorem recepit. Verum archiepiscopus ad celebranda missarum sollempnia die beate Virginis modo, quo Ambrosiani utuntur, humiliter preparatur. Aderat ibi vir canus et venerabilis, preciosa cappa corali vestitus, baculum gerens in manibus deauratum, in circuitu cantancium giracionem faciens, in cuius gestibus plurimi mirabantur. Dominus imperator sedens in solio tribunalis dyademate, quod ei missit rex Anglie preciosum et opere mirabili decoratum, ornatus Wladislao, regi Boemie, post tot labores et regales triumphos coram. Alamanie principibus et Ytalie huiusmodi dyadema donavit, ipsum taliter inter divinorum solempnia decorando. Quibus finitis Mediolanenses ad edes proprias, alii ad sua tentoria revertuntur de pace firmata singuli gratulantes. Sed imperator data gracia Mediolanensibus versus castrum Moycze movet exercitum, quod de iure antiquorum imperatorum ad imperialem spectat coronam, quamquam locus ille foret a Papiensibus concrematus. Rex autem Boemie infirmitate satis gravatus post labores tot et sudores cum exercitu suo repatriandi petit licenciam. Quem imperator visitans ei per Brixiam dat licenciam redeundi. Preter alia munera sibi mille marcas auri donavit, quas a Mediolanensibus imperator ipse acceperat Sed et eum Mediolanenses cum decem milibus marcarum argenti similiter honorabant. Domino autem Danieli, Pragensi episcopo, obtinuit imperator remanendi licenciam eo, quod Ytalice lingue peritus in curia imperatoris esset utilis et acceptus, quamvis laborans febribus recusaret manere. Sane nocte media rex Wladislaus ad repatriandum movet exercitum, et procedendo cum suis feliciter venit Pragam et susceptus a principibus et nobilibus et populo, Ytalie laborum oblitus regnum feliciter amodo gubernabat, domino Daniele remanente circa cesarem et eius vota fideliter prosequente. Deinde imperator curiam omnibus urbibus Ytalie supra Padum non longe a Placencia solempnem indicit super festum sancti Martini venturum proximo celebrandam; ubi antiquorum imperatorum legibus confirmatis et suis novis ascriptis Mediolanenses in suum consilium convocat, requirens ab eis, quomodo urbes Ytalie fideles habeat et in sui obedienciam reducantur. Qui ei tale dederunt responsum, quod in singulis urbibus constituere debeat potestates et consules ab illis sacramento suscepto, quod fideles sint imperio et, obediencie devocionem observent. Hoc laudans imperator usque ad tempus super eo conferens in corde suo, deliberacione, solicita cogitavit Finita quoque curia, principes Ytalie revertuntur ad propria, sed et imperator, quo volebat, transivit per Ytaliam pacificus, nemine prohibente. Anno Domini MCLX imperator in Alba civitate, non in ea, quam construxit Eneas, sed alia, inter civitates videlicet Vercellas et Astam, Natale Domini celebravit imperiali dyademate decoratus, et memor consilii Mediolanensium per civitates Ytalie nunccios dirigit pro potestatibus deputandis, videlicet Danielem, Pragensem episcopum, et Reinaldum cancellarium, qui eodem anno postea fuit in archiepiscopum Coloniensem promotus, Hermannum, Werdenensem episcopum, Ottonem, palatinum comitem de Ratispona, Gwidonem, Flandrensem comitem, qui Cremone, Papie, Placencie et, in aliis civitatibus iussa cesaris exequentes veniunt et tandem pertranseuntes partes illas Mediolanum pertingunt. Convocantur ibi consules, voluntas imperatoris apperitur per nunccios, Mediolanenses respondendi querunt inducias et obtinent Adveniente autem termino hoc, quod ab imperatore petitur, facere se non posse respandent, verum tamen in privilegio contenta se promittebant facturos, videlicet quod ipsum, quem vellent, eligerent et electum ad imperatorem vel ad eius nunccium constitutum ad hoc pro iuranda fidelitate adducerent. Nunccii autem ex adverso respondent, quomodo met ipsi dedissent consilium, ut imperator in Lombardie civitatibus per suos ponat nunccios potestates, eo similiter et ipsi utantur consilio ac, quos velint, eligant et sicut yolunt, consules vel potestates appellent, dummodo permittant eligi per nunccios; quos imperator ad hoc specialiter destinavit. Cum hec voluntas nuncciorum tam populo quam aliis referretur, clamor fit validus in vulgari in monasterio sancte Marie: trahantur foras nunccii et protinus moriantur Rumor ex hoc intonuit populi, et contra nunccios lapides iaciuntur. Accurunt consules, sedant populum, asserunt eum sine seniorum consilio hoc fecisse. Sed ne ad imperatorem hic rumor deveniat, eos precantur, pro satisfaccione summam pecunie promittentes. Imperatoris vero nunccii tunc secundum libitum eorum respondentes iniurias illatas dissimulant et noctis silencio se fuge presidio committentes, dum pervenissent ad cesarem, omnia secundum ordinem retulerunt Sane curia solempni per imperatorem statuta principibus de iniuria nuncciis predictis illata querimonia coram omnibus per imperatorem proponitur, principum autem consilio Mediolanenses vocantur super dictis iniuriis responsuri. Qui comparentes secundum imperatoris voluntatem humiliter se satisfacturos promittunt et hoc iuramentis confirmant, unde ad propria revertuntur securi. Cumque imperator similiter de iuramento eorum securus cum exercitu suo procederet versus maritima, Mutyne Pasca celebrandum disposuit et in Palmarum sabbatho per unum vix miliare a Bononia in burgo ad sanctam Elenam tentoria facit figi; ipsa nocte domini episcopi Pragensis camera ignis incendio concrematur, episcopo in solo palio ignis periculum evadente. Imperator et sui principes hoc audito plurimum doluerunt, plurima ei donaria offerentes. In civitate hac Mutina imperator Pasca solempniter celebravit, et cum feria tercia Pasce principes et milites in media imperatoris curia more suo coram imperatore de pallacio prospectante coreas facerent, venit nunccius referens castrum imperatoris Trecz, in quo magnam habebat miliciam, a Mediolanensibus potenter obsessum. Propter quod cessatur a corearum ludibriis, arma bellica capiuntur, summo diluculo milites in adiutorium pergunt obsessis. Sed et paucis diebus transactis alius venit nunccius referens castrum Trecz funditus esse subversum et eos, qui intus fuerant, captivatos et turpiter in Mediolanum deductos. Imperator hec audiens Laudam se contulit, et qualiter pro tanta temeritate eis respondeat, se disponit, civitatibus omnibus Ytalie pro obsidione facienda denuo convocatis cum tota earum fortitudinis potestate. Propter quod vexilla procedunt imperialia, exercitus ordinate dispositi ad portas Mediolanensium vallandas transeunt, nemine prohibente castra, ville, fortalicia, funditus destruuntur in circuitu. Imperator autem de consilio Cremonensium et Papiensium Kremam castrum fortissinium et Mediolanensibus valde carum obsidet cum multa milicia. Qui contra exercitus imperatoris egressi pugnam instituunt, hinc inde vulnerantur, plurimi capiuntur et nonnulli crudeliter occiduntur. Nox vero adveniens pugne certamina interrumpit, hiis, qui fuerant in castro, se retrahentibus intra muros. Ubi marchio de Ankona, miles imperatoris strenuus, in bello cecidit interfectus. Obsessa Crema Laudam revertitur imperator et assumpta sibi fideli milicia cum quibusdam Papiensibus clam tempore noctis versus Mediolanum progreditur. Papienses vero latitantes pro rapiendis gregibus furtive Mediolanum procedunt, quibus raptis gregibus fugiunt. Clamor igitur fit in civitate, signa dantur bellica, milites armati exeuntes pro eripiendis gregibus cum Papiensibus pugnare disponunt, Papienses vero fugam interdum simulant ad loca, quibus imperator cum sua milicia occultas faceret staciones. Propter quod nonnunquam in fuga a Mediolanensibus vulnerantur et capiuntur plurimi Papienses. Cumque prope venissent, ubi imperatoris latibula fuerant, a Papiensibus signum datur. Hoc audiens imperator in auxilium Papiensium cum suo exercitu consurrexit, Mediolanenses illorum potencia prosternuntur impie, captis quibusdam, nonnullis occisis et aliis vulneratis, qui omnes Laudam ducuntur cordis ligati. Quo peracto Cremam ad obsidendum revertitur imperator, et eos vallo, qui erant in castro, tam duro constrinxit ut nec Mediolanenses ad eos venire nec ipsi de castro poterant egredi quoquo modo. Hac forma castrum observans in obsidionis robore multis bellicis instrumentis ingeniosius exquisitis tamdiu contra castrum pugnavit, ut tandem redigeretur in cineres et favillam, Cremonensibus imperatoris misericordiam consecutis: nam dum se imperatoris traderent clemencie principum suorum consilio prelibato, eos incolumes exire permisit de castro. Qui tamen rebus relictis omnibus per loca disperguntur diversa.
Anno Domini MCLXI imperator pro sedando Romane ecclesie scismate, cum tunc super eleccione summi pontificis cardinales in diversas personas dividerent vota sua cum prelatis aliis, qui ad concilium celebrandum convenerant, isti Octavianum, alii Victorem, alii vero Rolandum verum papam et katholicum asserentes electum, propter hoc multi prelati per imperatorem ad diversas regiones mittuntur nunccii, Daniel vero, Pragensis episcopus, ad regem Ungarie destinatur, qui legacione sua peracta revertitur Boemiam ad domimum suum, regem Wladislaum predictum, qui licet propter eius absenciam diuturnam offensus sibi fuerit aliqualiter, tamen honorifice suscipitur domini regis gracie restitutus.
Anno Domini MCLXII inclitus rex Wladislaus in auxilium domino imperatori Fridericum filium et dominum Theobaldum, fratrem germanum, cum milicia dirigit copiosa. Et cum iam ad exitum terre sue cum educenda milicia devenisset, de Moravia nunccius veniens, retulit Sobieslaum, filium Sobieslai, civitatem Olomucz nocte fraudulenter cepisse. Et licet rex hec audiret adversa, nichilominus ad imperatorem huiusmodi miliciam feliciter expedivit et alio exercitu recollecto Moraviam intrans Olomucz obsedit Sobieslaus vero potenciam regis non ferens per Conradum et Ottonem principes graciam regis querit, petens exilium passo Boemie parciunculam aliquam sibi dari, quod facile sibi promittitur, et suscipitur in regis graciam, sed et Olomucz in regis redditur potestatem.
Rex ideo cum Sobieslao Pragam revertitur, et post divinorum solempnia in superiori pallacio Pragensis episcopi celebrata, residente Sobieslao et beneficia, que pro eo rex in caminata sua videbatur disponere, prestolaute Sobieslaus capitur et in maiorem turrim positus cathenatur Suis inde fugientibus. Deinde in castellum Przimdam ductus Conrado Sturm, cuidam tiranno carnifici, custodiendus committitur vinculis mancipatus.
Imperator interea cum Boemis, Theutonicis, Lombardis et aliarum nacionum multitudine copiosa Mediolanum cingit, per circuitum arbores succidit et vineas, animalium greges rapit, fortalicia destruit et castella, quos potest, Mediolanenses capit, trucidat et suspendit. Fridericus, filius regis Boemie, in circuitu Mediolanensium mora tracta tandem circa festum beati Wenceslai feliciter Pragam revertitur et a patre suo rege nec non Boemie principibus cum muitis gaudiis est susceptus.
Anno Domini MCLXIII Fridericus et Theobaldus a domino rege rursus imperatori mittuntur in obsidionis predicte auxilium. Unde Mediolanenses plurimis annis pluribus pressuris miserabiliter afflicti prosternuntur, sed imperialis exercitus cottidie roboratur. Aptatis itaque instrumentis regis Boemie milites primum urbis replent fossata, muros adeunt, et iaculis et sagittis fugatis hostibus viriliter muros scandunt, inter quos quidam dicti regis Boemie miles strennuus, de Chusnik genere, persona fortissimus, audacter scalarum ascensu ingreditur civitatem, quem totus exercitus regis contiuuo est secutus, et apertis ianuis residuum imperatoris exercitum intromittunt. Fertur quoque, quod co, quod prefatus de Chusnik primus per scalas intraverat, rex Wladislaus postea scalam auream in campo flaveo per transversum perpetua sibi dedit in arma, quibus sui posteri hodie pociuntur in memoriam tante rei.
Boemorum eciam principes hoc tempore pedem candelabri quondam per Salomonem in templo Jerusalem opere fusorio fabricati et delatum in Mediolanum multo labore recipientes in Pragensem ecclesiam apportaruut, qui hodierna die mire artis ingenio cunctis videntibus ostenditur esse factus.
Mediolanenses vero tante fortitudini resistere non valentes, fame, siti, capcionibus amicorum et aliis multis prius affliccionibus cruciati, licet in manibus hostium forent conclusi, tamen de imperatoris clemencia minime desperantes, adhuc eius inveniendi graciam modum querunt a principibus tam Boemie, Lombardie quam Theutonie. Quibus Mediolanensibus tale datur responsum, quod nullatenus graciam possiut habere, nisi prorsus in manum imperatoris Mediolanum restituant et de consilio suorum fidelium Laudam veniant omnes captivati adhuc coram imperatoris presencia pro tribunali sedentis cum suis principibus et nudis pedibus in terram prostrati, nec eleventur de terra, nisi mandato cesaris iubeantur. Ex quibus Aluherus de Viniacato proloquitur: Peccavimus, inique egimus contra Romanorum imperatorem, dominum nostrum naturalem, arma movimus, culpam recognoscimus, petimus veniam, colla imperiali maiestati subicimus, claves civitatis nostre offerimus, et ut tante urbis pro Dei et sanctorum, qui requiescunt in illa, contemplacione dignetur nobis imperialis pietas misereri et dare pacem subiectis, supplices exoramus. Imperator vero portarum Mediolanensium acceptis clavibus motus clemencia sic respondit. Ut per quatuor partes orbis universi pena Mediolanensium innotescat, quisquis civium eorundem, sicui sibi placuerit, ad quatuor mundi plagas domicilia sua ponat pacem habeat tam rerum quam corporum, et urbs Mediolanensium ad nostram omnino redeat potestatem.
Hiis auditis Mediolanenses assenciunt, et licet inviti cesaris tamen obtemperant voluntati. Sane imperator in Boemorum, Theutonicorum, Papiensium, Cremonensium et aliorum Lombardorum presencia suo tribunaliter residens in solio, quid de urbe hac faciendum existat, consilium ab illis requirit. Cui datur responsum tale: Quidquid Mediolanenses fecerunt aliis, experiri hoc debent merito in seipsis; verum cum ipsi alias destruxerunt civitates, sint igitur et ipsi merito penitus destruendi. Hoc audito contra Mediplanenses dampnacionis fert sentenciam imperator. Qua lata egrediuntur exercitus in campestria. Et primus dominus Theobaldus, frater Wladislai regis Boemie, demum Papienses, Cremonenses, Laudenses, Cumani et aliarum civitatum incole Lombardie igne supposito civitatem circumquaque devastant incendiis, imperatore cum suis exercitibus hoc vidente. Sic antiqua civitas diversis attrita miseriis propter rebellionis sue maliciam destruitur.
Qua destructa taliter imperator per totam Ytaliam libere potestatem exercuit cesaream, totaque provincia hoc audito imperatoris timebat aspectum, tante dampnacionis excidium formidantes. Post huiusmodi gloriosam victoriam Boemorum et eorum actus mirificos et solempnes honorifice licenciati per cesarem, gaudentibus animis feliciter Boemiam sunt reversi. Sane imperator Mediolano destructo, ut premittitur, et subverso, suis potestatibus in urbibus Ytalie collocatis versus Siciliam de ducatu Apulie rem acturus cum suo exercitu dirigit gressus suos.
[66.]
Anno Domini millesimo CLXIIII Ungari Deuthe regis parvulum sibi constituerunt in regem ac regis Boemie Wladislai deposcunt auxilium, quod fideliter eis promittit et ad maiorem inter se pacis amiciciam statuendam alteram regine filiam filio suo Swatopluk sumit in coniugem, et plurimis sibi datis muneribus in Boemiam est reversus. Talia dum geruntur, imperator Grecie cum Stephano puerulo, fratre regis novelli, cum fortissimis exercitibus Ungariam est ingressus. Regina hec audiens cum filio suo rege novello mittit ad Boemie regem nunccios rogans instanter, in tante necessitatis articulo filio suo subveniri, cum sine regis Boemie adiutorio non sit possibile regnum Ungarie se servare. Quo audito rex Boemie in persona propria se ferre suffragium repromittit. Fit ergo protinus expedicio et conventus nobilium Boemorum in Praga, rex in illorum medio suam apperit voluntatem, videlicet quod in adiutorium regi Ungarie contra imperatorem Grecie velit arma movere. Quibusdam hoc placuit ut optimum, quibusdam vero displicuit ut absurdum. Dixerunt namque nonnulli nobiles inauditum esse quod Boemie rex regem in Ungaria constituat vel e converso rex Ungarie in Boemia. Rex vero illis respondit: regem constituere non intendo, sed contra hostes suos constitutum iuvare. Quibus auditis Boemi, quo rex ire voluerit, se referunt esse paratos, eciam regem ultra maritima comitandum. Idcirco moventur exercitus tam sui quam eius filii Fridrici, ducis Moravie, contra Grecos in Ungariam profecturi. Quibus Vngariam intrantibus per longissimum terre spacium a dextris et a sinistris a facie Boemorum illius terre homines fugerant, et in eorum aspectu tota Ungarorum provincia trepidabat, ipsorum fortitudinem formidantes. Rex Ungarie, qui timens Grecorum fortitudinem ultra flumen Tissa Ungarie cesserat, audito, quod sibi cum tanta multitudine rex Boemorum in auxilium advenisset, animatus contra Grecos progreditur pugnaturus, obviam autem regi Boemie principibus Ungarie missis per regem Ungarie, Vngari leti regi Boemie transeunt in occursum pro tantis laboribus sibi dignas referentes gracias, sicut decet regem dignis honoribus pertractarunt Imperator vero Grecorum audiens Boemie regis adventum et eius actus solempnes. quos fecerat, si hoc verum sit, quod fama protulit, desiderans experiri, Bogutam nomine, qui quondam pauper de familia Conradi, ducis Moravie, Greciam intraverat et propter probitatem eius ad tantum honorem devenerat, quod imperator Grecorum eum inter primos sue familie computavit, mittit ad regem Boemie et monet eundem, ut amicicie, quam tempore Iherosolimitane expedicionis a rege Conrado facte simul contraxerant, memor existat et nunc aniore precipuo eam conservet. Secreto cum rege hec pertractans oraculo Boguta predictus, exacte alias ex acie considerat Boemie regis exercitum tam potentem. Et legacione peracta ad imperatorem revertitur, referens regem Boemie regi Ungarie in auxilium personaliter advenisse. Rex vero Boemie non longe posuit exercitum suum a Grecis, tanquam cum eis summo diluculo pugnaturus. Imperator Grecorum relacione nunccii sui percepta firmiter in corde suo illam retinet et in medio noctis silencio suorum prehabito consilio sapientum regali descendens de solio transfretavit Danubium cum paucis exercitibus redeundo, ceteris exercitibus cum Stephano, cui ministrare presidium intendebat, relictis. Stephanus autem plenus timore Boemorum principaliter fortitudinem expavescens nulla faciebat prelia, sed pocius ante Boemorum faciem fuge presidium apprehendit. Hic rumor ad aures Boemorum advenit in crepusculo, qui cicius in castra hostiliter irruunt, adversarios capiunt et occidunt, eorum vexillum auferunt innumerabili capta preda. Rex igitur Boemorum de tanta letus victoria precepit in medio castrorum vexillum locari. Imperator Grecorum hoc considerans solempnes nunccios dirigit ad regem Boemie pro pace, memoriam faciens amicicie temporibus priscis servate, subiungensque, quod pro bono pacis regnum Ungarie intraverat cum fratre regis Ungarie minore, petens paterni regni partem aliquam sibi dari. Dominus Daniel interea de salute regis sui sollicitus, ut omnia sibi, nec non suo exercitui sint prospera Prage inanens usque ad regis adventura sextis feriis singulis septimanis indicit ieiunia, obsecracionibus vacans cum populo nec non clero. Quod et fecit similiter Juditha, regina Boemie, de oratoriis non recedens. Dicta vero nuncciorum relacione suscepta et plenius intellecta rex Boemie Vngarie regi et primatibus suis refert hoc ipsum, qui totam rem in eius ponunt consilium. Ipse autem rex, que sunt pacis desiderans, ambasiatam solempnem ad Grecos dirigit; ex utraque parte crebro mittuntur nunccii pro pacis federe statuendo. Pax ideo inter eos mediante rege Boemie statuitur et iuramentis firmatur. Quibus sic actis idem rex Boemie Martinum, nepotem Gervasii, Wyssegradensis prepositi, sue curie notarium providum et honestum cum muneribus regalibus ad Grecorum imperatorem transmittit. Quem imperator cum magno honore suscipiens et pertractans optime imperialibus muneribus sibi datis remittit ad regem. Imperator vero inter se et regem Boemie cupiens contrahere amiciciam ampliorem, neptem regis, filiam videlicet Friderici, filii sui, nepoti suo imperator petit uxorem, quam rex consilio prehabito se daturu promittit. Hec imperator predictus considerans tam pro usu regis quam regine Boemie misit preciosissima diversi generis ornamenta. Sic nter imperatorem ipsum et regem Ungarie per inclitum regem Boemie pacis pulchritudine reformata Greci et Ungari ad propria fevertlii tur. Rex autem Boemie cum rege Ungarie matrem eius reginam letanter accedunt, ubi rex Boemie diversis et immensis dotatur inuneribus tot et tantis, quod multi currus fuerunt hiis muneribus onerati. Revertitur idcirco rex gaudiosus ad propria et gratissimis vultibus a populo Pragensi suscipitur et a clero, principaliter a devoto suo Pragensi episcopo Daniele, qui sancti Wenceslai ecclesiam et alias quam plures multis ornatibus amodo decoravit. Sed et domina Juditha, gloriosissima regina Boemie, gloriosissimum regem Wladislaum letis suscepit amplexibus caritatis. Anno Domini MCIXV Wladislaus, rex Boemie, supradictus neptem suam, videlicet filiam Friderici filii sui, mittit imperatori Grecorum cum nuncciis solempnibus imperatoris nepoti, ut anno preterito tractatum extiterat, matrimonialiter copulandam.
Fridericus autem, imperator Romanorum, eodem anno scismatis Romane ecclesie recordatus exercitus per totum, sicut plus potest, mittit imperium, et ad eius auxilium venit exercitus alius copiosus. [Hoc anno videlicet millesimo CLXV, VI idus Septembris, sicut Brandemburgensis episcopatus testatur cronica, Wilmarus, Brandemburgensis episcopus, qui kathedram suam multum exaltaverat et urbem Brandemburg munire decreverat contra insidias paganorum, deliberato consilio Alberti marchionis dicti Ursi nec non filiorum suorum prehabito diligenti canonicos Premonstratensis ordinis, qui in ecclesia sancti Gothardi in Brandemburgensi suburbio tunc degebant, processione solempni cleri et, populi transferens et transponens in urbem, ibi sedem kathedre collocavit, quatinus exterminatis ydolorum spurciciis incessanter ibi laudes Domino solverentur, ubi pridem demoniis exhibebatur servicium sine fructu non absque Dei offensa. Eodem anno dictus episcopus basilicam beati Petri, apostolorum principis, inibidem consumare disponens, prout conceperat, V idus Octobris posuit fundamentum.] Anno Domini MCLXVI dictus Daniel, Pragensis episcopus, ad vocacionem domini Friderici, Romanorum imperatoris predicti pro sedando scismate, quod eo tempore maximis in ecclesia Dei tribulacionibus seviebat, iter versus Romam arripuit et Alpibus postergatis ad Laudam civitatem, quam imperator ipse circumdederat vallo fortiter muniendo, cum sua comitiva pervenit.
Anno Domini MCLXVII Fridericus imperator cum in Italia tractaret imperii negocia, de mense Augusto multi de principibus sunt mortui propter pestilenciam eminentem. Inter quos Theobaldus, frater regis Wladislai, decessit relinquens post se magne indolis puerum, eciam nomine Theobaldum, patrem illorum, qui postea dicti sunt Dipoltici, qui Theobaldus visus est in sua parte Boemie postea dominari. Daniel quoque, Pragensis episcopus, in Ytalia mortuus est similiter, cuius carnes sunt ibi recondite, sed ossa Pragam delata. Hic homo quantis virtutibus, quantaque sciencia preditus fuerit, longum esset narrare. In hoc tamen eius fama suscepta fuerat aliquantum, quod usque mortem eius scismatis fuerit particeps. Unde post mortem eius, quamvis ecclesiastica sepultura sibi denegata non fuerit, illius tamen memoria in defunctorum officiis non est facta, donec post annos plurimos sancto viro Gothschalko, abbati Syloensi, nocturno tempore per visionem apparuit, obsecrans, ut eius precibus ecclesie redderetur, propter quod extunc memoria sui, dum missarum celebrarentur solempnia, Prage, Siloe nec non in aliis ecclesiis Boemie habita fuit in eius remedium salutare.
Anno Domini MCLXVIII Adalbertus, filius Wladislai regis Boemie, prepositus Mielnicensis, electus est in Salczburgensem archiepiscopum, preposituram tamen Mielnicensem pro se retinuit, quoad vixit, propter expensas precipue, curii ad fratrem suum Przemyslaum, regem Boemie, pro quibusvis necessitatibus perveniret. Anno Domini MCLXIX Gotpoldus, abbas Czedlicensis, ad regine presertim instanciam, cuius cognatus fuerat, in episcopum Pragensem eligitur, sed ante ordinacionem eius vix unius mensis spacio supervixit. Anno Domini MCLXX in Pragensem episcopum est electus de Saxonia Fridericus, cognatus regine Judithe, pocius favore regine quam ecclesie. Qui Boemice lingue ignarus scismatis Romane ecclesie non fuit particeps. Eodem anno Swatopluk dux, filius Wladislai regis, frater videlicet Friderici, zelo motus, quod pater suus comitem Woyslaum super snos primarios omnes nimis sublevasset in altum, occasione suscepta, quam sepe quesierat, in patris absencia memoratum virum inter manus regine cultello transfossum occidit et reginam in manibus, sicut dicebatur, cum ipsum vellet defendere, sauciavit. Unde pater eius graviter indignatus, quem captivare non potuit, saltem fecit de patria exulare et usque in Ungariam effugavit. Inde ambo germani Fridericus et Swatopluk duas sorores, filias regis Ungarie, duxerant. Qui Swatopluk recuperata patris gracia postmodum peregre profectus in Alamaniam est defunctus.
Anno Domini MCLXXI Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, in Anglia martirio coronatur, cuius clara miracula mundo sunt iam cognita universo.
Anno Dommi MCLXXII imperator Fridericus imperialia rexit feliciter, sed et regalia rex Wladislaus regaliter gubernavit.
Anno Domini MCLXXIII Wladislaus, rex Boemie, senex iam et valetudinarius, considerans laboribus expedicionum et cure reipublice se non posse sufficere, tunc invenit consilium, quod videbatur salubre, sed maioris laboris postea causa fuit. Nam suum filium Fridericum tocius Boemie solempniter prefecit dominio Budyn et aliis nonnullis bonis sibi pro vite necessitatibus reservatis. Fecit quoque sibi caminatam in Strahoviensi monasterio, que abbatis stuba hodie nuncupatur, volens ibidem manere finemque dierum suorum cum paucis commodis expectare. Sed Fridericus licet imperatori cognatus carus valde existeret, tamquam in multis expedicionibus Ytalie comprobatus, tamen ei hoc inexperto contigit. Nam in brevi temporis spacio multi nobilium de Boemia sunt ab eo aversi, querentes occasionem, quomodo possent eum evadere et alium in dominum subrogare.
Quod quamvis diu fuisset occultatum; tandem tamen fuit hoc ordine propalatum. Erat namque Odalricus, filius antiqui Sobieslai, frater iunioris, ad imperatorem confugiens tanquam exul cum suis, sed habens in Boemia sibi multos occulte faventes, qui de gracia caesaris est impetrare conatus in Boemia porcionem sibi sed et fratri suo liberacionem, qui tenebatur per annos XIII et prius per triennium vinculis mancipatus in Przimda. Propter quod Odalricus regis Wladislai infirmitate comperta, audito nichilominus, quod l Fridricus sit in regis dominio substitutus, oportunitatem tunc temporis oportunam reputavit temptandi, quomodo Boemie dominium subintraret. Supplicat ergo cesari, quatenus hoc oportuno tempore sui misereatur exilii et fratris sui, qui tenetur in vinculis captivatus. Cui cesar tale fertur dedisse responsum: Cum rex Wladislaus adhuc compos fuisset aptus regni gubernaculis, exaudire te noluimus propter illius antiquam amiciciam atque fidem; ex quo dictus Wladislaus rex infirmitate depressus ultro cessit regimini nobis inconsultis et filium suum substituit, salva in omnibus fide nostra exquiremus viam habilem, qua tuis desideriis satisfiat.
Anno Domini MCLXXIIII imperator predicti Udalrici motus instancia omnibus Boemis curiam indixit in Nuremberg et precepit Wladislao regi et suo filio Friderico, ut sibi Sobieslaum liberum presentarent. Legacione peracta huiusmodi rex turbatur, cum filio fideles suos super casu huiusmodi consulentes. Visum est eis igitur mittere Fridericum episcopum et comitem Witkonem cum quibusdam aliis in Nuremberg, qui et absensciam eorum excusent et oblata sibi pecunia imperatorem ah hac intencione avertant. Transeunt quidem nunccii, sed vacui revertuntur nichil proficientes in facto, quoniam nec prece nec precio flectitur imperator, sed instat exacte, ut Sobieslaus de vinculis emittatur. Rex et filius eius voluntati imperatoris non audentes resistere faciunt, quod iubetur, dimittentes Sobieslaum Pragam reduci. Cuius adventum Fridericus prestolabatur ibidem. Occursu et concursu multorum excipitur, et primo sanctorum limina nudatis pedibus visitans gracias ipsis egit. Postea progressus ad regem et eius filium Fridericum excipitur ab eis in osculo deductus ad hospicium. Cubavit in illo, sed ei hic rumor innotuit, videlicet quod de mane velit eum privare oculis Fridericus. Unde de nocte consurgens fugiendo cum omnibus suis ad curiam imperatoris pervenit Friderico per viam eum aliam subsequente. Dicitur eciam, quod rex affuit imperatoris curie tunc temporis, quo hec agebantur in illa. Nam in eius presencia ducatus Boemie abiudicabatur Friderico, quem non sicut dicebatur, legittime, sed tantum patre tractante sine consensu Boemie nobilium nulla auctoritate cesaris interveniente percepit et sibi vendicavit eundem. Deinde dominium Boemie cum vexillis quinque traditur Odalrico, qui sponte cessit fratri suo Sobieslao de illo tanquam seniori, iurantes ambo mittere in Lombardiam exercitum imperatori predicto, promittunt insuper Wladislao regi de necessariis congruis providere. Sed ipse non credens eisdem, se licet infirmum in predium uxoris sue, quod in Alamania habebat valde bonum, nomine Meer transferens, ubi cum ea et Elyzabeth, uxore Friderici, moratus Dei misericordiam et huius rei prestolabatur eventum.
Interim Fridericus quatuor annis integris, quibus Sobieslaus tenuit principatum, modo in Ungaria, modo in imperatoris curia paciebatur exilium, pater autem eius in loco, quo supra spacio quatuor mensium demorans circa sequentis anni principium, puta X kalendas Februarii plenus dierum est mortuus et in Missen ecclesiastice honestis exequiis celebratis traditur sepulture, cuius ossa permittente Sobieslao Pragam delata et in suo Strahoviensi monasterio, quod a primis fundamentis erexerat, honore debito sunt humata. Computantur autem eius ducatus et regni XXXV anni.
Huius regis temporibus promocionis sue studio Cisterciensis videlicet et Premonstratensis ordines inceperunt in Boemia pululare, quorum claris splendoribus est Boemia multipliciter illustrata. Construxit enim monasteria Strahoviense, in Doxan et in Leutomisl Premonstratensis ordinis, in Plas Cisterciensis et in Teplicz ad balnea ordinis sancti Benedicti, cuius tamen Juditha, coniunx eius, regina magnifica fundatrix extitit specialis et ibidem feliciter requiescit Hec Juditha, cuius memoria sit aput Bominum benedicta, divine retribucionis intuitu pontem struxit lapideum inter civitates Pragenses de opere pulcherrimo suis sumptibus propriis et expensis consumans illum, quod tamen est dictu mirabile, infra triennium adiuvante clemencia Salvatoris. Ex eadem Juditha duos genuit filios Prziemisl et Wladislaum rex secundus inclitus Wladislaus.
Eodem anno Sobieslaus Boemie insignitus ducatu Pragam peciit, ubi susceptus magnifice tam a populo quam a clero, prout moris est patrie, solempniter introducitur et deinceps feliciter principatur. Sed qui bene se tenuit in principio, sanguinis effusione se statim maculat innocentis. Nam Sturmonem, castellanum de Przimda alias Pfrimberg, memor, quod eum in vinculis dure tractasset, sed immemor fidei, qua postea graciam sibi et securitatem promiserat, capi fecit et Pragam deduci, deinde membris truncatum ilfum dira morte necavit, pro quo dicitur postea publicam egisse penitenciam indutus lineis et pedibus denudatis. Et quamvis hoc scelere fama eius sit turbata, verumptamen rempublicam legaliter egit et strennue. Nam tradunt de eo, qui noverunt eundem, quod iudex fuit optimus, Dei ecclesiis valde propicius, bonusbonis, malis autem terribilis inimicus. Cure nichilominus sibi fuit semper liberare pauperem et inopem a potente, faciens iudicium iniuriam pacientibus et iusticiam sine personarum accepcione populo terre sue.
Anno Domini MCLXXV circa festum Nativitatis beate Marie virginis Sobieslaus, secuudus huius nominis dux Boemie inclitus, Odalricum, fratrem suum, Lombardiam ad imperatorem mittit cum exercitu suo copioso, Boemi transeuntes, more solito intendentes spoliis et rapinis in civitate Vlma super Danubio ducenti quinquaginta occisi sunt et nonnulli alii vulnerati. Nichilominus tamen Odalricus dux cum residuis gentibus ad imperatorem progreditur, ubi manendo per spacium trium mensium victualium inopiam sunt perpessi multiplicibusque afflicti miseriis alii derelicto suo principe furtive sunt reversi Boemiam, sed et alii mutato habitu simul cum principe non ut milites sed peregrinantes pocius ad propria revertuntur.
Anno Domini millesimo CLXXVI dictus, Sobieslaus, dux Boemie, una cum Conrado, duce Snoymensi, introntes Austriam illam rapinis et incendiis devastaverunt, reversi maxima capta preda. Sed eis abeuntibus Henricus, dux Austrie, cum suis ingressus Moraviam dampna similiter plurima intulit per ignis incendium et rapinas. Unde Sobieslaus exercitu congregato Austria ingreditur et residuum illius devastat usque Danubium, Henricus, dux Austrie supradictus, in ponte quodam equo sub eo cadente pedem confregit et in brevi temporis spacio vitam finivit. Dum hec agerentur in Austria, erat Lombardie huiusmodi tempore imperator, qui audito ducis Austrie casu multum dicitur doluisse. Et hoc primum fuit inicium et quasi seminarium, propter quod imperatoris graciam perdidit Sobieslaus. Anno Domini MCLXXVII Bela, rex Ungarie, habens disceptacionem cum fratre suo pro regno misit illum in carcerem, qui evadens vincula Boemiam ad Sobieslaum venit querens per eius auxilium promoveri coram cesare, ut ab ipso regnum suscipiat et coronam. Quem dux Sobieslaus malo usus consilio cepit et fratri suo vinculatum eum remisit Ungariam, in hac parte sue fidei derogans et honori, quem imperatori debuit impendisse. Hiis et aliis causis impedientibus, ut non auderet se curiis presentare, quas sibi cesar indixerat, contigit, ut Fridericus dux, olim filius Wladislai regis, qui contra eum laboravit in curia, quod voluit, tamen obtinuit; nam cesar Boemie regni vexilla de manu sua tradidit Friderico. Orta est interea dissensio inter Sobieslaum et Conradum. Sobieslaus exercitu congregato intrat Moraviam Conradi vastaturus provinciam, quem Conradus cum Australium auxilio, quibus confederatus fuerat, viriliter de sua provincia convertit in fugam.
Anno Domini MCLXXVIII dux Sobieslaus adventum Friderici, patrui sui, prescius, sed qua posset hora venire, ignarus, introitum Boemie preoccupat militum multitudine copiosa; diutinam autem faciens stacionem ductus fastidio dimisit exercitum. Quo dimisso Fridericus venit improvise cum Boemorum, qui transfugerant, eciam Theutonicorum, quos imperator addiderat, ingenti multitudine, Pragam tendens directis gressibus. Quid autem faceret, Sobieslaus ignorans, cum non haberet spacium exercitum congregandi; occurrit tamen, cum quibus potuit, sed in fugam cito vertitur versus Scalam municionem fortissimam. Fridericus vero Pragam obsidione circumdans una cum coniuge Sobieslai, que fuerat in illa, Pragam in brevi cepit, et mittens pro Elyzabeth, uxore sua, que fuerat in Aldenburg, illam cum gaudio revocavit. Eodem anno vocatus ad imperialem curiam Sweviam properat Fridericus.
Anno Domini MCLXXIX in anni principio Sobieslaus occasionem, quam quesivit, inveniens exercitu recolecto Friderico absente Pragam temptavit irrumpere, sed cum spe sua frustraretur, properat silvarum vias, quibus accessus patuit, prerumpere Friderico. Quod ipse Fridericus intelligens cum exercitu Boemorum et Theutonicorum venit Boemiam et castra metatus est iuxta villam Lodienicze, Sobieslaus vero ibidem captis his, qui custodiam tenebant, super exercitum Friderici castra subito gressu crudeliter obruit et multos interficiens alios in fugam convertit ut de toto exercitu Friderici dtio insimul non manerent, Fridericus autem fuge querens presidium venit in Prczicz, ubi Conradum, ducem Moravie, cum quo nuper confederatus fuerat, cum eius gentibus Pragam transit. Quod ut Sobieslaus audiret, sibi penes Pragam in loco, qui dicitur Bogisacze, cum suo potenter occurrit exercitu, et pugna commissa Sobieslans fugit cum suis, quem persecutus Fridericui hostiliter est usque locum, qui Prosyek communiter appelatur. Elizabeth autem, coniunx Friderici, votum emisit, quod si Deus eis daret victoriam, in honore sancti Johannis Ewangeliste faceret in loco prelii basilicam fabricari, quod postmodum adimplevit. Nam in eodem loco construxit ecclesiam ponens in ea Cruciferos alba cruce signatos, qui processu temporis in Minori civitate Pragensi ad pedem pontis ad ecclesiam beate Virginis sunt translati. Hoc anno II kalendas Februarii Pragensis obiit episcopus Fridericus.
Anno Domini MCLXXX in ipsius anni principio Sobieslaus mortuus est peregre, cuius corpus Pragam defertur, in Wyssegrado honorifice sepelitur. Item dominus Walentinus cognomine Woliss electus est in Pragensem episcopum, non plurimum literatus, sed Elizabeth ducisse placuit, que tunc plus quam maritus regnabat. Episcopus ipse duobus annis tantum vixit, nec post se relacione dignum memoriale reliquit.
[Hoc anno, videlicet millesimo CLXXX, primus Otto, filius dicti Alberti, qui sibi successerat in Brandemburgensi principatu, sicut Brandemburgensis testatur cronica, in loco, ubi nunc est inonasterium Leniniense Cisterciensis ordinis, post venacionem quiescens in meridie solus suis militibus venacionibus occupatis, vidit in sompno quandam cervam eum incessabiliter molestantem nec permittentem eum dormire, quam accepto arcus iaculo statim percussit. Expergefactus vero sompnium militibus enarravit, ad quod quidam respondit ex illis, locum hunc esse congruum ad monasterium construendum; quidam vero dixerunt castrum debere construi contra Slavos paganos et crucis Christi dampnabiles inimicos. Princeps vero respondit ad hec: Castrum in loco isto fundabo, de quo hostes dyabolici per virorum spiritualium suffragia longius fugabuntur, et in quo diem novissimum prestolabor securus. Et statim mittens ad abbatem in Sedekenbecke Cisterciensis ordinis rogavit, ut fratres de suo conventu destinaret ad locum, quem possessionibus opportunis dotavit et imposuit nomen monasterio Lenin, quod Slovanico vocabulo lanie id est cerva dicitur, quam conspexisse in sompno perhibetur.] Anno Domini MCLXXXI erat in Moravia quidam comes nomine Wilhelmus, familiaris predicti Conradi, qui cum in vastacione ducatus Austrie manus suas ab ecclesiarum incendiis non retraxerat, pro hiis et aliis suis sceleribus compunctus Romam adiit, confessionem faciens summo pontifici, qui mandavit, ut cenobium construeret et religiosas personas in illo statueret Domino iugiter servituras, quod ille faciens in loco, qui Kunicz dicitur, fundavit cenobium virginum Premoustratensis ordinis, que hodie sunt in illo.
Anno Domini MCLXXXII Walentinus, Pragensis episcopus, est mortuus, cui prepositus Wyssegradensis, patruelis Friderici ducis, nomine Henricus, filius Henrici fratris olim Wladislai regis, qui de Parisius, ubi in studiis profecerat, est nuper reversus, bone indolis adolescens, successit. Qui in Pragensem episcopum consecratus, et a patruele suo Friderico, duce Boemie, et a Theobaldo, filio olim Theobaldi ducis, qui de permissione ducis Friderici per quartam partem Boemie tenuit principatum, multas molestias est perpessus, propter quod idem Henricus episcopus cognomine Brzetislaus curiam imperatoris accessit et post multarum disceptacionum discidia cesare mediante in pacis et concordie rediit cum prefatis ducibus unionem. Sed Boemi natu maiores persecucionem odiis confiatam diucius verterunt in ducem Fridericum et eicientes eum extra ducatum nonnullis deturpatum obprobriis cum Ottone Conradum Moraviensem, de quo supra multa sunt dicta, sibi fecerunt principem et cum eo multo tempore Pragam obsident et tandem obtinent. Interea Fridericus imperator Havarum palatimim, predicti Conradi socerum, Pragam misit et tam Conradum quam Boemos, qui cum eo erant, vocavit ad curiam, quam aput Batisponam statuerat celebrandam. Ipsi autem accepto maudato venire ad imperatoris curiam contradicunt, verum tamen usi consilio meliori transeunt, sed imperatori soli nobiles presentantur. Quos imperator volens terrere dolabra fecit multa portari tanquam eos vellet facere decolari. Petunt ergo veniam imperatoris pedibus provoluti, compulsi hoc facere necessitatis articulo, in dominum et, ducem suum recipiunt Fridericum et cum eo Pragam redeunt, magnam arbitrantes fortunam, quod lese maiestatis non sunt crimine condempnati. Sic sapiens imperator coniuracionem rebellium sapienter repressit, isti reddens Boemiam, illum in Moravia faciens esse contentum.
Eodem anno Strahoviensis ecclesia VI kalendas Maii per Adalbertum, Salczpurgensem archiepiscopum, secundario dedicatur eo, quod chorus eiusdem monasterii fuerat elevatus et altare maius commotum. Idem Adalbertus, Salczpurgensis archiepiscopus, tempore scismatis imperatore faciente tunc episcopatum perdiderat et contentus prepositum Mielnicensis ecclesie manebat in Boemia per annos fere XV, quousque per imperatorem ad suam archiepiscopalem ecclesiam et sedem restituitur, consumans ibidem feliciter dies suos.
Anno Domini MCLXXXIII Waczlaus alias Wenceslaus, filius antiqui Sobieslai et frater iunioris Sobieslai et Odalrici germanus, contra ducem Fridericum elevans clipeum perfidorum multitudine congregata Pragam obsedit, sed non potuit obtinere, quoniam intus cum domina Elyzabeth, uxore Friderici, fuerant fortiter resistentes. Interea Fridericus in Theutonia collegit exercitum per amicos, quorum precipuus fuit Leupoldus, dux Austrie, qui cum magnis exercitibus Boemiam volebat intrare. Dominus autem Adalbertus Salczpurgensis archiepiscopus, germanus Friderici ducis, cum suis armatis iam intravorat et Pragam usque devenerat. Quod cernentes Boemi natu maiores, timentes eciam imperatoris potenciam post, multas tergiversaciones tandem discesserunt ab illo, Fridericum in dominum resumentes. Sicque Fridericus potitus victoria per hunc modum exercitum revocat peregrinum.
Anno Domini millesimo CLXXXIIII Fridericus, dux Boemie, motus contra Conradum de Moravia, tum pro antiqua, qua eum de regno temptaverat pellere, olim iniuria, tum eciam pro alienacione Moravie, quam non ab eo sed imperatoris manibus tenere disposuit, opportunitate captata, dum imperator abscessit in ultramontanis partibus constitutus, fratrem suum Prziemislonem cum exercitu magno mittit Moraviam, ut eam disperdat. Qui in Bethoviensem et Znoymensem ingressus provincias plagis, rapinis et ignis incendiis omnia devastavit et revertitur Boemiam, nemine resistente. Eodem anno Fridericus dux fugavit de Boemia Theobaldum. [Hoc anno videlicet millesimo CLXXXIIII dictus Otto claustrum Arnsee monialium ordinis sancti Benedicti fundavit, sicut cronica Brandemburgensis testatur, qui videlicet Otto filius fuit Alberti Ursi, habuit duos filios, Ottonem scilicet et Albertum, et postea cito moritur et in Leninensi monasterio sepelitur.] Anno Domini MCLXXXV in estate Fridericus predictus dux fratrem suum Prziemislaum prefatum contra Conradum in exterminium Moravie cum maiori secundario mittit exercitu. Quorum adventum Conradus audiens cum valida manu Theuthonicorum et Moraviensium eis occurrit in loco Ludomicz, bellum insimul committentes tam durum, quod vociferacio bellancium, equorum strepitus et armorum collisio audirentur in Cunicz, quod plus distat quam miliare magnum abinde. Mortui sunt tot de proceribus Boemie nec non Moravie preliantes, ut plurea simul sepeliti in foveis oporteret.
Anno Domini MCLXXXVI videns Conradus. cui dederat intellectum vexacio, se non posse resistere Friderico, tractatoribus mediantibus ad eum venit in Cunicz, et facti sunt deinceps amici. Item eodem anno sol paciebatur eclipsim, et magna mortalitas hominum est secuta.
Anno Domini millesimo CLXXXVII Fridericus, dux Boemie, supradictus cum omnibus terre sue primatibus, Henricus, Pragensis episcopus, cum abbatibus et clero Pragensis diocesis ad curiam cesaris sunt vocati, et ibidem magna sinodus celebratur. Anno Domini MCLXXXVIII Iherosolima est a paganis obsessa nec non ultimo capitur per Zoldanum multis fidelibus crudeliter interfectis. [Hoc anno videlicet millesimo CLXXXVIII Henricus marchiam tenens citra Albeam, comes de Tangermunde nuncupatus, non habens liberos, cum primum ecclesiam sancti Stephani in Tangermunde construxisset, videns civitatem Stendal proficere, sancti Nicolai ecclesiam fundavit ibidem, ei ecclesias alias, civitates et villas conferens, prepositum quoque cum XII canonicis faciens, ecclesiam ipsam sancti Nicolai ligno Domini et sancti Bartholomei capitis magna parte cum aliis reliquiis et ornamentis pluribus insignivit, a iurisdicione ordinarii, puta Halberstadensis episcopi, eam eximens; causa devocionis singulis festivitatibus indutus cappa sericea canonicorum collegio se ingessit.]
Anno Domini MCLXXXIX. indiccione VII Romanorum imperator invictissimus Fridericus, anno imperii sui XXXIII, regni vero XXXVIII pro expedicione transmarina necessariis ordinatis et filio suo, illustri Romanorum regi Henrico, imperii negociis recommissis V idus Maii a Ratispona movit exercitum signatorum cruce Christi et per Danubium navigio usque Wiennam pervenit et inde versus Ungariam ad Terram sanctam ulterius processurus. Eodem anno dux Boemie Fridericus illustris, cuius memoria sit recolenda cum sanctis patribus in eternum migravit a seculo. Cui successit Conradus, dux Moravie, qui regnavit duobus annis cum dimidio. Cum imperatore Henrico dictus Conradus in Apulia diem clausit extremum. Hic Conradus fuit filius Leutoldi, filii Conradi filii Brzetislai primi. Post hoc provinciam suam recuperat Theobaldus. Predictus imperator Fridericus volens transnatare alveum rapidissimi fluminis Silencii, quamvis ab omnibus probibitus intrat fluvium et interiit, cuius corpus tollitur per filium et in Antiochia civitate in kathedrali ecclesia principis apostolorum Petri XIII kalendas Julii sepelitur. Cui Henricus filius eius, Romanorum rex, successit iu regno.
Anno Domini MCXC Henricus Romanorum rex, filius quondam imperatoris invictissimi Friderici, Rome coronatus est in cesarem, in cuius comitatu fuit Conradus, dux Boemie, qui cum ipso imperatore Henrico in Apulia proticiscitur, referens famosissimum palme triumphum. Sed sequenti anno morte preventus est. et eius ossa Pragam delata ecclesiastice tradita sunt sepulture. Item ibidem in obsidione civitatis Neapolitane Otto, dux Boemie, similiter viam carnis ingreditur universe. Anno Domini MCXCI in Apulia Conrado, duce Boemie, mortuo, sicut predicitur, Wenceslaus dux, filius olim Sobieslai senioris, Boemie ducatum accepit, sed vix mensibus tribus regnavit; nam Prziemisl dux, olim filius Wladislai regis, Wenceslaum pellit de solio. Pragensis civitas obsidetur nec capitur. Post tres autem menses in manus domini Henrici, Pragensis episcopi, per imperatoris interventum Wenceslai predicti permissione traditur. Dux vero Wenceslaus, dum in confinibus Sirbie iter ageret, per insidias versipellis marchionis eiusdem provincie munitissimam custodiendus ponitur in clausuram, solo Spitigneo captivitatis vinculum evadente. Eodem anno Prziemisl dux cum suis partem Boemie devastavit, imperatorem per hoc sibi faciens inimicum. Ideo tandem Prziemisl ipse pellitur de Boemia et Henricus alias Brzetislaus, Pragensis episcopus, in ducem eligitur et inthronizatur sollempniter, ut est moris.
[67.]
Anno Domini MCXCII Prziemisl, dux Boemie, alias Otakarus nonnullas Theutonie provincias vastavit incendiis et rapinis et ex hoc Philippum, ducem Swevie, qui postea per Maguntinensem archiepiscopum coronatus est in imperatorem, in sui odium concitavit, nichilominus reconciliatus est sibi postea, quoniam eo consenciente et iubente fuit in regem Boemie sublimatus, ut infra dicetur. [Hoc anno, videlicet MCXCII sicut, testatur Brandemburgensis cronica, Henricus, qui tenuit marchiam circa Albeam, ut prefertur, moritur et in choro sancti Nicolai Stendalensis ecclesie sepelitur, et sic principatus marchie totus ad Ottonem predictum devolvitur et Albertum.] Anno Domini MCXCIII Henricus, Pragensis episcopus, qui anno priore cognatis suis Prziemisl et Wladislao, isti Boemiam et illi Moraviam obtinuerat, pro quibus eciam tali se strinxerat sponsione, quod si tempore statuto pecuniam non solveret, ipse imperatoris captivitatem intraret, eius mandatis parendo, quousque solucionem debiti faceret equa lance, qua necessitate coactus, fere integro anno partim in Egra, partim in imperatoris curia consistebat, cum imperator nollet eum absolvere ab hoc fidciussionis vinculo, nisi per illos promissa pecunia solveretur. Unde absente episcopo canes oblatrant domestici ducemque Prziemisl in odium eius inflammant, ita quod iam sibi tutum non esset Boemiam regredi. Accidit eo tempore, quod quidam principes de Saxonia imperatori se opponerent; hii ad ducem Prziemisl miserunt rogantes, ut staret cum eis, quod et se facturum promisit. Non latuit hoc episcopum, qui ad aures imperatoris hoc ipsum deduxit. Unde iniperator prefatum ducem Prziemislonem tanquam reum criminis lese maiestatis ducatu Boemie statim privavit. Et sicut moris est, idem imperator solempniter investivit episcopum de ducatu Boemie cum vexillis et investitum remisit ad patriam, insuper sibi debitum remittendo. Fama huius facti episcopi prevenit adventum. Ideo natu maiores de Boemia ducem suum in spe vana reponunt iurantes et, dantes obsides, quod eum in illa non desererent racione. Sane cum episcopi nuncciaretur adventus, nonnulli nobiles cum suo duce procedunt fidem verbis datam etfectu facturi. Cumque venissent ad locum, ubi cordis cogitaciones fuerant revelande, statim incipientes a senioribus unus post alium transfugiunt ad episcopum duce Prziemisl fuge presidiis vix salvato. Quare dictus episcopus in magno precedencium et subsequencium comitatu Pragam deducitur, quam post IIII mensium obsidionem festo Dominice Nativitatis instante quinto mense obtinuit. Hic episcopus Prziemislone relegato et de ducatu expulso regnavit ad tempora vite sue fere annis IIII eum feliciter gubernando.
Anno Domini MCXCIIII Henricus dux et episcopus, de quo supra fit mencio, cum exercitu suo Moraviam est ingressus et, terram illam cum castris suis suo dominio subiugavit. Deinde cum utriusque terre multitudine copiosa profectus in Sirbiam iussu Henrici imperatoris, qui Sirbie marchioni fuit offensus nomine Adalberto, mala plurima circa hunc transitum exercitus sunt facta, ut dicitur, in populo christiano, deinde ecclesiis, ultimo et in claustris, propter que postea compunctus episcopus flevisse dicitur in synodo et intercessiones omnium assidencium postulasse.
Anno Domini MCXCV Henricus dux et episcopus supradictus crucis signo cum suis pluribus insignitus in desideriis obtinuit veniendi pro subsidio Terre sancte. Sed subita mors preripiens eius sanctum propositum impedivit. Cesar Henricus eiusdem eciam existens propositi morte preventus similiter, quod desideraverat, non perfecit.
Anno Domini MCXCVI. Anno Domini MCXCVII Petrus, diaconus cardinalis tituli sancte Marie in Via Lata, Boemiam veniens ab episcopo predicto iam infirmitate gravato nec non Pragensibus canonicis indicta processione solempni suscipitur et sabbato quadragesime, quo canitur: Sicientes, clericorum fecit ordines celebrari, in quibus cardinalis ipse fere fuerat occisus a sacerdotibus plebanis, quos ad votum castimonie, quod ab ordinandis exigitur, voluit coartare. Et licet pro ausu huiusmodi sit eis pena imposita, nichilominus fuerant ob hoc ordines impediti. Eodem anno episcopus et dux Henricus languore correptus tandem moritur XVII kalendas Julii, factique sunt omnes dies eius, quibus Pagensem rexit ecclesiam, sub Friderico duce VII anni, sub Conrado duo cum dimidio, sub Waczslao tres menses dumtaxat, sub Prziemisl annus et dimidius, quo de ducatu expulso, sicut dictum est, episcopatum rexit pariter et ducatum per annos fere quatuor feliciter usque ad mortem. Summa horum sunt XV anni, duo menses a tempore, quo electus est, usque obitus sui diem. Nec mirum, si magnum honorem et tot sollicitudines sine salutis tenuit detrimento. Potuit enim hoc facere, quoniam prius bonis didicerat esse bonus, dux autem factus severus esse impiis cogebatur. Qui dum adhuc egritudine laboraret, dux Prziemisl hec audiens cum suis irrumpere temptat Pragam. Cuius conatus fuerunt aversi. Nam nobiles et primates, qui fuerant cum episcopo, direxerunt aciem ex adverso. Confligentes hinc inde plurimi ceciderunt, sed qui fuerunt pro parte episcopi Prziemisl converterunt in fugam. Porro quamvis episcopus positus in mortis articulo suorum potencia triumphasset, dubios tamen formidans eventus in Egram fecit se transferri, tanquam ibi meliorem requiem habiturus. Ubi non multos post dies invaleseente morbi gravedine feliciter in Domino obdormivit. Cuius corpus deportatum in Doxan iuxta matrem suam sollempnibus exequiis est sepultum.
Eo tempore, quo hec fierent, Prage dux Wladislaus propter germanum ipsius Prziemisl tenebatur captivus. Episcopo ergo mortuo Boemie natu maiores exemptum a vinculis Wladislaum dominum terre constituerant et principem, in fratrem eius predictum Prziemislonem vota sua non audentes transferre duabus de causis. Tum quia contra eum pugnaverant, tum quia cesaris graciam non habebat Wladislaus ideo in octavis beati Viti est sublimatus in ducem Boemie. Deinde III kalendas Novembris in Pragam tam clerum quam terre nobiles convocavit de eleccione futuri Pragensis episcopi tractaturus. In hoc siquidem consilio prefatus dux absque cleri consensu capellanum suum Milikonem alio nomine Danielem in episcopum eis dedit, qui sedecim annis cum dimidio rexit. Porro Wladislaus predictus dux regnavit ab octavis sancti Viti usque festum sancti Nicolai. Medio tempore Henricus imperator in Apulia dicebatur defunctus. Prziemisl vero dux et sui fautores eius morte comperta procedunt versus Pragam armati, mori vel vivere cupientes, ut sibi victum conquirant et Prziemisl suo domino principatum. Dux vero Wladislaus illis in occursum progressus cum suo episcopo aliisque consilii bonis viris, licet miliciam haberet validissimam, propter bonum pacis et concordie tamen cessit. Unde motus germanitatis affectu confederatus est suo germano sub forma huiusmodi, quatenus ambo pariter, ille in Moravia iste in Boemia principentur, esset ambobus insuper sicut unus spiritus, sic unius concordia principatus.
Anno Domini MCXCVIII Philippus, dux Swevie frater imperatoris Henrici defuncti, nec non Otto, filius Henrici ducis quondam Saxonie, contendentes, quilibet coronam imperii sibi procurat imponi; nam Aquisgrani Otto per Coloniensem, Philippus vero Maguncie per Maguntinensem archiepiscopum consecrantur. Eodem die Maguncie, quo consecratus est Philippus a Maguntinensi predicto, Prziemisl dux in regem Boemie coronatur iubente et annuente Philippo predicto. Anno Domini MCXCIX Prziemisl rex cum exercitu Boemie rogatus per regem Philippum Alamanie contra Ottonem regem, qui fuit in imperatorem electus, dirigit gressus suos et expeditis ibidem, que fuerant expedienda, feliciter remeavit ad partes, Anno Domini MCC terre motus factus est magnus in festo sancti Gothardi, meridiano tempore per multa locorum spacia, et sexta feria similiter in eodem tempore nix valida descendit de celo. [Hoc anno videlicet MCCI Otto secundus, filius primi Ottonis, moritur, sed secundum Branderaburgensem cronicam hic dum viveret, licet uxorem habebat sibi traditam cum magna gloria in Verda, liberos tamen non suscepit ex ea. Quapropter cruce signatus Terram sanctam et alia sanctorum limina visitavit. Cumque frater suus Albertus dictus de Arnburg terram suam hostiliter devastaret, captum in carcerem misit eundem, terrarum et castrorum magnam partem assignans Magdeburgensi archiepiscopo, et resumens postea in feodum perpetuum de manu ipsius suscepit, suo sigillo tantummodo donacionem confirmans eandem. Unde succedente tempore, puta post obitum ultimi Woldemari, Brandemburgensis marchionis, magna briga et dissensio suscitatur. Tandem vero predietus Otto fratrem suum Albertum extraxit de carcere et eum dominii sui fecit heredem. Mortuo igitur Ottone secundo, ut premittitur, Albertus secundus sibi succedens. Mechtildim, filiam Conradi marchionis de Landsperg, duxit uxorem, ex ea generans Mechthildim, quam duxit Otto, dux de Brunswig. Item aliam filiam genuit, que fuit postea langravio desponsata. Item genuit Johannem pariter et Ottonem fratres! Et hic Albertus nimium bellicosus contra Kazimirum et Boleslaum, principes Slaworum, proccesit, et contra ecclesiam Magdeburgensem, quam defendebant tunc Gumpertus de Wesemburg et Richardus de Plawen. Preterea contra Magdeburgenses castrum Woldmirstete forte super Oram et Oderberg construxit super Oderam contra Slavos, recuperans nichilominns a comite Ziffrido de Aldenhusen castrum Osterburg.] Anno Domini MCCI Przemysl, rex Boemie, recedens a priore sua coniuge Adla vocata Constanciam filiam regis Ungarie, sororem regis Bele, sibi matrimonio copulavit. Dicta Adla soror fuit marchionis Misnensis. Eodem anno Engelbertus, episcopus Moravie, diem suum clausit extremum, cui successit Bavarus. Anno Domini MCCII Bavarus, episcopus Moravie, defunctus est, cui Robertus Anglicus, prior de Nepomuk, ordinis Cisterciensis successit.
Anno Domini MCCIII ecclesia kathedralis Olomucensis consumpta ignis voragine per dominum Robertum episcopum anno sequenti reparatur structuris. Eodem anno Prziemisl rex predictus venit in auxilium regi Romanorum Philippo contra Ottonem de Brunsvik, et ab alia parte Reni Ottonem predictum et Adolphum, Coloniensem archiepiscopum, bello devicit Philippus auxilio Boemorum.
Anno Domini MCCIIII preclarissimus Christi confessor sanctus Procopius canonizatus est, per quem et eius meritis multi curantur fidelium infirmi et sanantur. Eodem anno Prziemisl rex Boemie, qui prius Philippo adheserat, sicut supra dicitur, verso nunc casu, re quoque se habente aliter, cum Wladislao fratre suo, marchione Moravie, adhesit Ottoni contra regem Philippum prestans auxilium, magna eodem tempore hostibus intulit dampna, terras Philippi hostiliter devastando.
Anno Domini MCCV rex Prziemisl graciam Philippi recuperat, assignans obsides sibi pro septem milibus marcarum. Eodem anno Constancia regina, uxor Prziemisl regis Boemie, sibi filium peperit Wenceslaum, sed ante eum tres filias genuerat, prima duci Karinthie, secunda duci Polonie sunt tradite in uxores, tercia est in Boemia mortua, Agnes nomine. Sed illa, que est tradita duci Polonie, nuncupatur Anna, que monasterium sanctimonialium ordinis sancte Clare nec non hospitale sancti Mathie Cruciferorum cum stella fundavit in Wratislavia, cuius et corpus sepultum ibi feliciter requiescit.
Anno Domini MCCVI filii Theobaldi iunioris, scilicet Theobaldus et Sobieslaus, Boemiam revocantur.
Anno Domini MCCVII Constancia regina, uxor Prziemisl regis Boemie, peperit Wladislaum postea Moravie marchionem, post quem filiam peperit Agnetem nomine, que nupcias filii imperatoris et totum imperium respuit Friderici, celesti sponso pocius fidem donans et sue castitatis sibi conservans puritatem. Nam fundans monasterium sancte Clare in civitate Pragensi ordinem profitetur eundem. Et in loco, quo facta est hec fundacio, qui dicitur apud sanctum Franciscum, ibidem in Praga feliciter requiescit, multis clarens miraculis in vita pariter et in morte. Hec sacra virgo fundavit nichilominus hospitale Cruciferorum cum stella in pede pontis Pragensis diciturque fuisse contemporanea sancte Clare. Preterea hoc anno sol in celo paciebatur eclipsim. [Hoc anno, videlicet MCCVII claustrum Arnsee privilegiavit Albertus, secundus marchio Brandemburgensis.] Anno Domini MCCVIII. [Anno Domini MCCVIII secundo kalendas Maii secundum cronicas marchie castrum Osterburg est destructum. Insuper Albertus secundus Ottonem imperatorem contra Magdeburgensem archiepiscopum duxit civitatem Borch potenter vastando.] Anno Domini MCCIX Constancia regina, uxor Prziemisl regis, peperit Ottakarum, qui et Prziemisl, postea Moravie marchionem.
Anno Domini MCCX Philippus, Romanorum rex, et Prziemisl, rex Boemie, ad pristinam sunt amiciciam revocati et ut amicicia perpetuo permaneat inviolabilis inter eos, idem Przemysl rex Boemie, Ottonem, regem Romanorum, Philippi adversarium, destruxit, recedens ab Ottone et adherens Philippo et suis amicis. E converso Philippus cupiens iterum maiorem statuere amicicie firmitatem, filiam suam Gunegundeni virginem Wenceslao, filio regis Boemie, tradidit in uxorem. Et quoniam idem Philippus Ottoni comiti palatino Reni suam filiam predictam promiserat se daturum, III kalendas Julii Philippum predictum occidit in Pamberg nocturno tempore fraudulenter. Sed et Henricus, quidam marsalkus Philippi regis, sui domini, vindicans sanguinem, ludentem cum ariete palatinum in quadam insula Danubii horribiliter interemit, satellitibus suis, qui cum eo fuerant, nichilominus morti datis.
Otto de Saxonia postea diadema imperiale suscepit, et quia idem Otto existens ecclesie persecutor denunciabatur, excommunicatus a papa Innocencio, Prziemisl Friderico secundo, imperatoris Henrici filio, qui per eleccionem principum Alamanie consecratus est a domino lnnocencio supradicto, deinceps adhesit. Qui Fridericus postea sub anno Domini MCCXII imperialem in Basilea solempnem curiam celebrans regem et regnum Boemie libertavit, gracias concedendo, prout in subscriptis privilegiis continetur:
[68.] Fridericus, divina favente clemencia Romanorum imperator electus et semper augustus, rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Cum decus et potestas Imperii nostrum praecesserit statum, ut non solum ceterorum principum dignitates, verum etiam sceptra regalia a nostra conferantur Majestate, gloriosum reputamus et magnificum, quod in tanto nostrae largitatis beneficio et aliis crescit regiae dignitatis augmentum, nec ob hoc eminentia nostra aliquod patitur detrimentum. Inde est, quod nos attendentes praeclara devotionis obsequia, quae universa Boemorum gens ab antiquo tempore Romano exhibuit imperio, tam fideliter quam devote, et quod illustris rex eorum Ottacharus a primo inter alios principes specialiter prae ceteris in imperatorem nos elegit, et nostrae electionis perseverantiae diligenter et utiliter astiterit, sicut dilectus patruus noster piae memoriae rex Philippus omnium principum habito consilio per suum privilegium constituit, Ipsum regem constituimus, confirmamus, et tam sanctam et dignam constitutionem approbamus. Regnumque Boemiae liberaliter et absque omni pecuniae exactione et consueta curiae nostrae justitia sibi suisque successoribus in perpetuum concedimus. Volentes ut quicumque ab ipsis in regem electus fuerit, ad nos vel successores nostros accedat, regalia debito modo recepturus. Omnes etiam terminos qui praedicto regno attinere videntur, quocumque modo alienati sint, ei et successoribus ejus possidendos indulgemus. Jus quoque et auctoritatem investiendi episcopos regni sui, integraliter sibi et heredibus suis concedimus, ita tamen, quod ipsi ea gaudeant libertate et securitate, quam a nostris praedecessoribus habere consueverunt. De nostrae autem liberalitatis munificentia statuimus, quod rex praedictus vel heredes sui ad nullam curiam nostram venire teneantur, nisi quam nos apud Babenberc vel Nurenberc celebrandam indixerimus, vel si apud Merseburc curiam celebrare decreverimus, ipsi sic venire teneatur. Quodsi dux Poloniae vocatus accesserit, ipsi sibi ducatum praestare debeant, sicut antecessores sui quondam Boemiae reges facere consueverunt. Sic tamen, ut spatium sex ebdomadarum veniendi ad praedictas curias eis ante praefigatur. Salvo tamen, quodsi nos vel successores nostros Romae coronari contigerit, ipsius praedicti regis Ottachari vel successorum suorum relinquimus arbitrio, utrum ipsi trecentos armatos nobis transmittant, vel trecentas marchas persolvant.
Ad hujus autem constitutionis et confirmationis nostrae memoriam et robur perpetuo valiturum praesens privilegium per manus Heinrici de Parisius, notarii et fidelis nostri, scribi et bulla nostra aurea jussimus communiri. Anno, mense et indictione subscriptis. Hujus rei testes sunt isti: Archiepiscopus Barensis, episcopus Tridentinus, episcopus Basiliensis, episcopus Constantiensis, episcopus Curiensis, abbas Augensis, abbas Sancti Galli, abbas de Wiceburc, Bertoldus de Nifphe, regalis curiae prothonotarius, comes Ulricus de Chiburc, comes Rudolphus de Habechesburc et landgrauius de Alsacia, comites Loduicus et Hermanus de Froburc, comes Warnerus de Hohenburc, Arnoldus nobilis de Wart, Rodulphus advocatus de Rapehteshiwilare, Rodulphus de Ramensberc, Albero de Thanehuse camerarius et alii quam plures magnates et nobiles et liberi, quorum testimonio hoc privilegium constat esse confirmatum. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis millesimo CCXII mense Septembri, XV indiccione, regni vero domini Friderici, illustrissimi Romanorum imperatoris electi et semper augusti regis Sicilie XV. Datum in nobili civitate Basiliensi per manus Ulrici prothonotarii VI kalendas Octobris feliciter amen.
[69.]
In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Fridericus, divina favente clemencia Romanorum imperator electus et semper Augustus, rex Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Ad extollendos regie dignitatis titulos eorum votis nos uberius acclinare decrevimus, quorum fidem et devotionem circa universa negotia nostra promovenda integram et inconvulsam certiori experientia didicimus. Dignum enim et honestum arbitramur fore, ut eorum qui promotioni nostrae ab exordio assistere non dubitaverunt, tanto solertius obsequiis respondeamus, ut etiam eorum exemplo plerosque alios ad favorem nostrum facilius allicere valeamus. Nos itaque animadvertentes praeclara devotionis obsequia, quae illustris rex Boemorum Ottacharus intimo cordis affectu cum universa Boemorum gente hactenus nobis exhibuit ac etiam Domino largiente in perpetuum est exhibiturus, suis ad praesens in quantum possumus, respondere cupientes obsequiis, notum facimus tum praesentibus quam futuris, Quod nos eidem regi Boemiae donamus et confirmamus ac in perpetuam possessionem tradimus proprietatem nostram Vlozze cum ministerialibus servis cujuscumque fuerint conditionis, omnique juris integritate quarumlibet possessionum, prout avus noster Fridericus, piae memoriae gloriosus Romanorum imperator augustus, emit a domina Adleida comitissa de Clewen. Item donamus ei et confirmamus castrum, quod dicitur Svarcenberc, cum ministerialibus servis cujuscunque sint conditionis, omnique juris integritate quarumlibet possessionum, ut dictus avus noster emit a duce Henrico de Medelic. Item donamus ei et confirmamus provinciam, quae Milin dicitur, cum Richenbach et omnibus pertinentiis suis. Item donamus ei et confirmamus castrum Lichtemstein cum omnibus pertinentiis suis. Eidem etiam regi concedimus in pheodum ac confirmamus possessiones Mantile et Lue, cum omnibus pertinentiis suis. Praeterea castrum Donin cum suis pertinentiis donamus et confirmamus, si illud a marchione Missenense absolvere poterimus; si vero ipsum castrum absolvere non poterimus, quicquid tres ab eodem rege electi Imperii principes, qui tunc in gratia nostra fuerint, cum tribus supanis decreverint, facere satagemus.
Ut autem nostrae liberalitatis donatio, concessio et confirmatio majori innitatur robori, et evidentiore futurae successioni pateat veritate, praesens privilegium per manus Henrici de Parisius, notarii et fidelis nostri, scribi et bulla nostra aurea jussimus communiri, anno et indictione subscriptis. Hujus rei testes sunt: Archiepiscopus Barensis, episcopus Tridentinus, ep. Basiliensis, ep. Constantiensis, ep. Curiensis, abbas Augensis, abbas Sancti Galli, abbas de Wiceburc, Bertholdus de Nifphe, regalis curiae prothonotarius, comes Ulricus de Chiburg, comes Rudolphus de Habechesburc et landgravius de Alsatia, comites Ludvicus et Hermannus de Froburc, comes Warnerus de Hohenburc, Arnoldus nobilis de Wart, Rodulfus advocatus de Rapehteshiwilare, Albero de Tanehuse, Rodulphus de Kamesberc et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCXII, mense Septembris, XV indiccione, regni vero domini Friderici, illustrissimi Romanorum imperatoris electi et semper augusti, regis Sicilie XV Datum in nobili civitate Basiliensi per manus Ulrici prothonotarii, VI kalendas Octobris feliciter, amen.
Anno Domini MCCXI. Anno Domini MCCXII reliquie sanctorum Thome, Jacobi et Thatei apostolorum nec non sancti Mauricii de Theutonia sunt in Pragam allate.
Anno Domini MCCXIII. Anno Domini MCCXIIII secundus Daniel, Pragensis episcopus, obdormivit in Domino et Andreas, eiusdem ecclesie prepositus, episcopus XVIII sibi succedit. Anno Domini MCCXV Rome in die sancte Cecilie dominus Andreas in Pragensem episcopum ordinatur, Anno Domini MCCXVI fratres sancti Adalberti sunt in Pragam portati, qui in monasterio sancti Georgii feliciter requiescunt.
Anno Domini MCCXVII dominus papa Innocencius tercius Laterani generale concilium celebravit. Anno Domini MCCXVIIIo Theobaldus, dux Boemie, nec non Laurencius, Wratislaviensis episcopus, sunt in Prussiam profecti, Anno Domini MCCXIX. Anno Domini MCCXX Poloni a Pruthenis et a Ruthenis sunt in ore gladii crudeliter interfecti. Item Andreas, Pragensis episcopus, eo quod Prziemisl rex et omnes barones regni Boemie monasteria, ecclesias piaque loca tocius Pragensis dyocesis, in domibus et in viis iugo servitutis intollerabilis opprimebant et exaccionibus inauditis gravabant impie, sic quod eos tedebat vivere, tam regem quam barones eius excommunicacionis sentenciis innodavit, supponens regnum ecclesiastico interdicto, domino pape super tantis gravaminibus nichilominus proponendo querelam. Unde gravamina sunt aliqualiter alleviata, quedam vero prorsus submota. Quemadmodum in theoloneis, quibus exaccionabantur clerici, Judeus denarium, clericus autem de corona capitis XXX denarios persolvebat. [Hoc anno, videlicet MCCXX cum Albertus secundus Brandemburgensem marchiam strennue gubernasset, relinquens post se duos filios Johannem et Ottonem adhuc teneros obiit et in Leninensi monasterio ecclesiastice traditur sepulture. Mechthildis vero, uxor eius, filios suos educavit et multas tribulaciones a baronibus suis et Saxonie duce perpessa recuperata filiorum suorum tutela, quam Henricus comes de Anhalt habuerat, prudenter marchiam gubernabat et ad etatem senilem perveniens filios et filias Mechthildis filie sue, ducisse de Brunswig, et filiorum suorum Johannis et Ottonis in Soltwedel residens nutriebat Postquam autem Johannes et Otto, fratres predicti, adolescentes facti amice vixissent in concordie unione, insimul opprimentes hostes, exaltantes amicos et terras et redditus ampliantes a domino Barnym terras Barnonem et Feltawe et plures alias sunt adepti, Vkeram usque in Wolsene flumen emerunt Item castra et advocacias Beclyn et Strusperg, Frankenford et novum Angermunde, nec non alia loca plurima construxerant et loca deserta in culturam debitam reducentes bonis pluribus habundabant, ac divinis officiis frequenter intenti religiosorum plures ordines in suis terminis locant.] Anno Domini MCCXXI Prziemisl rex et barones Boemie universi per solempnes nunccios Pragensi episcopo data fide, ne sibi timeat, rogaverunt, ut ad eos ad Moravie metas descenderet et Austrie, cum ipsis de statu honoris ecclesie tractaturus. Propter quod cum eis conveniens in termino sibi prefixo, sed nichil proficiens de Sefelt Romam rediit.
Anno Domini MCCXXII Andreas, Pragensis episcopus, cum Gregorio cardinali de Crescencio reversus de curia Romana in finibus Moravie in loco videlicet Srheicz, per eundem cardinalem pacificatus est cum rege Boemorum et eius primatibus. Et per dictum cardinalem in Pragensi diocesi relaxatum est ecclesiasticum interdictum. Quidam postmodum amici episcopi speciales sibi notificant regem ipsum et quosdam barones terre conspirasse in mortem illius. Quod audiens episcopus timore concussus Romam rediit, sed obiit anno sequenti, cuius caput de Cassamare civitate, ubi requiescit, translatum est postea nec non in muro sancti Wenceslai capelle Pragensis ecclesie collocatum super altare sancte Crucis, ubi crux aurea cernitur nunc depicta.
Item eodem anno Wladislaus, frater regis Prziemisl dux Moravie, vitam finivit et sic Wladyslaum, iuniorem filium suum, constituit in Moravia marchionem. Anno Domini MCCXXIII. Anno Domini MCCXXIIII Wladislaus, marchio Moravie, filius quondam Wladislai regis Boemie, qui fratri suo Prziemisloni cessit de regno, mortuus est II idus Augusti et sepultus in monasterio Welehrad Cisterciensis ordinis, quod propriis sumptibus ad honorem Dei et matris eius construxit et copiose dotavit. Eodem anno successit Peregrinus, Pragensis canonicus, Andree, predicto episcopo, et factus est Pragensis episcopus XIX.
Anno Domini MCCXXV. Anno Domini MCCXXVI per dominum papam Rome de episcopatu deponitur Pragensis episcopus Peregritius, cui Budywoy, canonicus Pragensis, substituitur episcopus XX. Eodem mense dictus Budiwoy moritur, prefatus vero episcopus Peregrinus in domo fratrum Predicatorum aput sanctum Clementem in Praga, quam eodem anno fratres ipsi receperunt, traditur sepulture.
[70.]
Hoc eciam anno de consensu regis Prziemisl alias Otakari per Henricum, Moravie marchionem, et alios magnates et proceres regni Boemie primogenitus regis Boemie Prziemisl Wenceslaus in Boemie regem eligitur, quam eleccionem Fridericus, Romanorum rex, tanquam racionabilem et validam de consensu principum imperii suis literis roboravit et Wenceslaum vivente patre suo Prziemisl regem Boemie constituit, prout in subscripto privilegio declaratur, cuius tenor sequitur in hec verba:
Fridericus secundus, divina favente clemencia Romanorum rex et semper augustus et rex Sicilie. Si in specialibus et expertis fidelibus et dilectis nostris gratiam facimus specialem, non est indignum, sed consonat omnimodis aequitati. Ea propter universis Imperii fidelibus tam praesentibus quam futuris imperpetuum notum esse volumus, quod misso ad praesentiam nostram Benedicto venerabili archidiacono Belinensi, exposuerunt celsitudini nostrae dilecti fideles nostri, Henricus marchio Moraviae et universitas magnatum et nobilium Boemiae, quod communi voluntate et assensu dilecti nostri Odacrii, illustris regis Boemiae, elegerunt in regem eorum Vencezlaum, filium ipsius regis Boemiae primogenitum; propter quod Majestati nostrae attentius supplicarunt, ut elec- tionem ipsius Vencezlai ratam haberemus et firmam, et eidem nostrum benignum impertiremur assensum. Nos autem, quia votivae supplicationis hujus affectum ex magnae fidelitatis ardore novimus provenire, considerantes sinceritatem fidei et purae devotionis ipsius Odacrii, regis Boe- miae, quam erga Majestatem nostrem hactenus habuisse dignoscitur, attendentes etiam obsequia filii sui Vencezlaii, dilecti sororii nostri, quae nobis et imperio fideliter poterit exhibere, de solita gratia nostra et consilio principum et magnatum imperii, qui tunc circa nos existebant, electionem praefatam ratam habemus et firmam, et concedimus eidem Venceslao totum regnum Boemiae, cum terminis et omni jure et honore ac rationibus eidem regno pertinentibus, sicut ipsum regnum pater suus et alii praedecessores sui, tam duces, quam reges, umquam melius tenuerunt et possederunt. Mandamus itaque et firmiter statuimus, ut quaecunque persona ecclesiastica vel secularis hanc nostram confirmationem et concessionem infringere vel evacuare praesumpserit, mille libras auri puri componat, quarum medietas curiae nostrae, altera vero injuriam passis persolvatur.
Ut autem haec rata et firma in perpetuum perseverent, prae- sens privilegium scribi et bulla aurea typario nostrae Majestatis impressa praecepimus communiri. Hujus rei testes sunt: Syffridus Augustensis episcopus, Vlricus abbas Sancti Galli, Cono abbas Elwacensis, Henricus abbas Campidonensis, Radulfus palatinus comes de Twingen, comes Hartemannus de Wirtenberc, comes Lodowicus frater ejus, Hermannus marchio de Baden, Hugo junior, palatinus comes de Twingen, comes Lodowicus de Ottyngen, Bertoldus de Nyphen, Anselmus de Justingen marescalcus, Walterus de Syph, pincerna et alii quum plures. Ego Conradus Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aulae cancellarius, vice domini Siffridi Mogunt. sedis archiepiscopi et totius Germaniae archicancellarii, recognovi. Acta sunt hec anno Dominice incarnacionis millesimo CCXVI VII kalendas Augusti, indiccione III. regnante domino Friderico secundo, Dei gracia Romanorum rege semper augusto et rege Sicilie, anno Romanorum regni ipsius IIII et Sicilie XVIII feliciter amen. Datum aput Ulmam per manus Pertholdi de Nerph, imperialis aule prothonotarii, anno, mense et indiccione pretitulatis.
Anno Domini MCCXXVII Johannes, Pragensis scolasticus, XIIII kalendas Januarii XXI Pragensis episcopus consecratur. Anno Domini millesimo CCXXVIII illustris princeps Wenceslaus, primogenitus Prziemysl alias Otakari regis Boemie, patre mandante unctus est in regem Boemie per venerabilem patrem dominum Siffridum, archiepiscopum Maguntinum, cum sua coniuge Cunegunde regina in Pragensi ecclesia dominica, qua cantatur: Esto michi. Item eodem anno XVI kalendas Iulii capelle fit dedicacio sancti Thome. Anno Domini MCCXXIX Wenceslaus, rex iuvenis Boemie, totam Austriam a Crems usque Ungariam cum armatorum multorum potencia devastavit, Leupoldo, duce Austrie, cum imperatore Friderico in Apulia constituto et pacem inter Fridericum eundem et papam Gregorium statuente, incendiis pariter et rapinis et oneratus multis spoliis Boemiam est reversus. Mortuus est dictus Leupoldus in Apulia ossibus in Austriam postea deportatis et sepultis in claustro Lenfeld, quod dictus dux Austrie propriis construxit expensis. [Hoc anno, videlicet millesimo CCXXIX Johannes et Otto, marchiones Brandeburgenses, iilii Alberti secundi, cum Alberto, Magdeburgensi archiepiscopo, super Psanam fluvium habuerunt conflictum.]
Anno Domini MCCXXX Prziemisl alias Otakarus, rex Boemie tercius, obiit XVIII kalendas Januarii et in Pragensi ecclesia sepelitur, cui in regno successit iam coronatus filius suus Wenceslaus.
[71.]
Anno Domini millesimo CCXXXI mortuo Otakaro supradicto dux Austrie Fridericus iniurias volens ulcisci, quas Wenceslaus rex aliquando intulit patri suo, cum Prziemisl, marchione Moravie, fratre germano regis Wenceslai, confederatus contra ipsum regem ambo suos congregaverunt exercitus, quibus eciam multi amici sui, videlicet dux Meranie cum fratre suo marchione de Werd, Bambergensis episcopus, comes de Tyrolis, Aquilegiensis patriarcha nec non ceteri plurimi principes Theutonie congregati cum eis in auxilium advenerunt. Et procedentes ad castrum regis nomine Bietow alias Vetaw prope Boemiam, tamen infra Moravie limites constitutum, illud vallabant, quod propter terrorem machinarum eis est traditum. Quo habito fingentes ducem Austrie graviter infirmari, spacio, per quod tribus diebus itinerando venerant, regrediendo uno die tantummodo redeunt fugitivi, putantes regem Boemie hora diei III circa Vetaw in camporum planicie eos velle cum exercitibus invadere infinitis, audito strepitu timpanorum. Certum quidem est, quod rex stetit cum suo exercitu sub silva Boemica et Moravica prope Vetaw prudenter deliberans, qualiter, cum silvam transiret, prelium inchoaret. Nam et multi, qui cum eo fuerant, plus fratri suo Prziemisl, Moravie marchioni, favebant, in exercitu suo habentes cognatos pariter et amicos. Interea quidam nobilis miles de Moravia nomine Boczek regi honorem hunc fecit. Nam per montes et silvas prope ducis et marchionis predictorum exercitus in aurora plura timpana fecit sonari, quasi miliciam provocaret ad bellum. Quorum strepitu dux et sui territi, quasi non essent deinceps victuri, gressu concito fugierunt, pro occasione fugiendi ducis infirmitatem, sicut predicitur, confingentes. [Hoc anno, videlicet MCCXXXI, in festo Penthecosten Johannes et Otto, marchiones prefati, milites sunt effecti.]
Anno Domini MCCXXXII sancta Elizabeth sanctorum cathalogo feliciter est ascripta. Sed et fratres Minores eodem anno Domini domum alias locum receperunt in Praga. Anno Domini MCCXXXIII Fridericus imperator de Apulia per mare descendens venit Theutoniam, et quoniam filius suus Henricus, rex Alamanie, contra ipsum conspiraverat cum Lombardis, protinus cepit eum et captivum misit Apuliam, ubi in carceribus est defunctus. Anno Domini MCCXXXIIII Fridericus imperator ad suam curiam venientem in Augusta regem Boemie Wenceslaum cum principibus Alamanie cum inagno honore suscepit et immensis dotat muneribus, cui demum Boemiam volenti redire cum aliis enxeniis XX millia marcarum donavit, quas largiter statim distribuit. Quod factum imperator et principes mirabantur, cum rex de tantis diviciis nichil sibi penitus reservasset. Eodem anno Fridericus, dux Austrie, ad eandem curiam imperatoris vocatus non venit, ingratum reputans, quod imperator generum suum Henricum, regem Alamanie, vinculis tenuerat mancipatum. Unde imperator ira motus venit in Austriam, auferens duci Viennam et alias civitates. preter Novam civitatem, quam dux ipse personaliter viriliter defensavit Imperator autem recedens Viennam et totam Austriam Boemie regis gubernaculo recommisit.
Anno Domini MCCXXXV Fridericus imperator Apuliam rediit, sed rex Boemie cognato suo Friderico, Austrie duci, Viennam et alias civitates restituit, et in claustro Luh ante Brunnam sito sancti Benedicti firmaverunt perpetuam amiciciam iuramentis.
Anno Domini MCCXXXVI obiit episcopus Johannes Pragensis XXI. XVII kalendas Septembris, cui Burkardus successit scolasticus, episcopus Pragensis XXII.
Anno Domini MCCXXXVII Prziemisl, marchio Moravie, fugit in Ungariam a facie fratris sui, regis Boemie Wenceslai, defensoribus in castris probis relictis, qui regis potencie castra defendendo viriliter restiterunt. Unde rex ante castra de lignis, lapidibus et argilla nec non fossatis optimis circumdata fieri iussit alia castra firmissima, per que castra statim cepit predicta, quoniam nova veterum vias totaliter precluserunt, ut non possent egredi milites vel intrare. Tandem vero rex fratrem suum Prziemisl predictum mediantibus regis Ungarie precibus in suam recepit graciam, ei provincias Opaviensem et Olomucensem pro vite necessitatibus, quibus contentus fuerat, assignando. Qui postea viam est universe carnis ingressus. Anno Domini MCCXXXVIII confirmatus est ordo Cruciferorum cum rubea stella per Gregorium papam nonum pontificatus sui anno undecimo, XVIII kal. Mai, indiccione nona. Anno Domini MCCXXXIX Burchardus, Pragensis episcopus, obiit ydus Septembris, cui successit Nicolaus, Pragensis canonicus, XXIII episcopus. Anno Domini MCCXL Constancia regina Boemie, coniunx olim Prziemisl regis, obiit III idus Decembris. Hec Constancia fundavit in Moravia duo monasteria, videlicet Tushowicz alias Tysniewicz, ubi corporaliter requiescit, et in Osslaw. Hec ambo monasteria sunt monialium Cisterciensis ordinis. Item in Moravia hec castra fundavit: Godin, Brzietislaw alias Leuchtemberg et Bistricz. Item construxit in Ungaria civitatem Tirnaw, que in vulgari Ungarico Sambach Constancie nuncupatur. Item in Ungaria Rotenstein castrum construxit. Eodem anno mortuus est Robertus, Olomucensis episcopus. [Hoc anno, videlicet MCCXL secundum cronicam marchie Johannes, Bramburgensis marchio, habens conflictum cum Willebrando, Magdeburgensi archiepiscopo, et Meinhardo, episcopo Halberstadensi, ductis exercitibus contra eos super fluvium, qui Ilisa dicitur, Ottone fratre dicti Johaunis, Henrico, marchioni Misnensi, interim viriliter resistente, cum gloria triumphavit et Halberstadensi episcopo cum suis armigeris captivato Magdeburgensis archiepiscopus vix evasit. Predicti fratres itaque Johannes et Otto civitatem et castrum Calve circumdantes vallo funditus destruxerunt. Demum vero dictus archiepiscopus Villebrandus cum marchione Misnensi Henrico insimul venientes prope Brandemburg staciones fecerunt ibidem cum exercitu copioso. Quibus dictus Otto marchio fratre suo Johanne alibi occupato occurrit, inter Brandemburg et Plawe cum eis gerens conflictum, et tandem prevalens plures cepit aliis fugientibus et tanto impetu pontem Plawe transeuntibus, quod ponte sub eis confracto plures in Obula sunt submersi. Post hoc itaque reformata pace dicti marchiones multa fama multaque gloria claruerunt.] Anno Domini MCCXLIo pagani, qui Thartari dicuntur, totam Rusiam et alia multa regna fidelium destruunt et devastant. Qui eciam Colmanum, fratrem regis Ungarie, per sagittam inflicto vulnere necaverunt et caput Henrico, duci Polonie, miserabiliter amputantes secum illud duxerunt, de cuius maxima multitudine paucissimi nobiles evaserunt ceteris militibus et clientibus interemptis. Et cum Wenceslaus, rex Boemie elbriosus, cum suis exercitibus propinquaret, percipientes hoc Thartari de Polonia fugierunt. Et festinantes per fines Moravie cupientes in Ungariam venire ad socios dimidium Moravie similiter et Austrie tam in villis quam in campis viros et feminas occiderunt, Ungarie rege per eos in maritima profugato. Moritur eodem anno Gregorius papa, Friderico imperatore in excommunicacionis sentencia perdurante. Eodem anno III nonas Octobris facta est post meridiem solis eclipsis.
Anno Domini MCCXLII dux Austrie Fridericus circa Snoyem cum suo exercitu vastavit Moraviam incendiis et rapinis, sed Wenceslao, rege Boemie, sibi hostiliter occurrente fuge presidio se commisit. Anno Domini MCCXLIIIo Soldanus Babilonie cum maxima multitudine paganorum, qui Corosini dicuntur, Terram sanctam intravit et civitatem Jerusalem cum sepulcro Dominico devastavit, non parcens etati vel sexui, sed omnes indifferenter occidit. Eodem anno dominus Innocencius est in papam electus.
Anno Domini millesimo CCXLIIII dux Austrie Fridericus regem Boemie Wenceslaum invitavit ad locum amenissimum, qui dicitur Schecz, in Moravie et Austrie finibus constitutum, causa secum experiendi belli fortunam, post festum sancte Katherine in die III proxima, quo si non veniret, deberet ab eo privilegium recipere huiusmodi sub tenore:
Ego Wenceslaus, rex Boemie, non sum natus legitime, sed filius publice meretricis, et hoc protestatus sum, protestor, et quamdiu vixero, protestabor. Et ne unquam possim hoc vel mei successores negare, Fridericus, dux Austrie gloriosus, super hoc michi nec non successoribus ineis privilegium dedit in presencia nobilium regni mei et suorum omnium ministerialium sui sigilli munimine roboratum ad perpetuam noticiam singulorum presencium Christi fidelium et eciam futurorum. Et in fine adiecit: Quod si ego Fridericus, dux Austrie, ad dictum locum in prefixo die non venero ad te, domine rex, prefatum privilegium in perpetuam meam et meorum successorum confusionem et infamiam et tocius ducatus mei recipiam obproprium sempiternum.
Cumque Boemie rex venisset ad locum in termino constituto, dux primo et secundo die per se seu sufficientem procuratorem non comparuit, sed exercitu viso regis a longe, cum dux fuge presidio regis manus evaserit et ab eo privilegium, quod iuramento prestito recipere promiserat, non recepit, cum suis proceribus infamiam tacite reportavit. Nam festinans, quanto cicius transivit Danubium, ipsum rege continuo subsequente. Propter quod rex Austria penitus devastata cum victorie gloria Boemiam est reversus. [Hoc anno, videlicet millesimo CCXLIIII, Otto, tercius marchio Brandemburgensis, frater Johannis, monasterium fratrum Predicatorum, quos ex corde dilexit, in Strusperg fundavit Hic Otto Beatricem, filiam regis Boemie, duxit uxorem et ex ea genuit Johannem de Praga, Ottonem Magnum sive Longum, Albertum, Ottikonem, Gunegundem et Mechthildim. Hic homo fuit valde devotus, vigiliis, oracionibus, ieiuniis se affligens et fiageliis, omni sexta feria unguibus vel aciibus ad effusionem sanguinis se pupugit in memoriam dominice passionis, Johannes vero, frater eius, Sophiam, filiam Woldemari regis Dacie, sororem Erici regis, duxit uxorem et ex ea genuit quinque filios, videlicet Johannem, qui licet filiam Arfunsi, regis Castelle, desponsatam haberet, vivente tamen adhuc patre duxit Hedwigim, filiam domini Nicolai. Item genuit Ottonem, qui Rtasforde telo extitit vulneratus in capite, portans telum per annum, propter quod est cum telo marchio nominatus. Hic Otto cum telo cluxit uxorem Elicham, filiam Johannis comitis de Holsacia. Genuit insuper dictus Johannes Conradum, qui Constanciatu, filiam Premislai, ducis Polonie, cum magna parte terre iuxta Wartham duxit uxorem. Item genuit Ericum, qui factus est Coloniensis, Magdeburgensis et Halberstadensis canonicus, postremo archiepiscopus Magdeburgensis. Item genuit Helenam, quam duxit marchio Theodricus.] Anno Domini millesimo CCXLV dominus papa Inuocencius quartus in Lugduno generale concilium celebravit, in quo imperatorem per diffinitivam sentenciam deposuit Fridericum, ipsum a Communione fidelium removendo. Sed et lantgravius Thuringie Henricus in Almanie regem eligitur, ln eodem concilio Conradus de episcopatu Olomucensi depositus est, quem regis Boemie suffultus potencia occupaverat violenter. In cuius locum provisione domini pape dominus Bruno episcopus subrogatur.
Anno Domini millesimo CCXLVI duce Austrie Friderico perempto filia senioris fratris sui Henrici, quondam ducis Austrie, filio regis Boemie Wladislao traditur in uxorem, qui per eam Friderico premortuo in Austrie ducatu successit. Eodem tempore dux Mesko Polonie moritur, cui dictus Wladislaus, filius regis Boemie. Iter eleccionem nobilium successit similiter in ducatu Polonie. Eodem anno dum dictus Conradus de Olomucensi episcopatu nollet cedere, Moravia tota ecclesiastico supponitur interdicto. Anno Domini MCCXLVII Wladislaus, filius regis Boemie Wenceslai, moritur III nonas Januarii, qui Friderico successerat in ducatu Austrie, ut prefertur, et Polonie, cui Prziemisl, frater eius, filius Wenceslai regis, in predictis successit ducatibus. Hoc anno lantgravius Thuringie Henricus electus in regem Alamanie moritur, et Wilhelmus de Hollandria subrogatur. [Hoc anno videlicet MCCXLVII, IIII nonas Novembris Sofia, uxor Johannis, marchionis Brandemburgensis, in Dacia moritur et sepelitur ibidem. Nam ad concordandum fratres suos, puta Ericum, regem Dacie, et ducem Abel iverat ibi, propter quod dictus marchio Johannes Juttam, filiam Alberti ducis Saxonie, superduxerat, generans ex eadem Albertum, Hermannum, Henricum, Mechthildim et Agnethem, quarjm unam postea duxit rex Dacie, aliam Barnyn, filius Boleslaus.]
Anno Domini MCCXLVIII Wenceslaus, illustris rex Boemie, sororio suo Ulrico, filio ducis Carinthie, cui sicut ipsimet regi obediebant Moravi, precepit, ut Moravorum exercitu congregato intraret Austriam manu potenti, mittens sibi mille Teutonicos armatos in auxilium, quibus sufficiens stipendium deputavit. Postquam autem Henricus ducellus fere cum quatuor milibus armatorum non longe staret a metis Moravie cum suis in quadam valle, tentoriis ibi fixis noctem perageret, in ortu solis multis adhuc dormientibus nec de rumoribus, qui de duce Austrie dicebantur, curantibus, dux ipse cum maximo sagittariorum impetu predictorum tentoria circumdedit, mox quoque ducellum Ulricum sine armis fugientem propria manu cepit, cum suis diffugientes alios inermes hinc inde protinus comprehendens, quos fecit deduci Austriam vinculatos, quibusdam repugnantibus occisis crudeliter, quibusdam vero rebus suis relictis presidio fuge se committentibus. Illi autem, qui captivi fuerant ex eis, nonnulli, ne de cetero Austriam invadant, nasis et auribus sunt truncati. Res quoque Moravorum ducis Austrie milites potiti victoria diviserunt. Quidam eciam nobiles de Moravia pecunia duci data carceres evaserunt. Sed castra regis Boemie, que tunc possidebant, nollentes tradere, quamvis in maximo frigore portarentur nudi ante castra predicta, ymmo fuit cuidam domino Czirgoni oculus sinister erutus, eo quod castrum Madberg tradere recusaret, pocius mori cupiens quam perfidiam circa bona domini sui perpetrare.
[72.]
Item eodem anno procurante hoste humani generis dissensionis materia suboritur inter Wenceslaum, regem Boemie, nec non filium suum Prziemislonem tam magna, quod pater coactus est filio suo resignare coronam sibi castris Zwiekow alias Klingemberg, Loket alias Elbogen et Ponte tantummodo reservatis. Sed quia de iure per metum iuramentum extortum non obligat, pater ipse pactis huiusmodi postea acquiescere noluit Hoc tempore nobilis Borso de Osek alias de Rizemburg, qui de parte patris fuerat, tenens castrum Pontense Prziemisloni viriliter resistebat, adeo quod Prziemisl magno congregato exercitu dictum castrum Pontense fortiter obsideret. Interim Borso cum dominis de Swamberg et Lemberg exercitu similiter congregato tam Boemorum, qui partem adhuc regis fovebant, quam Theutonicorum de Misna dictum Prziemislonem invadens hostiliter noctis tempore plurimis de suis interfectis Prziemislonem nec non suos dormientes et nudos in fugam convertit. Tandem rex ipse Wenceslaus congregata milicie de Austria multitudine copiosa paulatim intrat cautus ad civitatem Pragensem et ea capta filium profugavit. Post multa demum placita totum regnum Boemie recuperavit et terram. Sed et filius patris gracie reformatus illum accedens eum de suo et suorum statu alloqui cupiebat, quem in quodam castro Tirsaw rex capi faciens causa correccionis in Przimdam captivatum precepit deduci. Postquam autem pater filii humiliacionem cognosceret, intelligens, quod non tantum filius, quantum eius iniqui consiliarii rei forent, post paucos dies filio dimisso de vinculis consiliarios malos nonnullos in monte Petrino cum assere capitibus fecit truncari, sed et alios in civitate Pragensi rotarum exiciis deputabat. Inter quos fuit principalis Stiborius dictus Mudra hlawa, qui, sicut predicitur, in monte Petrino privatus est capite. Rex autem dedit filio suo Moraviam, et vixerunt deinceps pater cum filio, quo[ad] pater advixerat, in concordie unione.
Anno Domini MCCXLIX Nicolaus, Pragensis episcopus, custodie deputatus a pulsacione campanarum suspendit ecclesias eis ornatus solempnes similiter interdicens, duabus tantum canipanis minimis ad pulsandum necessariis et ornatu quadragesimali ad officium pro festo concessis, qui episcopus VII kalendas Aprilis a vinculis est solutus. Anno Domini MCCL, VI nonas Julii grando magna cecidit post meridiem, que magna dampna segetibus, hominibus intulit et iumentis, que eciam per septem dies indissolubilis perduravit mire magnitudinis formam exprimens triangularem, quam statim nimia pluvie inundacio est secuta.
Anno Domini MCCLI Prziemisl marchio Moravie, filius Wenceslai illustris regis Boemie, terras Austriam et Stiriam, heredem proprium non habentes de provido patris consilio sine laboribus et effusione sanguinis suo dominio subiugavit, procurans provisione laudabili pacem talem, qualis antea dicitur non fuisse, malignorum audaciam reprimendo. Et ut illos ducatus hereditario iure de cetero cum suis posset liberis possidere, Leupoldi, quondam ducis Austrie et Stirie gloriosi, filiam viduam nomine Margaretham, quam Henricus, quondam rex Alamanie, filius imperatoris Friderici habuerat prius uxorem, sibi de patris consilio matrimonio copulavit. Eodem anno XVIII kal. Februarii processione sollempni cleri et populi reliquie, quas dominus papa Alexander misit Agnethi, sorori regis Wenceslai, cum solempni reverencia sunt suscepte. Ceterum eodem anno Wenceslaus, rex Boemie, Boemorum et Moravorum exercitu congregato misit filium suum Prziemisl Bavariam et magnam eius partem vastavit. Tandem cum duce Bavarie treugis firmatis non sine hominum illorum magno dispendio Boemiam est reversus.
Anno Domini MCCLII rex Ungarie Bela nomine, cum violenter non posset Stiriam et Austriam alias occupare, per paganos, qui Cumani vocantur, in tota Austria nec non Moravia maximam stragem fecit tam in populo quam in clero. Unde dicti Cumani mulieres et viros cum suis parvulis secum ducunt ad propria captivatos, in servitutem ipsos perpetuam redigentes. Eodem anno Prziemisl, filius regis Wenceslai, de quo supra fit mencio, nupcias celebravit in Heimburg ducens Margaretham viduam, filiam quondam Leupoldi ducis Austrie, legittimam in uxorem. Que cum fuisset sterilis, opprobrium sterilitatis ascripsit marito, quod Prziemisl, maritus eius, intelligens ait eidem: Da michi unam de tuis puellis et experieris meam potenciam vel impotenciam infra annum. Qua consenciente tulit Prziemisl unam de illis, quam pre ceteris diligebat, filiam domini de Kunring de Austria, ex qua primo anno generavit filium nomine Nicolaum, quem postea fecit ducem Opaviensem. Nam antea spectavit Opavia ad Moraviam, sed data fuit Nicolao, ut a regno Boemie in feodum dependeat perpetitis temporibus affuturis. Generavit insuper ex eadem postea tres filias, quarum unam dedit domino de Strakonicz, secundam domino de Wartemberg et de Durrenholcz, terciam vero dedit domino Wockoni de Krawar. Et sic sterilitatis opprobrium prius marito impositum est ascriptum uxori. Quilms sic actis compertum est Margaretham prefatam post obitum viri sui Henrici predicti monacham fuisse professam ordinis sanctimonialium fratrum Predicatorum monasterii Treverensis et absque dispensacione sedis apostolice Prziemisl predicto nupsisse. Celebratur igitur auctoritate apostolica divorcium inter eos et ipsa separata taliter a viro suo monasterium reingreditur ordinem et habitum reassurens. Et ne regnum Boemie legittimo careret herede; prefatus Prziemisl Gunegundem, filiam Rostislai, imperatoris Bulgarie, et Anne uxoris sue, filie Bele regis Ungarie, in castro Possen duxit uxorem et secum Pragam adduxit prout inferius hec historia lacius describetur. Eodem anno ydiis Junii Pomneno, regis iudice, coram crucifixo in ecclesia sancti Georgii Prage oracionem suam cum devocionis studio faciente de crucifixi pede sanguis profluxit, quem manu sua dictus iudex extersit. Hoc anno XII kalendas Junii hospitale fundatum est in pede pontis Pragensis ad honorem sancti Spiritus per sanctam Agnetem predictam, in quo posuit cum stella Cruciferos, et ibidem est caput tocius ordinis. Fundavit eciam dicta Agnes monasterium sancte Clare, sicut superius est expressum. Anno Domini millesimo CCLIII rex Ungarie cum paganis Cumanis totam Moraviam castris exceptis et muratis civitatibus devastavit incendiis et rapinis, viros ac mulieres cum infantibus occidi faciens per paganos, pluribus sine differencia sexus vel etatis cum ecclesiarum campanis, sanctorum reliquiis et altarium ornatibus in Christiane religionis opprobrium, infra treugas pacis inter dictum regem et ducem Austrie iuramentis firmatis, in Ungariam asportatis, iuramentum suum temere violando; Australes vero, Stirienses pariter et Moravi dicto regi dampnum non modicum intulerunt regnum ipsius et, amicorum suorum provincias devastantes, Eodem anno timor magnus super Boemos irruit propter potenciam Cumanorum et aliorum confluencium, quorum impetum rex Wenceslaus preveniens fecit civitatem Pragensem muris firmari nec non monasterium Cruciferorum cum alba cruce in pede pontis Pragensis manencium expensas colligens in vino, mele, victualibus et frumento, muniens castrum Pragense contra impetum infidelium predictorum. Moniales vero sancti Georgii coguntur in civitate morari suo monasterio derelicto.
Hoc anno X kal, Octobris obiit Wenceslaus, rex Boemie gloriosus, et sepultus est in monasterio sancti Francisci predicto, quod olim ipse fundaverat cum sorore sua sancta Agnete. Hic rex clara dignus memoria aliquando, dum viveret, insequendo feras per densas silvas oculum perdiderat ramusculi lesione, propter quod vite sue temporibus monoculus permanebat. Regnavitque feliciter in Boemia annis XXIIII et octo mensibus. Cui filius suus Prziemisl, heres unicus, reversus de Austria successit in regno XVI kal. Novembris in sede regni sui honorifice collocatus. Eodem anno VIII kal. Aprilis canonisatus est sanctus Petrus martyr de ordine Predicatorum. Canonizatus est eciam gloriosus martyr Stanislaus. Eodem anno de Cracovia XI kalendas Novembris eiusdem santi Stanislai martyris sunt allate reliquie et in ecclesia Pragensi cum sollempni processione suscepte.
[73.]
Anno Domini MCCLIIII, XIX kal. Januarii princeps Boemie Prziemisl, filius quondam Wenceslai regis Boemie, signo crucis assumpto contra Prutenos cum nobilium Boemie, Moravie et Austrie multitudine copiosa cum infidelibus pugnaturus, postquam inter eum et regem Ungarie pacis esset tranquillitas reformata, Prussiam processit in Wratislavia Domini Natalicium solempnisans. Ad eum eciam venit ibidem Brandemburgensis marchio cum exercitu suo; ambo pariter in Prussiam transeunt. Eodem anno Innocencius papa quartus obiit, cui Alexander successit.
Anno Domini MCCLV Wilhelmus, rex Romanorum, Alamanie, dum esset in expedicione, a Frisonibus est occisus, cum eos et eorum terram suo dominio subiugasset. Eodem anno princeps Boemie Prziemisl cum Brunone, Olomucensi episcopo, nec non Brandemburgensis marchio, dicti regis sororius, Prussiam potenter ingressi hostiliter vastaverunt eandem incendiis et rapinis, multis occisis non parcentes sexui nec etati. Potentes autem et maiores Prussie divino, ut credimus, timore concussi, nomen principis Boemie audientes cum omni humilitate venerunt ad eum, se dantes sibi cum rebus omnibus colla sua quoque catholice fidei submittentes. Quos gloriosus princeps benigne suscipiens ad baptismi graciam benignis suasionibus invitavit. Unde duo duces Prussie per Brunonem, Olomucensem episcopum, flumine sacri baptismatis sunt mundati; potenciorem ex illis dictus princeps Boemie de sacro fonte levavit sibi nomen suum, Otakarus videlicet, imponendo, alium vero Brandemburgensis marchio suscepit de fonte et eum suo nomine appellavit. Inde plures nobiles et alios multos levantes de baptismate suis baptisatos nominibus appellaverunt induentes eos suis vestibus preciosis. Procedens inde princeps Boemie magnificus ultra ripam fluminis Pregor ad montem quendam devenit, in quo rex Prziemisl castrum et civitatem fundavit imponens in sui memoriam eis hoc nomen a sua regia dignitate, videlicet vocans Montem Regalem alias Kunigsperg in vulgari. Construens nichilominus ibidem ecclesiam kathedralem in honore sancti Adalberti martiris, patroni Boemie, secundi quondam Pragensis episcopi, qui coronam martirii dudum a Prutenis suscepit, nominans illius ecclesie diocesim Sambiensem. Et ex quo Prziemisl, rex Boemie, potenter hec fecerat, prefata civitas Kunigsperg cum tota provincia Sambiensi, quociens ad versus paganos procedunt, una eum marescallo Prussie regale Boemie banderium deferentes sub eo primam tenent aciem contra hostes in testimonium premissorum. Similiter aliam civitatem per duas dietas a Kunigsberg Bruno, Olomucensis episcopus, regis suffultus auxilio de novo construxit a suo nomine sibi nomen imponens Brunsberg videlicet, quod mons Brunonis dicitur, instituens in eadem provincia pro roboracione fidelium et dilatacione fidei christiane cathedralem ecclesiam Warmiensem. Predicte due ecclesie kathedrales Rigensi metropoli sunt subiecte. Instauravit eciam dictus rex Boemie municiones alias plurimas fidelium in tutelam. Quibus confirmatis in fide nec non ab eis receptis obsidibus, ne redirent ad vomitum, commissa nichilominus terra et populo in manus Cruciferorum de domo Theutunica anno in partibus illis peracto salubriter, ut prefertur, ad propria predicti omnes cum gaudio feliciter sunt reversi.
[Hoc anno, videlicet MCCLV, Mechthildis, mater Johannis et Ottonis marchionum Brandenburgensium, est defuncta. Et idem Otto cum Beatrice, sua uxore in Leninense monasterium eam deduxit et exequiis peractis solempniter aput patrem suum Albertum honorifice sepelivit.]
Anno Dom. MCCLVI Alexander papa IV. quandam novam religionem, que dicitur Beatorum Martyrum, confirmavit, cuius ordinis caput et fratres sunt aput Sanctam Crucem in civitate Pragensi.
Anno Domini MCCLVIIo in mense Septembri princeps Boemie Prziemisl, postquam de Prussia reversus Austriam pervenisset et aliquamdiu stetisset ibidem et transivisset postea Boemiam, Margareta, consors eius, ipsum apparato magnifico est subsecuta. Conradus quoque, Coloniensis archiepiscopus, Pragam ad regem veniens super quibusdam arduis imperii negociis secum tractans recessit honoratus a rege. Idem rex assumens sibi nonnullos iuvenes minus prudentes, senioribus irrequisitis baronibus intravit in Bavariam et cum eam usque in Lanczhut devastasset spoliis et rapinis, in reditu pontem super Enum factum de lignis simplicibus cum sibi familiaribus aliquibus transiens, statim sub militibus eum sequentibus pons ruit confractus. Unde in Enno flumine plurimi sunt submersi, nonnullis ultra fluvium Enum cum curribus et tentoriis remanentibus captivatis aliis que vulneratis pariter et defunctis. Princeps vero Boemie cum paucis incolumis evasit per fuge presidium, reliquis nonnullis militibus per diffugium dispersis hinc inde. Aliqui eciam confugientes ad quandam civitatem Salczpurgensis episcopi nomine Mulendorn ibidem receperunt se ipsos, quos dux Bavarie vallans obsidione non permisit eos exire, nisi per eorum liberacionem inter principem Boemie et ipsum ducem Bavarie composicio fiat amicabilis, que facta est. Unde liberati sine pactis ad propria redierunt.
Anno Domini MCCLVIII Nicolaus, Pragensis episcopus XXIII, obiit XVI kal. Februarii, cui successit Johannes scholasticus, episcopus Pragensis XXIIII. Eodem anno Prziemisl, princeps Boemie, de mense Augusto dominos de Wyda, de Playen et de Geraw sue dicioni potenter subiecit. [Hoc anno videlicet MCCLVIIIo predicti fratres Johannes et Otto, marchiones Brandemburgenses, terras suas inter se mutuo diviserunt presentibus Henrico, Culmensi episcopo de ordine Predicatorum, et nonnulis viris religiosis et clericis aliis, hac condicione adiecta, quod si una pars foret deterior ex bonis non divisis, que plura supererant, deberet altera alteri coequari. Cognito itaque a sapientibus, quod pars Ottonis esset deterior non in redditibus sed lignis et pascuis et terrarum qualitatibus, equalitas fuit facta. Et cum Johannes centum milites plures haberet quam Otto, castrum et terra Lubisana cum castro Alwenslewen et comitatu, quem emerant ab, electo Halberstadensi, fuerunt adiecta.] Anno Domini MCCLX Prziemisl, princeps Boemie, filius olim regis Wenceslai, Moravie marchio, Austrie et Stirie dux predictus, cum exercitibus dictorum regnorum et provinciarum cum auxilio quoque amicorum suorum Bele, regi Ungarie, qui partem Stirie iam occupaverat et totam suo dominio subicere conabatur, et nato dicti regis Stephano cum gentibus diversarum nacionum et linguarum hostiliter venientibus nec non volentibus totam Austriam, Moraviam et Boemiam devastare, sine tremore circa flumen Morava dictum occurrit in loco, ubi hic fluvius Danubium influit, scilicet in campis amenissimis IIII idus Julii et princeps Boemie circa fluvium predictum Moravam se locavit. Similiter reges Ungarie parte steterunt ab alia. Et ita stantibus exercitibus usque festum beati Johannis Baptiste premissis tractatibus, demum sunt treuge statute. Hiis itaque treugis pendentibus prefatus Prziemisl per divisas turmas suum exercitum segregavit. Sed cum postea circa opidum Lawa alias Law idem exercitus convenisset de eius mandato, Stephanus, iunior rex Vngarie, cum suis melioribus Ungaris et Cumanis per insidias eosdem tines ingressus opportunitate captata cupiebat turbare Boemie principis exercitum incollectum et missis exploratoribus comperit Henricum, ducem Slezie, nec non Wladislaum Opuliensem una cum Olomucensi episcopo in pratis circa Poherlicz iam castra fixisse. Quos cum incautos disponeret aggredi, contingit suum errare ductorem, quod non Poherlicz sed versus Lawam veniret. lam enim marchio Bramburgensis, Saxones, comites de Hardek et multitudo magna illic advenerant. Erat quoque princeps Boemie cum suis similiter iam vicinus, et rumor insonuit Ungaros et Cumanos propinquos adesse partemque iam exercitus perturbare. Movetur ex hoc exercitus Boemorum adversus hostium cuneos se disponens. E contrario autem subito nuncciatur hostes paucos fuisse iamque totaliter eos cessisse per fugam. Fit ergo, quod hiis auditis ad sua quivis redit tentoria comitibus de Hardek et de Playen cum nobili Catholdo cognominato Orphano vulgariter Waysen pro custodia deputatis. Cumque sic tenerent custodiam, nonnullos hostium exploratores conspiciunt, quos insequentes ex latentibus insidiis, post tergum cernunt irrumpere hostium multitudinem valde magnam, qui illos nobiles circumdantes contra eos pugnam instaurant. Sed quoniam paucorum est pugna dissimilis inter multos, ideo pauci hostium inequali certamine superantur.
[74.]
Perveniens hic rumor ad castra exercitus alios suscitavit ad pugnam. Nam armantur singuli pugnaturi, hostium insultus reprimere cupientes. lnsurgunt ergo contra hostes hostiles, quos statim convertunt in fugam, et multo plures hostium per fugam in flumine Morava sunt submersi, timore catervatim prostrati amentes quam qui gladiis sunt occisi. Princeps autem Boemie gloriosa hac potitus victoria divisis inter suos multis spoliis tam in argento quam in auro et rebus aliis Ungarorum quadrigas suas magnis harum rerum onustavit thesauris. Tandem vero precibus regis et omnium nobilium Ungarie princeps Boemie inclinatus pacis treugis statutis per annum et iuramentis hinc quoque per regem Ungarie obsidibus usque ad congruam satisfaccionem in Boemia detinendis cum glorioso triumpho sanus et incolumis ad propria revertitur rex gloriosus. Nec lateat hoc legentem in dicto exercitu Prziemisl principes hos fuisse, puta Philippum, Salczburgensem archiepiscopum, Johannem Pragensem, Brunonem Olomticensem episcopos, Ulricum, ducem Karinthie, Ottonem, marchionem Brandemburgensem, quam plures Saxones, Henricum Slesie, Wladislaum Opuliensem duces et alios multos priocipes, comites, nobiles et barones. Predicti eciam belli progressum pape Adriano per principem Boemie predictum transmissa subscripta modico inferius declarat epistola manifeste. [Hoc anno videlicet MCCLX licet in divisione fratrum predictorum Johannis et Ottonis, marchionum Brandemburgensium, fuissent opposita mille ducenta frusta reddituum, Johannes tamen antiquam civitatem Brandemburgensem cum terminis suis elegit, Ottoni fratri suo nova civitate Brandemburg cum suis terminis derelicta. Extunc singulares habuerunt expensas, cum prius fere XL annis fuissent de communibus sustentati.] Sanctissimo in Christo patri ac domino A. Dei gracia sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici, O., eadem gracia dominus regni Boemie, dux Austrie et Stirie et marchio Moravie. Quia pium pastorem suarum a lupis liberacio ovium delectat, ac beniguum patrem iocundum reddit cum salute prosperitas filiorum, gravis belli, quod adversus Belam et natum eiusdem Stephanum, Ungariao reges illustres, et Danielem, regem Rusiae, et filios eius, et ceteros Ruthenorum ac Tataros, qui eidem in auxilium venerant et Boleslaum Cracoviensem et Lestkonem iuvenem, Lasiciae duces, et innummeram multitudinem inhumanorum hominum Comanorum et Ungarorum et diversorum Sclavorum, Siculorum quoque et Walachorum, Bezzerminorum et Hysmahelitarum, scismaticorum etiam, utpote Graecorum, Bulgarorum, Rusciensium et Bosnensium haereticorum, auctore deo gessimus, et victoriae nobis datae coelitus, et post victoriam inter nos ex parte una et dictos reges ex altera concordiae reformatae processum non ab re paternitati vestrae duximus praevia veritato praesentibus declarandum. Sane cum ad flumen, quod Morawa dicitur, circa locum a castro et oppido Hemburk duobus milliaribus distantem, Ungariae ac Austriae confinia inibi terminantem, cum nostris exercitibus venissemus, dictos reges et exercitus eorundem illis castra metatos in opposita parte ripae invenimus ex adverso. Sicque factum est, ut nostra et adversariorum castra solus duntaxat divideret fluvius memoratus. Cumque sic loci positio se haberet, ut ad adversarios sine irremediabili nostrorum iactura votivum non possemus consequi accessum, et pro reformanda inter nos et eosdem reges pace fuisset utrimque aliquoties multipliciter attemptatum, ipsis vero regibus de die in diem et de hora in horam suus in diversas variantibus voluntates, non restaret aliquis paci locus, haud dubium ad instar Pharaonis corda illorum indurante domino ultionum; novissimo unius duorum parti adversae obtulimus optionem, ut videlicet vel illa nobis cederet, quatenus ad eandem gerendi belli causa transire possemus, vel nos id parti adversae concederemus. E quibus disiuncte partibus alteram pars adversa elegit, ut videlicet nos cederemus et nostra cessione eisdem locum transeundi daremus. Et ut id posse fieri videretur quovis impedimento cessante, dicti reges et eorum bani et comites treugas constitutas et suis iuramentis firmatas per totum diem beatae Margaretae festum proximo praecedentem et medietatem ipsius festi diei nobis mediantibus idoneis nunciis remiserunt. Verum hiidem sua pacta et iuramenta soliti violare, per vada inventa et sibi aptata clam noctu ad nostram partem cum omni suo exercitu transierunt. Et cum diceremus: pax et securitas subito cum inenarrabili multitudine contra nos inprovisos apparuerunt in campo. Et cum in spe treugarum vix decima pars nostri exercitus penes nos pro nostrae personae custodia remansisset, eo quod plures de nostris transito Danubio oppidum Hemburk intraverant, alii vero cum curribus descenderant ad stationes et loca castrorum, hostes nostri fraude pleni in modum semicirculi per ordinatas acies nos cingentes, nisi dominus adiuvisset nos, vivos nos forsitan deglutissent. Igitur in tam inevitabili necessitatis articulo constituti, attendentes potestatem esse coelestem, et quoniam non multitudine exercitus sed de coelo victoria datur munere magni dei, totam in adiutorio altissimi spem ponentes, nostros adiutores et commilitones primitus adhortati, in plurimos adversariorum cuneos, data nobis de coelo fiducia, irruimus confidenter. Quos deus per manus nostras et nostrorum immo suorum militum exterruit et prostravit et in fugam convertit, ita ut fugientibus cum impetu et sese invicem comprimentibus dictus fluvius Morawa iuxta sui praesagi nominis ethymologiam, tamquam mare rubrum Aegyptiis, multo caesorum sanguine rubricatus, factus sic in se submersis et intereuntibus mortis via. Siquidem in eodem fluvio fugientium a facie dei peccatorum tanta periit multitudo, quod per cadavera hominum et equorum quasi per factos pontes nonnuli ex nostris adversariorum castra intraverunt, et occupantes currus, tentoria et expensas quoque pretiosas spolia acceperunt. Quamvis igitur post triumphum divinitus nobis datura, quem admodum communiter videbatur, regnum Ungariae nostrae ditioni potuerimus sibiugare, et idem in perpetuam premere servitutem, advertentes tamen, quod melius sit bonum vicinum habere concordem, quam superare et exterminare rebellem, pensantes etiam, quoniam, ut ait imperator Constantinus: crebro suaviores fiunt amicitiae post inimicitiarum causas ad concordiam restitutae, cum principibus et proximis alti sanguinis nostri, dictis scilicet Ungariae regibus et domina regina et iuvene rege Bela, secundum oblatam nobis a magno comite Rulando de Posonio formam, maluimus pacis federa reformare, quam vastando et debilitando magnum Ungariae regnum ad idem et nostri terras dominii Tataris aditum aperiere. Praenotatae itaque compositionis formam praedictorum regum, reginae et ducis Belae sigillis signatam vestro apostolatui transmittentes, suppliciter petimus eandem a sede apostolica confirmari, et ut operae pretium est, apostolico in aevum patrocinio communiri.
Fertur eciam, quod [in] exercituum dictorum congressu visa fuerit aquila alba, habens caput aureum et collum, vexillum beati Wenceslai, quod tunc per purgravium castri Pragensis in prelio gestabatur, sequi et vicissim crescere, quousque extensis alis totum principis exercitum Boemie operiret. Nam et ipse purgravius Jarossius nomine met retulit, idem vexillum sancti Wenceslai martiris in huiusmodi belli discrimine millam passum fuisse penitus lesionem. Plura eciam sancti Wenceslai et aliorum patronorum Boemie Boemis exhibita patrocinia visa in bello huiusmodi referuntur.
[75.]
Anno Domini MCCLXI de mense Aprili concordia et pax est, facta inter reges Ungarie et Prziemisl, principem Boemie supradictum, vallata pena pecuniaria undecim milium marcarum argenti.
Item eodem anno XV kal. Novembris Margaretha ducissa, conthoralis Prziemisl, que sterilis fuit prolem non habens, per maritum suum est dimissa et, sicut supra dicitur, ab eo auctoritate apostolica separata, propter quod eodem anno princeps Boemie Prziemisl predictus duxit uxorem Gunegundem, filiam Rostislai ducis Bulgarorum, neptem Bele, regis Ungarie. Et in castello Ungarie, quod in vulgari Possen dicitur alias Possonium, cum ea nupcias celebravit. Hanc venientem Pragam III kal, Januarii cum solempni processione suscepit populus atque clerus. Ex hac eciam Kunegunde dictus Prziemisl successive duas filias generavit, item tres filios, quorum duobus in infancia mox defunctis iunior videlicet Wenceslaus in regno successit postmodum.
Deinde dominus Wernherus, Maguntinensis archiepiscopus, Pragam venit et VIII Kal. Januarii in die Nativitatis Domini aurora lucente clausis in castro Pragensi principibus Alamanie et baronibus, nec non Boemie, Austrie, Carinthie, et Polonie ducibus, ne fieret in die hominum multitudine magna compressio, serenissimum principem Prziemislonen, filium Wenceslai olim regis Boemie, heredem regni, ducem Austrie, Stirie et Moravie marchionem tunc existentem, regalibus indutum insigniis in ecclesia Pragensi unxit in regem, imponens sibi regalem coronam, Gunegundem ipsius coniugem similiter coronando. Ex eo tempore vocatus est Ottakarus et utroque, sicut et prius scriptum est, nomine utebatur. Interfuerunt autem coronacioni huiusmodi Pragensis, Olomucensis, Patawiensis et duo de Prussia episcopi, marchio Branderaburgensis, duces Polonie multique comites, nobiles et barones, quibus magnificum factum est festum in campo Lethne nominato per biduum. Tercio die dominus archiepiscopus et principes supradicti diversis a rege muneribus honorati hilares ad propria redierunt.
Eodem anno flagellatorum quedam secta suboritur, qui velantes capita more claustralium ad cingulum denudati flagellis in extremitatibus nodos habentibus fortissime se cedebant, quorum eciam quidam processiones, staciones, venias et genuflexiones fecerunt mirabiles secundum distincciones linguarum cantantes. Hii tales inseruerunt errores, quod confessiones audierunt, se mutuo absolventes ab homicidiis et aliis criminibus, penitentes quoque solempniter inthronisaverunt, penitenciam occultam et publicam imponentes. Horum error, si diucius perdurasset, clerus aut viluisset aut fuisset in totum deletus. Dicebant namque multi hanc sectam animabus proficere propinquorum in inferno existencium et in celo et similiter suis post mortem, itunc errorem primitus deprehendit Theodericus, episcopus Neumburgensis super Salam, et in parte magna extinxit; nam multi nobiles et famosi adherebant secte huiusmodi putantes erronee, purgacionem peccatorum se per eam habere, sed tandem igne et gladio hic error cessavit.
Anno Domini MCCLXII perierunt fruges grandine, siccitate necnon exercitu transeunte.
Anno Domini MCCLXII in Boemia propter predictas causas caristia fuit magna multique homines ex hoc famis inopia sunt defuncti.
Anno Domini MCCLXIIII Prziemisl rex filiam sororis sue, marchionisse Brandemburgensis, filio regis Ungarie ad concordiam inter eos conceptam amplius roborandam tradidit in uxorem et nupciis solempniter celebratis, Boemiam cum gaudio remeavit. [Hoc anno videlicet MCCLXIIII secundum cronicam marchie Brandemburgensis Otto, tercius frater Johannis, marchionis Brandemburgensis, filiam suam Gunegundem, quam ex Beatrice, filia regis Boemie, genuerat, Bele, filio Bele regis Ungarie, fratris beate Elizabeth, tradidit in uxorem, et rex Boemie Prziemisl easdem nupcias cum gloria solemniter celebravit. Succedente autem tempore Bela defuncto dicta Gunegundis nupsit duci Lunemburgensi, Mechthildim vero, sororem eius, Barnym duxit uxorem.] Anno Domini MCCLXV rex Prziemisl ex uxore sua filiam generavit, que nata eodem tempore cum magna solempnitatis leticia baptizatur in festo Purificacionis Virginis gloriose.
Item anno eodem magna orta est inter regem Boemie et Bavaros dissensionis materia. Propter quod Boemi et Moravi mandato regis in adventu Domini Bavariam spoliis et incendiis vastaverunt. Et eodem anno Egram civitatem cum suis pertinenciis duci Bavarie et sororio suo, filio Conradi, filii Friderici quondam imperatoris, hostiliter abstulerunt et eam cum suis incolis possidendam regi Boemie tradiderunt.
Anno Domini MCCLXV Prziemisl gloriosus rex Boemie, de mense Augusti usque Ratisponam ex alia parte Danubii per quosdam milites Australes Bavariam vastavit hostiliter incendiis et rapinis, et in quibusdam civitatibus et castris fugitivos homines utriusque sexus iussit igne cremari, reversus Boemiam cum salute Bavaria ex utraque parte Danubii fere tota destructa. [Hoc anno videlicet MCCLXVI Johannes, marchio Brandemburgensis, de quo supra fit mencio, moritur et in Chorniensi monasterio Cisterciensis ordinis, quod ipse fundaverat et multis bonis dotaverat, sepelitur. Item eodem anno Otto, frater dicti Johannis estivo tempore Prussiam contra Saracenos procedens, cum non fuisset permissus bellare cum eis, strennuum castrum Brandemburg nominatum in terra condidit Prutenorum.] Anno Domini MCCLXVII Ulricus, inclitus dux Carinthie, carens liberis Ottakarum, predictum regem Boemie, Austrie et Styrie ducem nec non Moravie marchionem, dominum Carniolie et Egre provincie, serenissimi Wenceslai avunculi sui filium, ducatus Karinthie heredem constituit, dum adhuc ageret in humanis. [Hoc anno, videlicet MCCLXVII Otto, marchio Brandemburgensis tercius, de quo supra fit mencio, in Brandemburg audita missa de sanctissima Trinitate plurima devocione coram multis religiosis in die sancti Dionysii feliciter obdormivit. Cuius corpus Beatrix, uxor eius, cum Johanne et Ottone, filiis suis, deducens Strusperg in choro ecclesie fratrum Predicatorum, quam ipse fundaverat, presente domino Conrado., Magdeburgensi archiepiscopo, et domino Wilhelmo, Lubusano episcopo, celebrante missam honorifice sepelivit Johannes autem de Praga, eius primogenitus, qui miles factus fuerat in nupciis Gunegundis, sue sororis, hoc anno, quo pater obierat, ad torneamenta Ratisponam post Pascha transiens, hasta lesus et a suis non bene provisus nocte mortuus est inventus. Qui deductus in Leninense monasterium honorifice sepelitur.] Anno Domini MCCLXVIII precepit rex Ottakarus renovari pondera et mensuras, et ut cuilibet fieret iusticia, signo suo signari. Anno Domini MCCLXIX nata est regi Ottakaro filia nonis Septembris. Anno Domini MCCLXX rex Ottakarus in diversis locis sui regni multas domos fecit construi et castella de novo.
Anno Domini MCCLXXI inclita Gunegundis, regina Boemie, V kalendas Octobris peperit filium, cui nomen imposuit Wenceslaus. Eodem anno Ottakarus qui et Prziemisl, illustris rex Boemie, dux Austrie, Stirie, Carinthie et Carniolie, Moravie marchio, dominus Egre et Portus Naonis, cum suis exercitibus idibus Aprilis intravit Ungariam nemine resistente. Sane castrum nobilissimum Possen nomine alias Presburg vel Possonium regis Ungarie obsedit et tandem vi sui exercitus expugnavit, despolians cameram regiam in eodem castro plenam thesauris auri pariter et argenti et baltheis miri operis preciosis, nec non in curribus Pragam deduxit. Postea castrum fecit funditus demoliri captivis militibus, deputatis pro defensionis munimine, transmissis ad castra sua in Austria et Moravia firmiora. Deinde procedens ulterius ad castra et, civitates alias expugnavit easdem, in illis nimia capta preda. Quedam vero castra et civitates forciores pro se retinuit, que cum suis attinenciis sibi solverunt annuam pensionem, infirmioribus castris et civitatibus funditus deseitatis. Tandem venit ad magnum flumen, cui nomen Rab, super quod Stephanus, rex Ungarie, pontem fecerat ligneum, quem cum [de] exercitu Stephani multi transissent causa bellandi, subito quidam ex eis a Boemis vulnerati letaliter ceciderunt ceteris fugientibus in flumine prefato submersis XII kalendas Julii. Quorum casuffi cernens Stephanus statim pontem destruxit fuge presidio se committens, ceteris constitutis in alia parte fluminis exitum rei cernentibus. Tunc rex cum Boemis habito consilio cum dubitaret, quid amplius faceret, in civitatem suam Wiennam revertitur cum triumpho.
Eodem anno de mense Augusto missus est Coloniensis archiepiscopus cum nonnullis principibus, electoribus imperii et nobilibus de Alamania Boemiam ad regem Ottakarum, rogantes precibus, ut qui in Romanum regem concorditer est electus, velit cesaream sibi assumere dignitatem. Quos rex gratanter suscipiens et tractans honeste consilio usus nobilis de Rziczano Andree nomine, camerarii regni Boemie, nec non aliorum nobilium pluriniorum, qui zelo doloso concepto, scilicet ut non fiat potencior, disvaserunt suscipere tante sollicitudinis priucipatum, tandem eos remisit vacuos et laboribus suis inanes. Nunccii vero a rege post hec nobilibus muneribus honorati receptisque ab ipso responsis ad electores principes alios sunt reversi. Creditur eciam, quod ob hoc, quod malo suorum usus consilio rex tantam respuit dignitatem, postea ductus penitencia super eo habens sepe remorsum in corde de seculo cicius emigravit.
Eodem anno Ottakarus idem rex validum congregans exercitum intrat Bavariam, predis, incendiis in magna parte devastans, unde in quodam castro per ignis incendium multi homines perierunt.
Anno Domini MCCLXXII est canonisata sancta Hedwigis, ducissa Polonie in Trebnicz. Eodem anno sexto kalendas Septembris Rudolphus comes de Hapspurg est in regem Romanorum electus.
Anno Domini millesimo CCLXXIII Ottakarus qui et Prziemisl, rex Boemie, in festo sancti Jacobi apostoli cum suis exercitibus procedens ad partes Ungarie, Moravie, Austrie et Stirie adiacentes, que nimis impugnabantur ab Ungaris et paganis, et sibi castris et civitatibus illarum parcium subiugatis et militum custodia communitis, superatis hostibus revertitur ad propria gloriosus. Anno Domini MCCLXXIIII.
Anno Domini MCCLXXV kalendis Maii Gregorius papa X concilium in Lugduno, quod ante biennium indixerat, convocatis terrarum pontificibus universis catholicam fidem habentibus, celebravit. Quod eciam duravit per septem septimanas. Et eidem interfuit Johannes, Pragensis episcopus, qui reversus ad propria, prout mandatum fuit apostolicum. precepit, locari truncos concavos per ecclesias universas ad colligendas elemosinas et oblaciones fidelium pro subsidio Terre sancte. Preterea in eodem concilio eleccionem confirmavit Rudolphi, Romanorum regis, nec non decimas, que fuerant exacte per Alamaniam, Rudolpho electo, in Terre sancte subsidium assignavit.
Anno Domini MCCLXXVIo de mense Septembri misit rex Romanorum Rudolphus nunccios ad Ottakarum, regem Boemie petens sibi terras restitui, Stiriam, Austriam et Carinthiam, Portum Naonis et Forum Julii, asserens eas ad imperium pertinere. Rex autem Ottakarus, vir magni cordis, tale fertur dedisse responsum: Rudolphus terras, quas petit, nunquam possedit nec possidebit in antea, quoniam earum alique sunt donate michi racione dotis matrimonii cum Margaretha, filia Leupoldi ducis Austrie quondam, contracti, sed et alias quasdam pugna gladii acquisivi.
Videns itaque Rudolphus rex se verbis non proficere, furore succensus preparat se ad bella. Quo comperto rex Boemie misit exercitus in occursum versus Teplam ad prohibendum eius introitum. Rex quidem ipse morabatur in venacionibus, dans operam voluptati. Rex autem Rudolphus audiens hoc mutavit propositum et ex alia parte Danubii versus Austriam dirigit gressus suos et ibidem civitates, villas, oppida occupavit, pariter et castella, et transiens per Pataviam usque Lincz ibidem est castra metatus. Quo audito rex Ottakarus suis mandavit, qui erant circa Teplam, ut quantocius veniant usque Drosdorff. Transeuntibus itaque illis de Tepla per Pilsnensem, Bechinensem provincias et per silvas errantes, in invio et non in via sunt multa perpessi, quousque venirent ad locum Drosdorff condictum. Et occupantes fines provinciarum, que fuerunt in confinio ad latitudinem et longitudinem quatuor milliarium, castra fixerunt inter eos Ottakaro iam manente. Sed et Rudolphus rex ex alia parte Danubii cum suis exercitibus fecerat staciones circa Lincz. Curaque sub hoc modo septem ebdomadis morarentur, videntes principes supradicti homines deficere victualium inopia et defectu equorum pabuli, per nunccios hinc inde missos treugis tractatis et securitate data, prestitis iuramentis eligentes locum, insulam videlicet Camberg dictam, ad tractandum composicionem amicabilem convenerunt. Premissis quoque tractatibus confederati sunt per contractum sponsalium inter Wenceslaum, filium regis Boemie, et filiam Rudolphi electi et e converso inter filium Rudolphi et filiam Ottakari celebrandum. Hii contractus iuramentis intervenientibus et literis roborantur in presencia episcoporum et nobilium multorum. Videns igitur rex Ottakarus se taliter confederatum Rudolpho ad eius instanciam, inductus quorundam consilio spe uberioris gracie, obtulit sibi quinque vexilla in subieccionis signum, sperans eadem sibi restitui cum terris et dominiis, que tunc temporis resignavit eidem. Rudolphus vero cum suis nobilibus habens consilium Ottakaro regi duo duntaxat vexilla restituit, de terris Moravie et Boemie ipsum investiens, ceteris videlicet Austria, Stiria et Carinthia sibi omnibus reservatis, pretendens eciam se dictarum terrarum habere indigenciam, sed postquam uberioris fortune prosperitatem haberet bonorum opulenciis, dictos sibi restitueret principatus. Hiis peractis taliter pacis vinculo principes ambo colligati ad propria redierunt.
Eodem anno Vitkonides cum magna milicia recesserunt a rege, multa mala per regnum Boemie pauperibus et claustralibus inferentes, quod dissimulavit rex eo, quod tunc temporis eorum auxiliis indigebat.
[76.]
Anno Domini MCCLXXVII idus Septembris rex Ottakarus cupiens filiam suam Deo pocius quam homini desponsare, filiam suam predictam, que debuit ducere filium regis Rudolphi in virum, reclusit in monasterio sancti Francisci cum magna solempnitate, ubi fuerunt quinque episcopi, cum qua et alie decem virgines sunt ingresse. Hoc facto suggestione quorundam suorum inimicicias adversus Rudolphum concepit Ottakarus et eum per literas et nunccios ad odium concitavit.
Anno Domini MCCLXXVIII princeps Ottakarus, qui et Prziemisl, rex Boemie, predictas terras se resignasse dolens, quorundam suorum consiliis animatus ipsas recuperare aut omnino perire decrevit. Unde congregato exercitu procedit in Austriam ipsam devastans incendiis et rapinis. Transiensque de Lavensi districtu aliquot diebus stetit in campis et inde usque in Drosendorff proficiscens castrum ibidem obsedit et per potenciam expugnavit. Romanorum vero rex Rudolphus hoc sciens, congregato bellatorum exercitu Danubium transiens in metis Moravie se locavit. Iam rex Ottakarus venerat in quendam montem nemorosum prope flumen Morave de adventu regis Romanorum nil certi presumens. Qui rex Romanorum missis exploratoribus induccione Milote de Diedicz, qui contra regem Ottakarum in corde rancorem gerebat antiquum et quem tamen ipse rex per totum marchionatum Moravie constituerat capitaneum, reperiens regem ipsum cum suis incautos existere seque securos putare, dicti regis appropinquans exercitui, circumdedit eundem repente. Rex Ottakarus vero regem Romanorum cum exercitu copioso considerans advenisse et prodiciones multiplices esse factas per suos, de quibus eum rex Romanorum eo, quod quondam existens in Ottakari regis curia longis temporibus educatus, ante congressum nuper munierat, parvipendens hoc, exercitum suum ordinat, magna suorum potencia, qui nondum advenerant, nullatenus expectata, belli se committens eventibus, nec malum de Milota, capitaneo suo, suspicatus et confisus de victoria prelio se audacter ingessit. Tandemque congrediuntur exercitus et hinc inde bellum committunt, sed proditor ille Milota beneficiorum immemor declinans cum suis, regem suum in hoc belli discrimine dereliquit. Fit ergo pugne durum certamen, quibusdam Boemis cadentibus, quibusdam vero fugientibus a domino suo rege. Prosternitur ideo rex et capitur, et tandem in die sancti Ruffi occiditur. De cuius tamen morte vehementer doluit rex Rudolphus. Sic ergo rex Boemie occisus Pragam deducitur et in Pragensi ecclesia honorifice sepelitur.
[77.]
Cui successit in regno suus filius Wenceslaus, puer quinque annorum, de cuius tutela intromisit se Brandemburgensis marchio, prout pater eius disposuerat adhuc vivens.
Eodem anno XII kalendas Novembris venerabilis pater dominus Johannes, Pragensis episcopus XXIIII, est mortuus, et sibi successit Pragensis prepositus dominus Thobias, episcopus XXV.
Predictus rex Ottakarus memorie recolende fundavit monasterium Sancte Corone ordinis Cisterciensis, dum viveret, et illud dotavit magnifice, sicut decet.
Hiis temporibus Boemia pessime regebatur; nam multi Saxones et Theuthonici intrantes Boemiam incolas plurimum perturbarunt, ut dimissis propriis laribus nonnulli habitarent in silvis; propter quod defectu agros colencium fames facta est in regno. Fuit insuper dictorum Theutonicorum tirannide Boemia multum lesa, nec non destructa sunt ecclesiarum pia loca tamdiu, quousque per barones regni cum marchione Brandemburgensi predicto habito consilio, Thobie, Pragensi episcopo, regni gubernacio fuit commissa et eiectis inde Saxonibus et Theutonicis supradictis liberaretur ab eorum molestiis dictum regnum. [Hoc anno videlicet MCCLXXVIII, prout cronica Brandemburgensis testatur, Otto dictus cum telo, filius Johannis filii Ottonis tercii, quem genuit e Sophia, cum exercitu contra Magdeburgenses procedens, inter Urosee et Meideburg bellum gerens, captus est IIII idus Januarii. In cuius vindictam Johannes et Conradus, fratres eius, adiuncto sibi Alberto, duce de Brunswig, totam terram Magdeburgensis ecclesie depredantur, castrum Hunoldsburg et Orebiswelde in suarum virium fortitudine capientes. Porro Otto Longus, filius Ottonis tercii, decorus facie Gittam, filiam comitis de Hennemberg, duxit uxorem, ex qua genuit tres filios, videlicet Ottonem, qui Henrici ducis Wratislavie filiam uxorem duxerat, et post hoc non diu moritur et in Leninensi monasterio sepelitur. Item dictus Otto Longus genuit Albertum dictum Biderbherre, qui moritur iuvenis, et eciam in dicto monasterio est sepultus. Item Hermannum genuit et insuper tres filias, videlicet Beatricem, quam Bolko, dux Polonie, uxorem accepit: item Mechthildim Henrico predicto duci Wratislavie copulatam, post cuius mortem Mechthildis mansit vidua et devote Deo serviens tandem moritur et in dicto Lenynensi monasterio sepelitur. Item genuit et Juttam, quam Rudolphus, dux Saxonie conthoralem accepit. Item Gunegundem, que in virginitate Deo deserviens in Berlin moritur et aput fratres Minores honorifice sepelitur. Hic Otto Longus cum fratre suo Ottokone mansit coniunctus, Alberto marchione, fratre alio, ab eis diviso, pro porcione sua Stargard, Strusperg, Bernaw, Ebirswalde nec non Soldyn ultra Oderam cum pluribus aliis civitatibus et castris et possessionibus relictis. Preterea Ottoko, filius Ottonis tercii et frater Ottonis Longi predicti, filiam Rudolphi, regis Romanorum, duxit uxorem, qua mortua Templariorum ordinem est ingressus. In quo aliquamdiu militans demum in Lenyn ordinem et habitum Cisterciensem assumpsit, ibidem usque ad mortem Deo fideliter serviendo. Idcirco dictus Otto Longus solus partem terre obtinens, multis quoque supervivens temporibus acquisivit terras alias, multa gerens bella pariter et gwerras cum Slawis subiciendo eosdem, cum Pomeranis, cum suis patruis Ottone cum telo pariter et Conrado marchionibus, insuper et Boemis, in omnibus se habens strennue et prudenter. Nam temporibus suis pace reformata marchia bonis pluribus habundabat Hic moritur et heredem solum marchionem Hermannum reliquit in Leninensi monasterio ecclesiastice traditus sepulture. Albertus itaque, frater Ottonis Longi prefati, filiam regis Swecie duxit uxorem, ex ea filios duos generans, qui ambo patre adhuc vivente sunt mortui. Genuit insuper duas filias, quarum unam tradidit domino Henrico Magnopolensi, cum qua terram Stargardensem donavit Aliam vero filiam duci de Lawemburg dedit uxorem. Hic Albertus post mortem fratris Ottonis Longi plurima bona fecit. Nam monasterium Celi porte fundans multis possessionibus illud dotavit. Cuius monasterii fundacionis dominus Johannes de Belicz, abbas monasterii Leninensis, promotor fuit et, executor fidelis. Fundavit insuper monasterium sanctimonialium in Wansecke, quod largis possessionibus ampliavit. In Soldyn canonicos instituit et post mortem uxoris vivens ut monachus feliciter moritur sepultus in Leninensi monasterio. Postea in Celi portam transfertur. Cuius tota possessio devolvitur ad Hermannum, filium Ottonis Longi predicti.] Anno Domini MCCLXXIX Henricus, dux Slesie, propter mortem dicti Ottakari regis civitatem Glacensem et castrum cum tota illa provincia possidendo vite sue temporibus occupavit. Nam vivente prefato Ottakaro inter eum et dictum ducem Slesie conceptum extitit, dictum et tractatum, ut decedente duce predicto sine liberis inasculis ducatus totus Slesie deberet ad regem et regnum Boemie devenire iure hereditario possidendus et vice versa post mortem regis Ottakari prefatus dux Slesie Glacensem civitatem et provinciam obtineret easdem. Ceterum prefatus marchio Branderaburgensis, tutor regis et regni Boemie, Cunegundem reginam cum rege iuvene Wenceslao de castro Pragensi nocturno tempore fecit in castrum Bezdyez deduci et familiaribus Boemis ab ea cunctis seclusis Saxones in familiares sibi adiunxit faciens eam cum filio diligencius custodiri, probens licenciam exeundi de castro sine consensu burggravii, provisionem in necessariis imminutam sibi disponens. Et licet dictus marchio sepius per barones Boemie rogaretur, ut reginam prefatam cum eius filio Pragam remitteret conservandos honestius et fovendos ipseque se hoc facturum promitteret, tamen nunquam implevit. Propter quod regina tunc oportunitate captata se redituram promittens de burggravii licencia, rege iuvene, filio suo, tunc in castro relicto Pragam accessit ad Agnetem, quondam filiam regis Boemie, regulam ordinis sancti Francisci vitamque monasticam observantem, fingens se abinde propter exequias quondam regis Ottakari Moraviam transituram, ad ducem Nicolaum, filium naturalem dicti regis, per aliam viam devenit atque mansit cum illo, marchione Brandemburgensi Wenceslaum, iuvenem regem Boemie, sub tutela sua annis pluribus conservante. Anno Domini MCCLXXX.
[78.]
Anno Domini MCCLXXXI. Otto marchio Brandemburgensis, tutor Wenceslai regis Boemie, missis suis satellitibus ad Pragensem ecclesiam, ad quam tam nobiles, quam alii homines res suas conservandas tempore gwerrarum importaverunt, effractis sacristie hostiis et cistarum res huiusmodi fecit auferri. Quibus gestis dictus marchio postea considerans statum regni Boemie per alienigenas depravari cottidie, convocatis baronibus regni ad concilium generale fecit edictum sub pena capitis, ut omnes Theutonici de regno exirent. Quo facto spolia cessaverunt. In eodem eciam concilio de consensu baronum gubernacionem regni commisit domino Thobie, Pragensi episcopo, et Theobaldo, iudici curie, qui tauquam viri providi exterminatis malefactoribus in toto regno pacem fecerunt. Statim homines agros suos colere inceperunt, in viis et stratis atque campis sicut prius publice laborantes. De terra itaque Boemie predictus marchio exiens promisit in certo termino Thobie episcopo et baronibus Wenceslaum regem ipsorum educandum ulterius se continuo rediturum. Sed veniente termino, quod promisit, non tenuit, sed iuvenem illum multis adhuc temporibus in sua tenuit potestate.
Anno Domini MCCLXXXII. Quoniam agri per regnum Boemie propter Theutonicorum tirannidem aliquibus temporibus permanserunt inculti, fames validissima omnium victualium in regno Boemie multum desevit. Accidit autem, quod matres nonnulle materne affeccionis oblite, pueros occiderunt et eciam eos manducaverunt. Et inde mortalitas sevissima consurrexit.
Eodem anno obiit Agnes beata aput Sanctum Franciscum monasticam vitam ducens. Anno Domini MCCLXXXIII, VII kalendas Januarii contigit, quod iris mire pulchritudinis circumdans quasi totam Pragensem civitatem, apparuit, unde quidam predixerunt, eventum prosperum, asserentes, ut quemadmodum yris opponens se imbribus restringit turbines tempestatum, sic omnipotens Deus gubernans incolas Boemie regni conservaret a passionibus variis et pressuris. Item aliud signum apparuit nonas Aprilis eodem anno; nam stella super cornu lune visa est lucidissimis splendoribus relucere. Per hoc intelligebant sapientes adventum sui principis Wenceslai, qui tenebatur aput Ottonem. Cui IX kal. Junii venienti barones, milites, clerici et laici tocius civitatis Pragensis cum gaudiis occurrerunt, suscipientes eundem cum exultacione cordium in ympnis et canticis processionaliter cum suo episcopo supradicto populo subsequente. Hic princeps licet in annis esset infancie, animum tamen semper gessit senilem, timens Deum et honorans Domini sacerdotes. Sed nec est illud pretereundum silencio, quod prefatus Otto, marchio Brandemburgensis, quamvis duris precibus instanter et promissionibus factis per Pragensem episcopum et barones regni Boemie prius sepius peteretur, ut Wenceslaum regem redderet, dicti regni heredem, hoc tamen facere recusavit, nisi sibi XXXV milia marcharum argenti darentur, et nichilominus Budissiensis marchia cum quibusdam castris et aliis civitatibus in hereditatem et possesionem perpetuam traderetur. Quibus factis predictum restituit Wenceslaum. Sicque idem princeps, prout supra describitur, Boemiam est reversus, incolis regni multis gravatis tribulacionibus respiracionem per adventum sui principis suscipientibus gaudiosam.
[79.]
Ceterum in absencia iuvenis principis supradicti baro quidam Boemie de genere Witkonidum seu de Rosenberg dominus in Crumlow Zawissius nomine huius principis matrem, reginam Kunegundem, adamavit, cum qua eciam contraxit matrimonium et ex ipsa filium genuit nomine Johannem, qui postea factus est Crucifer de domo Theuthonica et commendator per Alamaniam et Boemiam generalis. Demum regina predicta in tantum filium suum, principem Boemie, adhuc iuvenem circumvenit, ut baroni predicto capitaneatum tocius regni committeret ipsumque extolleret, super barones alios universos. Unde spiritu superbie intumescens despexit alios, suos autem extulit, nulli reddens iusticiam vel pacem procurans. Cuius uxor predicta est mortua postea et aput sanctum Franciscum in Praga sepulta.
Nolens autem dictus baro videri condicionis vilioris, quam fuerat, sed ut prius, nobilium sanguini commisceri cum sorore regis Ungarie, professa in observancia regulari, contraxit coniugium, ex qua succedente tempore filium genuit, ad baptismum eius dominum suum, principem Boemie, et sororium suum, videlicet Ungarie regem, invitans. Princeps vero Boemie cognito, quod ipsum dictus baro ad huiusmodi convivium invitaverat fmudulenter, utpote quia rex Ungarie et dux Wratislavie convenientes ibidem debuerant in suum interitum conspirasse, dictum baronem Zawissium ad se vocatum in castro Pragensi fere per biennium tenuit vinculatum. Cumque nullius humiliacionis signa princeps in eo perpenderet, ipsum iussit duci ad castrum Hluboka alias Froburg, ut illud principi redderetur. Quod cum facere recusaret, ante castrum predictum pena capitis est cum assere peremptus et abinde ductus in Wyssebrod monasterium ordinis Cisterciensis, quod ipse fundaverat; ibidem traditur sepulture.
Quo audito consanguinei et amici eius relictis mox omnibus fugierunt. Quibus dispersis facta est pax et iusticia in Boemia et in Moravia. Rex autem Ungarie et dux Wratislavie supradicti disponente Deo post hoc vixerunt pauco tempore, quoniam primus gladio, secundus vero veneno est defunctus.
Anno Domini MCCLXXXIIII. Anno Domini MCCLXXXV Wenceslaus, heres regni Boemie, una cum matre sua Gunegunde, de cuius gestibus et eciam morte nec non sepultum supra scribitur, antequam esset humanis exempta, regem Romanorum, socerum suum, visitavit in Egra. Eodem anno fratres Heremitarum ordinis sancti Augustini in civitate Minori Pragensi domum receperunt de consensu Thobie, episcopi supradicti.
Anno Domini MCCLXXXVIo, III nonas Julii Gutta, illustris filia Rudolphi, regis Romanorum, coniunx Wenceslai secundi, principis Boemorum, desponsata sibi noviter intravit Boemiam cum maximo comitatu, et a clero et populo universo cum gaudiis est suscepta.
Anno Domini MCCLXXXVII Wenceslaus, heres regui Boemie, congregata multitudine copiosa Moraviam ingreditur et fortaliciis raptorum destructis reformataque pace Boemiam est reversus.
Anno Domini MCCLXXXVIIIo natus est filius principi Wenceslao, qui appellabatur Ottakarus, sed anno eodem moritur. Item eodem anno castrum Holemsten, in quo raptores fuerant, expugnavit. Item eodem tempore Savisius, de quo narratur superius, matrimonium contraxit cum illa professa.
Anno Domini MCCLXXXIX dux Opuliensis Cazemirus predicto duci Wenceslao, suis heredibus, regibus Boemie, et corone principatum et terras suas subdidit et submisit, prout confecte sunt litere huiusmodi sub tenore:
Magnifico et illustri domino, domino suo Wenceslao, serenissimo regi Boemie et marchioni Moravie, Cazemirus, Dei gracia dux Opuliensis et dominus in Beuthim, cum prompta devocione sue fidelitatis servicium indefessum. Cum nature ingeniose artificio creaturam suam summus opifex in propagandarum rerum omnium origine sicque formaverit sicque disposuerit, ut quaelibet res votivae conservationis locum ibi appetant ibique auxiliaris operis adminiculum quaerant, ubi in suae stabilitatis permanentia melius et facilius se tueatur, et amititiae vigor sic in creatis suas ostendat propagines, ne diversis potestatibus mundialis machinae dissidentia veniat, et res rebus concordi subjiciat unione: mortalium quoque conditio, cum naturalium rerum disponsitionem a Deo progressam opifice non immerito etiam imitetur, ut ibi homines locum quaerant refugii, ubi auxiliare praesidium absque spe refuga salubrius invenitur, et illorum se submittant libentius potestati, qui dilectionis et amicitiae puritate a retroactis temporibus per progenitores tanquam radicitus praeconcepta eos favorabilius prosequuntur; Imitans equidem praemissa et attendens subsequentia, quod ex favore quondam domini Ottacari regis Boemiae, memoriae recolendae pater meus, recordationis felicis quondam Wladislaus, dux Opuliensis, propter devotiocem et obsequia, quibus se totum cum prompta benevolentia eidem dederat, multa promotionis et honoris beneficia suis temporibus sit sortitus: Ego qui in bonis et utilibus actibus sequor libenter vestigia patris mei, considerato et evidenter agnito, quod bonitas, favor et potentia Vestrae dominationis, quae clarae indolis insignibus renitescentes et paternae prudentiae nanciscentes vestigia non lentescitis subditorum vestrorum commoda procurare plurima, mihi, filiis, heredibus, ducatui, etiam hominibus meis in ipso ducato meo existentibus, honoris, pacis et profectuum afferre poterunt incrementa, maxime cura per Vos et successores vestros melius, quam per alium a meis violentis et meorum fidelium oppressoribus, a quibus hucusque oppressi fuimus et opprimimur, cum eisdem meis fidelibus potero defensari; De consilio deliberato ac bona voluntate ex consensu filiorum meorum Boleslai et Wladislai ac propinquorum amicorum, baronum et aliorum meorum ac ipsius ducatus mei nobilium, neo coactus, nec vi nec raetu inductus, sed bona spontanea et libera voluntate mea, volens in hoc meam, filiorum, heredum et successorum meorum conditionem facere meliorem: Vestrae, heredum, et successorum Vestrorum omnium, regum Boemiae potestati et dominio me, filios et heredes et successores meos et successorum meorum heredes, ducatum, castra, civitates, oppida et universas possessiones meas, omnium baronum, nobilium et aliorum terrigenarum meorum in ipso ducatu meo degentium sive manentium ac ipsos barones, nobiles et terrigenas meo de unanimi eorum consensu, nonnullis etiam ipsorum praesentibus, subjeci et in hiis scriptis subjicio, et manere volo perpetue sic subjectos. Eosdem nihilominus barones, nobiles, terrigenas, alios cives et universos ducatus mei incolas seu habitatores a fidelitate et homagio, quibus mihi et meis heredibus, filiis ac universis successoribus sunt astricti, ex nunc sine difficultate qualibet absolvendo, resignavi et etiam ex nunc resigno publice per vexillum meum eundem meum ducatum et omnia jura ejusdem ducatus cum juribus et dominio, quod mihi, filiis, heredibus et successoribus meis universis in hoc ducatu competunt, meo, filiorum meorum, qui nati sunt et si qui nascentur in posterum, omnium heredum et successorum meorum nomine ad manus, potestatem et dominium Vestrum, qui recipitis a me resignationem eandem pro Vobis et heredibus Vestris ac heredibus et successoribus, a Vobis in perpetuum descendentibus, universis in praesentia subscriptorum testium, ad hoc per me, filios, barones et nobiles ducatus mei praedictos specialiter rogatorum, et renuntians expresse meo, filiorum meorum, heredium et successorum meorum quorumlibet nomine, omnium privilegiorum patrociniis et libertatibus, quae mihi et eisdem filiis, heredibus et successoribus meis, si quae ducatui ipso et juribus ejus competunt vel possunt competere in futurum. Et specialiter illi libertati renuntians, quam mei praedecessores duces Opulienses habuerunt in antea et quam ego hucusque habui, et mei filii, heredes et successores in f'uturum habuissent ex consuetudine aliqua vel de jure in eo, quod nulli alteri principi poterant subjici vel debeant: do Vobis, domino meo, in feodum et jure feodi praedictum ducatum, dignitatem, titulum et honorem ejusdem ducatus, ac omnia alia jura ducatus praedicti recepi et ex nunc recipio, Vobis tanquam meo et feodi domino homagium feci et facio, et vobis fidelitatem, devotionem et obedientiam perpetuas promisi et nunc promitto, corporali interposito juramento in praesentia testium eorundem, ordinando et omnia fieri volendo, ut filii, heredes et successores mei universi in ipso feodo mihi de cetero succedentes de manibus Vestris et successorum Vestrorum idem feodum sive ducatum recipere et Vobis, vestrisque successoribus homagium, fidelitatem et obedientiam, interposito etiam juramento promittere, ac similiter facere in perpetuum teneantur. Obligando nihilominus me, filios, heredes et successores meos, solemni stipulatione interposita, Vobis et successoribus Vestris, Boemiae regibus, ut quotiescunque et quandocunque Vos jusseritis vel Vestri jusserint successores, Vos et eos juvabo et juvare volo per successores meos contra omnem hominem fideliter, toto posse, tanquam Vester vasallus quilibet sive baro regni Vestri, nec non ad omnia et singula in perpetuum, quae jura feodi exigunt et requirunt, et etiam ad illa quae quisque vasallus suo vero domino facere potest atque debet. Promitto insuper, et promisi pro me, heredibus, et successoribus meis praedictis, sub praestito juramento, praedicta omnia et singula praedictorum rata et firma tenere et adimplero ac servare perpetuo, nec unquam contra eadem vel eorum aliquando venire, vel facere, per me, vel per alios, vel alium quoquo modo, et renuntiavi expresse atque renuntio tenore praesentium in omnibus praemissis et quolibet praemissorum pro me, filiis heredibus, et successoribus meis omnibus, omni actioni et defensioni rei cuilibet, et omni auxilio juris canonici vel civilis, consuetudinibus, constitutionibus, et statutis, gratiis, privilegiis seu indulgentiis, quibus a sede apostolica, vel a Romano Imperio, quibuscunque aliis vel alio Poloniae principibus est provisum, ne alienarent vel aliis principibus subjiciant et eis homagium faciant, et aliis quibuscunque tam generalibus, quam specialibus privilegiis seu indulgentiis, quas ego vel heredes mei possemus contra praedicta vel aliquod praedictorum de jure objicere vel de facto, quo mihi vel successoribus, ut contra omnia praemissa vel eorum aliquod ego, filii, heredes et successores mei venire possemus, et ea non teneremus vel non observaremus, poesent competere et aliqualiter suffragari. In cujus rei testimonium et robur perpetuo valiturum praesens privilegium voluntarie et libenter Vobis trado, sigillorum mei proprii et venerabilium patrum, clominorum Thobiae Pragensis, Theodorici Olomucensis episcoporum ac illustrium principum dominorum Bolkonis ducis Sleziae et domini de Lewenberg, atque Nicolai ducis Opaviensis, nec non honorabilium personarum Cristanni Brevnoviensis sancti Benedicti, Jordani Montis Sion Praemonstratensis, Reynheri Cladrubiensis Sancti Benodicti et Henrici de Ossek Cisterciensis ordinum abbatum, Pragensis dioecesis, et virorum venerabilium magistrorum Ulrici Pragensis, Johannis Sadscensis, Ulrici Mielnicensis et Pardi Boleslaviensis ecclesiarum praepositorum, magistri Gregorii Pragensis, domini Budislai Olomucensis, et domini Bartholomaei Wyssegradensis ecclesiarum decanorum, ad mearum petitionum instantiani appensione in testimonium evidens roboratum, Acta sunt haec Pragae in palatio regio in praesentia personarum superius expressarum, et in praesentia baronum et nobilium meorum, videlicet Sobieslai judicis terrae meae, Jesskonis burggravii Beuthumensis, Branisiai dapiferi mei, Michaelis marescalci mei, Andrae dicti Brek, Bernhardi et Theodrici militum, Leonhardi, Pauli, Jesconis, Stephani et Stephani, Budiwoi domicellorum, nobilium meorum et terrae meae praedictae, et in praesentia nobilium virorum Wogeri de Lompnicz summi camerarii regni Boemiae, Alberti de Seberg marescalci ejusdem regni Boemiae, Sdislai de Sternberg Pragensis purggravii, Benessii de Wartemberg camerarii ejusdem Domini mei regis Boemiae Wenceslai, Bavarii de Strakonicz burggravii de Klingenberg, Protiwen de Borovsko camerarii serenissimae Dominae meae reginae Boemiae, Alberti dapiferi, et Johannis do Michelsberg pincernae ejusdem regni, Burghardi de Winterberg, Theodrici Spaczmani, in Vriemberg burggravii, Pottonis de Pottenstein burgravii in Thusta, Hynconis de Leuchtenburg, Hynconis de Duba, Mutinae de Kostemlath, Zdislai de Trziebon, Friderici de Schonburg, Ottonis de Lemburg, Bohuslai de Bor, Dluhomil de Wessele, Ulrici de Nova Domo, et in praesentia multorum aliorum tam religiosorum, quam saecularium, clericorum et nobilium, popularium et civium, qui propter hoc specialiter de omnibus regni Boemiae finibus pro testimonio fuerant convocati, Anno Domini MCCLXXXIX, IIII. Idus Januarii, Indictione II. Et nos Theodricus, Dei gratia episcopus Olomucensis, rogati per dictum dominum Kasimirum, praesenti instrumento per magistrum Ambrosium canonicum ecclesiae nostrae Olomucensis nostrumque notarium, nostroque nomine subscribi et sigillum nostrum fecimus appendi. Anno Domini MCCLXXXIX IIII idus Januarii, indiccione II. Et nos Theodricus, Dei gracia episcopus Olomucensis, rogati per dictum dominum Cazemirum presenti instrumento per magistrum Ambrosium, canonicum ecclesie nostre Olomucensis nostrumque notarium, nostro nomine subscribi et sigillum nostrum fecimus appendi.
Anno Domini MCCXC cum, sicut supra dicitur, Wenceslaus predictus Gutam, filiam regis Romanorum Rudolphi, duxerat in uxorem et sororem suam Rudolpho, regis Rudolphi primogenito, coniugem tradidit viceversa, pacta inter regem Ottakarum, patrem suum, cum eodem Rudolpho concepta per amiciciam renovantur. Et contractus tempore dictus Rudolphus Wenceslao, principi Boemie, decem milia marcarum argenti assignavit in dotem obligans sibi civitatem Egrensem cum tota eius provincia. Postea vero hoc anno dictus rex Romanorum ad Wenceslaum, generum suum, misit nunccios volens, ut Egram predictam sibi restitueret, propter quod Wenceslaus, princeps regni Boemie, cum coniunge sua predicta venientes ad Rudolphum propriis in personis Egra retenta regnum Boemie dictus Wenceslaus a Romanorum rege suscepit in pheodum. Perpendens eciam idem Rudolphus tractatus olim factos inter regem Ottakarum et Henricum, ducem Slesie, de quibus supra fit mencio, racionabiles et iustos existere, considerans nichilominus, quod principatus Slesie antiquissimis temporibus instauratus per reges et principes olim Boemie et sub annua pensione, que principibus Boemie solvebatur, eisdem locatus extiterat, suis literis autenticis tractatus huiusmodi roboravit. Quarum literarum tenor sequitur, in hec verba:
[80.]
Rudolphus, Dei gracia Romanorum rex, semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus presentes literas inspecturis graciam suam et omne bonum. Universitatis vestre noticie innotescat, quod nos ordinacionem seu promissionem de terra et principatu Wratislawiensi et Slesie, quae a nobis et imperio habentur in feodum, quam illustris quondam Henricus dux Wratislaviae, noster princeps, cum illustri et praeclaro Wenceslao rege Boemiae, filio et principe nostro carissimo, videlicet quod idem rex Boemiae in terra et principatu Wratislaviae et Slesiae, si ipsum Henricum ducem praemori contingeret, sibi deberet succedere, iniisse dinoscitur et fecisse, habemus ratam et gratam, eam de plenitudine potestatis regiae confirmantes et dantes has litteras nostras sigillo nostro munitas, in testimonium super eo. Datum Erfordie VII kalendas Octobris, indiccione III, anno Domini MCCXC ; regni vero nostri anno XVII.
Quod eciam reges Boemie ius et vocem eligendi Romanorum regem antiquitus habuerunt et eleccio huiusmodi de iure pertineat ad eosdem, subscriptum privilegium clarissime manifestat:
[81.]
Rudolphus, Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus presentes literas inspecturis graciam suam et omne bonum. Quanto iura personarum prodeunt in lucem noticia clariori, tanto liquidius posteritati successure materia tollitur altercandi. Inquisicionis igitur circumspecte prehabita indagine, scrutinioque solerti scire desideravimus, quid quantumve juris in Romano competat Imperio et in electione Romanorum regis, futuri Imperatoris, inclyto regi Boemiae, principi et filio nostro carissimo, et heredibus ipsius. Quo facto principum, baronum, nobilium et procerum Imperii nec non veteranorum communi assertione et concordi testimonio comperimus assonante: Ipsum regem Boemiae Imperii debere pincernam existere et jus ac officium pincernatus apud eum necnon ejus heredes jure hereditario residere. Extitit etiam dilucide declaratum, praedictum regem Boemiae et suos heredes in electione regis Romanorum, futuri Imperatoris, cum ceteris electoribus liabere debere ad similitudinem aliorum electorum eligendi plenarium jus et vocem. Haec vero jura pincernatus et electionis nedum dicto regi et suis heredibus didicimus competere, sed etiam suis progenitoribus, abavis, atavis, proavis et avis jure plenissimo competebant. Volentes itaque dicti regis et heredum suorum dispendiis praecavere, jus et officium pincernatus in Imperio sibi et heredibus suis et non alii competere, et in electione regis Romanorum, futuri Imperatoris, habere jus et vocem, clare recognoscimus, approbamus et praesentium testimomo profitemur. Si quid autem diminutionis vel calumniae, quod non credimus, circa praedicta cavillose, malitiose vel subdole posset opponi, supplemus de plenitudine regiae potestatis. In cujus rei testimonium praesens scriptum Majestatis nostrae sigillo fecimus communiri. Datum Erffordiae Sexto Kalendas Octobris, Indictione tertia, anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo, regni vero nostro anno septimo decimo. . Datum Erfordie VI kal. Octobris, indiccione III, anno Domini MCCXC, regni vero nostri anno XVII.
[82.]
Post lapsum vero non magni temporis dictus Henricus, dux Slesie, sine liberis masculis moritur, et per regem Romanorum tractatus predicti denuo roborantur per literam, que sequitur in hec verba:
Rudolphus, Dei gracia rex Romanorum semper augustus, Universis sacri imperii Romani fidelibus presentes literas inspecturis graciam suam et omne bonum. Licet munificencie nostre dexteram ad cunctos fideles, quos Romanum ambit imperium, ex officii debito nobis desuper recommissi porrigere teneamur: maxime tamen illustres principes, qui velut aurora stellis praerutilans, virtutum insigniia ceteris praestantiores, imperialem gloriam reddunt radiantius illustratam, nos delectat gratiosius gratiosa dulcedine praevenire. Attendentes itaque inclytum Wenczlaum regem Boemiae, principem et filium nostrum carissimum, utpote bene meritum, condignis praemiis praemiandum: principatum Wratislaviae et Slesiae quem a nobis et imperio illustris quondam Henricus dux Wratislaviao recepit in feodum, necnon omnia feoda vacantia ex morte ejusdem Henrici quondam ducis Wratislaviae, ad nos et imperium pertinentia, cum omnibus suis attinentiis, possessionibus, jurisdictionibus et juribus universis quocumque nomine censeantur, dicto regi Boemiae et suis heredibus habenda, possidenda, a nobis et imperio tenenda titulo feodali duximus conferenda. Siquid autem diminutionis vel calumpniae, quod non credimus, circa praedicta cavillose, malitiose vel subdole posset opponi, supplemus de plenitudine regiae Majestatis. In cujus rei testimonium praeaens scriptum nostrae Majestatis sigillo fecimus communiri. Datum ut supra.
Licet huiusmodi litere sub forma emanarunt predicta, tamen rex Boemie Wenceslaus predictus possessionem ducatus Wratislaviensis tunc non est adeptus realem.
[83.]
[84.]
Item anno, quo supra, videlicet MCCXC, rex Wenceslaus ducatum Opavie, quem olim Prziemisl alias Ottakarus rex, pater eius, creaverat et Nicolao, suo filio naturali, in insigne vasallagium dederat ut prefertur, ab eodem Nicolao repeciit, et ipso depulso pro se ducatum retinuit supradictum.
Eodem itaque tempore Griffina, Cracovie et Sandomirie ducissa, filia imperatoris Bulgarie et soror quondam Kunegundis, matris Wenceslai regis Boemie, cui maritus eius dux Lesko, dum vixerat, ex eo quod liberis caruit de suo corpore procreatis, de consilio et consensu nobilium et baronum suorum eosdem Cracovie et Sandomirie ducatus post mortem ipsius legaverat, ymo in ipsam plene transtulerat, nepoti suo, regi Boemie Wenceslao predicto, principatus eosdem donacione inter vivos sollempnibus nuncciis possessionem realem sibi obtulit ducatuum predictorum. Qui rex Wenceslaus aliis pro tunc arduis negociis occupatus, venerabilem Thobiam, Pragensem episcopum, destinavit Poloniam, et ipse regis sui nomine possessionem eorundem ducatuum effectualiter apprehendit. Quo facto et ad debitum consumato predicta Griffina ad nepotem suum Wenceslaum, regem predictum, Pragam veniens, multis temporibus morata cum eo tandem diem suum clausit extremum et in monasterio sancti Francisci Prage ecclesiastice traditur sepulture penes sororem suam, matrem regis Wenceslai predicti.
Anno Domini MCCXCI post Divisionem apostolorum die sequenti Rudolphus, rex Romanorum, egritudine confectus et senio, postquam ipsum rex Wenceslaus, Boemie princeps, cum coniuge sua Gutha, dicti Romanorum regis filia, visitassent in Erfordia, moritur, transfertur in Spiram et ibidem inter Romanos principes sepelitur, Item Wenceslaus, princeps Boemie, misit Thobiam, Pragensem episcopum, in Cracoviam, ut pacem reformet.
Anno Domini MCCXCII de partibus Polonie mittuntur nunccii ad principem Wenceslaum, qui ducatum Cracovie, de quo se dictus princeps nuper intromiserat, referunt devastari. Propter quod maximo congregato exercitu Poloniam ingreditur in sue virtutis potencia copiosa nec non marchionis Brandemburgensis Ottonis, qui venerat in auxilium ei. Cui duces occurrunt Polonie, pacem et concordiam postulantes, et ibidem in Opuliensi ducatu predictus Wenceslaus a marchione Brandemburgensi militari cingulo insignitur. Procedens quoque ulterius Cracoviam ab universis benigne suscipitur et que ad pacem fuerunt, per ipsum dispositis protinus ante Siradiam alias Cziras, ubi Loketko se collegerat, fixit tentoria et in die sancti Wenceslai capiens opidum et, dictum Loketkonem cum nonnullis aliis principibus captivavit, et regni Polonie negociis convenienter dispositis cum victoria ad regnum Boemie feliciter est reversus.
Eodem anno Adolphus comes de Nassaw in regem Romanorum eligitur, presertim Wenceslao, principe Boemie, procurante. Nam licet Wenceslaus sororem Alberti, ducis Austrie, puta dominam Gutham, haberet in coniugem, quia tamen dux Austrie principem Boemie in terris sui dotalii plurimum impedivit, inter eos hiis temporibus dissensio gerebatur. Anno Domini MCCXCIIIo Adolphus, rex Romanorum, Misnam potenter ingreditur cui princeps Boemie vocatus per eum occurrit in Grunhaim, et premissis tractatibus sollempnibus in vigilia beati Laurencii sponsalia contrahuntur inter filium regis Romanorum Rupertum et Agnethem, filiam Boemie principis supradicti.
Anno Domini MGCXCIIII Gutha, coniunx Wenceslai predicti, fecit pacem inter ipsum ab una parte et Albertum ducem Austrie, fratrem dicte Guthe, parte ab altera. Eodem anno Gutha, filia Wenceslai predicti, adhuc infans moritur et in Aula Regia sepelitur Eodem tempore Prziemisl, Kalisiensis dux, contra voluntatem principis Boemie coronatur in regem Polonie, mandato sedis apostolice accedente, sed brevi vivens tempore a suis occiditur.
Princeps Wenceslaus predictus hiis eciam temporibus leges scriptas in Boemia voluit observari, sed barones Boemie propositum eius avertere studuerunt, ne iuris invalescente rigore fructus, quem tollere consueverunt, ipsis amodo deperiret. Voluit quoque idem princeps in Praga generale studium instaurasse, sed remurmurantes nonnulli reprobi dissuaserunt.
Anno Domini MCCXCV Celestinus papa, humilitatis spiritu renuncciavit papatui, cui Bonifacius octavus successit, qui sextum Decretalium compilavit. Hic Celestinus per papam Clementem quintum canonisatur sub anno Domini MCCCXIIIo, sed Bonifacius predictus a Romanis occiditur. Eodem anno eciam Judei occiduntur in Alamania, Item VI kal. Marcii predicto anno venerabilis Thobias, Pragensis episcopus, moritur, et in ecclesia Pragensi ante altare sancti Procopii sepelitur, post cuius mortem Gregorius, decanus Pragensis, eligitur in episcopum et per episcopum Olomucensem in Brunna kalendas Junii de mandato Maguntinensis archiepiscopi confirmatur. Anno Domini MCCXCVI Albertus, dux Austrie, nonnullorum principum electorum suffultus presidio contra Adolphum, regem Romanorum, consurgit ipsumque prope Wormaciam in loco, qui dicitur Hasenpuel, occidit in bello. Constituens quoque post hoc multa prelia, demum anno regni sui X a patruele suo Johanne crudeliter est occisus. Eodem anno Agnes, filia olim Ottakari, soror autem Wenceslai predicti, quam habuit in coniugem Rudolphus, Rudolphi, regis Romanorum filius, ex qua genuerat Johannem ducem predictum, Boemiam est reversa, ibidem moritur et aput sanctum Franciscum ecclesiastice traditur sepulture.
Anno Domini MCCXCVII Wenczeslaus predictus etatis sue anno XXVI in die Penthecostes, videlicet IIII nonas Junii, cum coniuge sua domina Gutha in Pragensi ecclesia per venerabilem dominum Gerhardum, Maguntinensem archiepiscopum, in regem Boemie solempniter coronatur. Huius coronacionis immensis solempniis multi principes interfuerunt et diversarum populi nacionum, magnus quoque, sicut regiam decuit dignitatem, factus est nobilium apparatus. Post triduum autem iocunditatis predicte Gutha decubuit gravissimo langwore correpta, et XIIII kalendas Julii de hoc seculo emigravit et sepulta est in ecclesia Pragensi ante capellam sancti Martini, sed ad capellam sanctorum Simonis et Jude apostolorum in novo coro Pragensi demum translata. Ex hac siquidem Gutha Wenceslaus rex prefatus filium genuerat nomine Wenceslaum, qui fuit in regem Ungarie postea coronatus. Item ex eadem genuit tres filias, Annam videlicet, que fuit Henrico, duci Karinthie et comiti de Tirolis, postea matrimonialiter copulata; Elizabeth, que postmodum fuit Johanni de Luczemburg, regi Boemie, tradita in uxorem; insuper Margaretham, que tradita fuit duci Wratislavie Boleslao.
Anno Domini MCCXCVIII Albertus, Romanorum rex, curiam celebravit solempnem in Nuremberg electoribus et aliis principibus imperii presentibus, ubi tiam amice regem Boemie Wenceslaum tractavit, quod pre ceteris ab eo diligi credebatur. Unde ad maiorem regis Romanorum gloriam dictus rex Boemie in regali corona Romano regi predicto in pincernatus officio ministravit, licet non teneretur de iure. Nam rex Boemie simpliciter ut princeps elector non regalibus insignitus in solempnibus curiis Romanis imperatoribus vel regibus debet in pincernatus officio ministrare. Quod autem actus huiusmodi ministerii Boemie regibus non debeat preiudicium generare, cum eum rex Boemie non fecerit ex debito sed amore sui sororii, clare liuiusmodi tenor litere manifestat:
Albertus, Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri Romani imperii fidelibus presentes literas inspecturis graciam suam et omne bonum. Sic nos decet principum et amicorum nostrorum spontaneis uti servitiis, ut si quid per eos nobis honoris vel obsequii praeter debitum de prompta benevolentia exhibetur, eis vel eorum heredibus vel successoribus in suis juribus nullum per hoc in posterum praejudicium generetur. Eapropter scire vos facimus et tenore praesentium protestamur, quod licet illustres reges Boemiae, dum rogati vel per reges vel imperatores Romanorum, eos ad solennem eorum curiam venire contingit, praedictis rege vel imperatore coronam regalem gestantibus, cum eisdem et eis praesentibus corona regia uti possint: non tamen in corona regia debent praedicti reges Boemiae praedictis regi vel imperatori ministrare in officio pincernatus. Quod autem magnificus Wenceslaus rex Boemiae, princeps et frater carissimus, nobis apud Nuremberg in solenni nostra curia proximo die Dominico post festum Sancti Martini sedentibus in corona coronatus ad preces nostras ministravit in officio pincernatus, hoc non de jure, sed de mera dilectione, quam ad nostram gerit personam, eum fecisse dicimus et ad serviendum sive ministrandum in eodem officio sub corona regia nobis vel successoribus nostris regibus vel imperatoribus Romanorum praedictum regem et omnes successores suos reges Boemiae testamur et volumus de cetero non teneri, nec aliquod eis exinde praejudicium generari. In cujus rei testimonium et praedicti regis Boemiae et heredum ac successorum suorum cautelam praesentes fieri literas et sigillo nostro regio jussimus communiri. Actum et datum in Nuremberg anno Domini MCCXCVIII, XV kalendas Decembris, indiccione VIII, regni nostri anno I.
In prefata eciam Nurembergensi curia Albertus, Romanorum rex, contractum empcionis et vendicionis civitatis Pirn et pertinenciarum suarum nec non incorporacionis eius facte regno Boemie approbavit per suum privilegium, quod sequitur in hunc modum:
Nos Albertus, Dei gracia Romanorum rex semper augustus. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod nos vendicionem civitatis episcopatus Misnensis dicte Pirn cum castro et attinentiis suis sitae in terra Misnensi circa metas Boemiae, factam per episcopum et capitulum Misnense illustri Wenceslao regi Boemiae, duci Cracoviae et Sandomiriae, marchionique Moraviae, principi et fratri nostro carissimo, ac heredibus ejus, prout in literis inde confectis et dictorum episcopi et capituli sigillis munitis plenius continetur, ratam et gratam habentes, ei nostrum benigne praestamus assensum et ordinamus, atque statuimus, ut dicta civitas, quam ad preces dicti regis regnoque harum serie unimus, unitam esse volumus, ut ad regnum ipsum de cetero debeat perpetuo pertinere. In cujus rei testimonium praesentes literas fieri et sigillo Majestatis nostrae jussimus communiri. Datum in Nuremberg, anno Domini MCCXCVIII X Kalendas Decembris. XII. Indictione, regni nostri anno primo. Datum in Nuremberg anno Domini MCCXCVIII, X kalendas Decembris, XII. indiccione, regni nostri anno I.
Anno Domini MCCXCIX.
Anno Domini MCCC de mense Julii sex experti viri ad vocacionem domini Wenceslai, huius nominis secundi regis Boemie, veniunt de Florencia et in Montibus Cuthnis ad mandatum regis novas cudunt monetas, grossos pragenses videlicet et parvulos, quorum XII grossum solvebant; nam monete mutacio priscis temporibus incolis fuit dampnosa. Quod pius princeps debita consideracione perpendens monetam huiusmodi fieri puram iussit.
[85.]
Eodem anno solempnes ad regem Wenceslaum predictum veniunt nunccii de Polonia suppliciter postulantes, ut cum rex Polonie Prziemisl nuper debitum nature persolverit nullo filio relicto preter filiam Elyzabeth, virginem illam in uxorem ducere dignaretur et terras ac regimen Polonie suscipiens eos ab inimicorum insultibus liberaret. Rex vero super hac materia communicato fidelium suorum consilio congregans exercitum in potencia virium copiosa Poloniam ingreditur, pacis emulos expugnat viriliter regnum ipsum sue subiciens dicioni. Propter quod deinde procedens in Gnesnam, nobilibus illarum terrarum petentibus per Gnesnensem archiepiscopum in regem Polonie coronatur, demum autem capitaneo constituto ibidem, domino Hincone de Duba videlicet, nobili regni Boemie, feliciter est reversus.
Eodem anno versus Romam concurrit fidelium maxima multitudo, quoniam cunctis Christi fidelibus in hoc anno, qui iubileus fuit, plena peccatorum remissio de apostolice sedis clemencia est largita. [Hoc anno videlicet MCCC Albertus, frater Ottonis Longi, marchio Brandemburgensis, de quo supra fit mencio, mortuus est et sepultus in Leninensi monasterio, postea, ut supra dicitur, in Celiportam translatus. Insuper Johannes, frater Ottonis a telo defunctus est, qui licet parve stature fuerit, fuisse tamen probus et strennuus perhibetur. Hic Johannes reliquit post se filium Cunekinum, clericum et canonicum, cui terra Rynowensis tradita fuit ad vite tempora et eo defuncto ad marchionem devolvitur Woldemarum. Ceterum Otto cum telo liberatus de vinculis et Conradus, frater eius, cunctis diebus, quibus vixerant, expensas habuerunt et possessiones communes. Sed et Otto totam terram prudens et strennuus gubernabat, terras multas, civitates et castra suis acquirens laboribus et plurima bella gerens, nunc cum patruo suo, Ottone Longo predicto, dum adhuc ambo viverent, nunc cum Magdeburgensi ecclesia, nunc cum Slavis, nunc cum Polonis et aliis pluribus, quibus viriliter et strennue resistebat. Hic Otto cum telo post mortem Ottonis Longi prefati perductus ad senium semper cum marchione Hermanno vixit concorditer, et ambo magno exercitu congregato regi Boemie Wenceslao contra regem Romanorum in auxilium processerunt, pro quo Misnensem terram receperunt ab eo, quam postea pro Pomorania permutarunt. Prefati eciam marchiones Otto et Hermannus cum Magdeburgensi archiepiscopo, videlicet domino de Anhalt, habuerunt guerras, castrum Plote vallantes. Et nichilominus ingressi Slaviam cum exercitu copioso, ipsam fere totaliter devastantes, et edificaverunt ibidem castrum firmissimum, quod Eldemburg communiter nominatur. Postremo autem prefatus Otto cum marchione Woldemaro totam regens marchiam et gubernans senex et plenus dierum moritur et in Chorinensi monasterio sepelitur, Conradus autem, frater eius, vir simplex fuit et pacificus, vacans venacionibus et quieti. Dum enim iidem fratres ambo viverent, dictus Otto a bonis ecclesie Brandemburgensis et domino Volrado, eiusdem ecclesie episcopo tunc temporis, precarias exigebat. Unde episcopus ipse Romam properans procuravit in Ottonem et Conradum prefatos pretextu huiusmodi excominunicacionis sentenciam promulgari. Que quidem sentencia usque ad Conradi obitum perduravit, tandem vero remissis precariis sentencia relaxatur. Moritur autem dictus Conradus et in Chorinensi monasterio sepelitur, Woldemarum relinquens heredem, qui solus partem ambonun fratrum, videlicet Ottonis, qui sine herede decesserat, et patris sui, scildcet Conradi, regendam suscepit.] Anno Domini MCCCIo ydus Septembris Gregorius, Pragensis episcopus, moritur, cui dominus Johannes, filius Gregorii de Drazicz, Pragensis canonicus, in episcopatu successit. Eodem anno mortuo illustri Andrea, rege Ungarie, sine liberis, veniunt solempnes nunccii de Ungaria postulantes Wenceslaum iuvenem, filium dicti Wenceslai, regis Boemie et, Polonie, in regem Ungarie sibi dari. Nam dictus rex Boemie consanguineus fuerat regis Andree, quia proava sua soror eiusdem Andree fuit. Prehabitis itaque consiliis suorum nobilium dictus rex Boemie filium suum predictum Wenceslaum, quem ex Gutha genuerat, ut prefertur, eis dedit in regem. Quem suscipientes Ungari olim ingenti leticia ducunt Ungariam ipsum in regem solempniter coronantes.
Eodem anno Bonifacio papa VIII per Romanos, ut predicitur, interempto Burdegalensis archiepiscopus in Romanum pontificem est electus. Qui tunc in Francia constitutus eleccioni de se facte consenciens mandat cardinalibus ad se in Lugdunum venire, propter quod Romana curia translata fuerat in Avinionem. Hic papa Clemens vocatus est quintus.
Anno Domini MCCCII, XI kalendas Augusti Cunegundis, soror regis Wenceslai secundi, religionem assumpsit aput sanctum Georgium in castro Pragensi et facta succedentibus temporibus abbatissa monasterio multas obtinuit libertates. Anno Domini MCCCIII, die Penthecostes Wenceslaus secundus predictus, rex Boemie, Elizabeth, filiam Prziemisl regis Polonie, quam uxorem duxerat, per venerabilem dominum Henricum, Wratislaviensem episcopum, auctoritate Maguntinensis et Gneznensis archiepiscoporum ad reginam Boemie et Polonie in ecclesia Pragensi coronari et consecrari solempniter procuravit. Hec regina post coronacionem anno II peperit filiam Agnethem nomine, que Henrico, Swidnicensi et Jaurensi duci, fuit succedente tempore matrimonialiter copulata.
[86.]
[87.]
[88.]
Anno Domini MCCCIIII Ungari futura minime previdentes, fidelitatis et iuramentorum immemores, auxilio suo regi predicto Wenceslao iuveni denegato alium, videlicet Karolum, filium Karoli, regis Sicilie, quem Bonifacius VIII illis in regem assignaverat, sibi statuerunt in regem. Quo audito rex Wenceslaus, pater eius, magno exercitu congregato procedit Ungariam et devastat eandem; destructaque civitate Strigoniensi usque Budam progreditur et filio suo inde accepto Boemiam feliciter est reversus.
Eodem anno Albertus, rex Romanorum, ad Wenceslaum, regem Boemie et Polonie supradictum, postquam videlicet Gutha, de qua supra fit mencio, defuncta fuerat, mittit nunccios, terras Egram, Meisnam, Ungariam atque Poloniam petens ab eo, nec non volens, ut de Montibus Chuthnis per sex annos cederet vel LXXX marcarum milia solveret de eisdem, tam pro annis preteritis quam futuris, asserens ad se racione decimarum pro iure imperii summam huiusmodi pertinere. Cuius postulacionis instancie responsum extitit sic, quod nunccii ab eodem rege Boemie et Polonie vacui recesserunt. Unde Albertus, rex Romanorum, cum exercitu copioso per Budweis intravit Boemiam; sed et filius eius Rudolphus, dux Austrie, devastans hostiliter Moraviam est ingressus. Convenientesque amborum exercitus demum circa Montes Chuthnenses sunt castra metati. Ibidem vero cives inierunt consilium, ut hostibus transmitterent exenia per defluentem ibi fluvium deferenda. Cocta namque fuit confeccio virulenta ex fulgine et purgamentis argenti et de sordibus latrinarum, que dicto fluvio fuit immissa. Unde hostes abunde cum equis suis potantes nonnulli sunt mortui subito et deleti. Hiis sic actis, interea rex Boemie iam collegerat vires belli per civitates quoque nec non campestria, Brandemburgensem et Misnensem marchiones, statuerat cum quinque milibus pugnatorum in Hradiscz, et in eius finibus totam postmodum multitudinem admovens ad Montes Cuthnas in crastinum cum rege Romanorum et eius filio pugnaturus. Hoc audito rex Romanorum fugit cum filio nec non exercitibus eorundem. Unde dicti Boemie regis [exercitus] nec non marchionum et ducum, qui venerant in auxilium regi predicto, cum ceteris sunt reversi.
Anno Domini MCCCV, IX kalendas Julii predictus Wenceslaus, rex Boemie et Polonie, postquam pridem monasterium Aule Regie fundaverat et cetera bona fecerat plurima, confectus iam senio et deficientibus viribus in Domino feliciter obdormivit. Cui successit in regno filius suus, et heres unicus Wenceslaus tercius, rex Boemie septimus, quem pater suus de Ungaria potenter eduxerat, ut prefertur. Eodem anno idem Wenceslaus, rex Boemie, Polonie et Ungarie, cum Fiola, filia Mesce, ducis de Teschin, III nonas Octobris vinculum matrimoniale contraxit. [ln illis temporibus, quemadmodum cronica Brandemburgensis testatur, Hermannus, filius Ottonis Longi, de quo supra fit mencio, filiam Alberti, regis Romanorum, quondam dncis Austrie, duxit uxorem et ex ea unicum filium Johannem et tres filias generavit quarum una, videlicet Agnes, traditur Woldemaro, alia vero duci Glogovie copulatur, terciam autem filius comitis Bertholdi de Hennemberg duxit uxorem. Hic Hermannus multa pollebat sapiencia, militabat audacia et in multis strennuus est repertus adeo, quod eius fama diffundebatur ubique Regebatur quoque pacifice sua terra, cunctis suis adversariis gravis et ferox extitit, precipuo in rebelles, qui eius potenciam et austeritatem vehementissime timuerunt. Nam contra socerum suum Albertum, regem Romanorum, stetit imperterritus, cum Rudolpho, duce Saxonie, guerram fovens vallavit castrum Rabenstein et eius dominium devastavit, cui tamen reconciliato sibi postea suam sororem Gutham tradidit in uxorem, sibi castrum Belthicz cum suis terminis adiacentibus restituens, transit Poloniam trans Oderam et magnam partem eius sibi subegit. Filiorum Bolkonis gessit tutelam, Franconiam et Pomoraniam acquisivit, nobiles barones multos de Harcone, Lusacia et propria terra in consiliarios habuit et frequentacionem tam nobilium quam civium gratanter admisit, largas fovens expensas; tenuit hastiludia et alia huiusmodi ad miliciam pertinencia frequencia confovebat, fortis erat corpore, nec ininus fortis animo. Hic siquidem Hermannus cum Ottone cum telo predicto, dum adhuc vivcret, intrans Slaviam in edificacione castri Eldemburg infirmatus inoritur et inde translatus in Leninensi inonasterio sepelitur. Eius obitum tota terra deplanxit, quoniam unicum filium adhuc puerum Johannem reliquit heredem, cuius tutelam non Woldemaro sed quatuor suis consiliariis recommisit, quod postea dampna plurima ministravit. Nam mater Johannis pro tempore filii curam gessit, sed Woldemarus prodigus et graves expensas faciens ad se puerum allicit,, volens expensas huiusmodi de communibus amborum sumptibus computare, consiliarios quoque supradictos excludens de tutela. Quod considerantes consiliarii de matris consilio filium eius Johannem prefatum occulte de Woldemari custodia rapientes ad rastrum Spandow ductum diligenti custodie tradiderunt Transactis autem nonnullis diebus convenerunt iu tennino mater Johannis et marchio Woldemarus, ubi negante matre abduccionem filii de suo consilio processisse Woldemarus furore repletus congregatis quibusdam armatis castrum Spandow furtive conscendens ingnorantibus consiliariis et custodibus recedentibus et dispersis Johannem predictum abstulit et sue tutele custodiendum mancipavit. Consiliarii vero predicti Woldemari marchionis iracundiam non ferentes, quidam ex eis aput dominum Henricum Magnopolensem fuge presidio se committunt Hic Woldemarus filiam Hermanni marchionis duxit uxorem, et quia hec sterilis permanebat, nullum post se reliquit heredem. Sane idem Woldemarus statum fuit pusillus sed fortis viribus, aliorum potentum regimine plus utens quam proprio. Nam multos fovebat barones, nobiles et potentes de diversis mundi partibus ad eius curiam contluentes. Fuit insuper vaniglorius plurimum et pomposus. Nam cum a rege Dacie milicia cingeretur ante civitatem Rostok, expensas fecit immensas, dona militibus largiens plurima et ioculatoribus iu tantum, quod inde debita magna contraxit. Insuper cum Domino Henrico Magnopolensi et Rudolpho, duce Saxonie, cuius sororem idem Henricus duxerat uxorem, plurimas fovit guerras. Nam idem Woldemarus exercitus multitudine congregata Stargardensem terram ingressus potenter devastavit eam incendiis et rapinis, civitaculam parvam Woldecke nominatam obsidens, longamque moram trahens ibidem in equis et aliis multa dampna suscepit labore suo frustratus. Idem eciam Woldemarus marchionem cepit Misnensem, qui pro sui liberacione terram Misnensem sibi resignavit eandem. Treterea dictus Woldemarus non longe ante obitum suum domino Burghardo dicto Lappe, Magdeburgensi archiepiscopo, colligatus, ambo insimul humiliaverunt inquietos pariter et rebelles, pacem in suis dominiis facientes. Et aggressi primum illos de Alwenslewen et castrum eorum Arkislewen potenter vallantes, eos pacem et concordiam querere compulerunt. Porro Johanni, marchioni prefato, Katherina, filia ducis Glogovie, desponsatur. Hic Johannes, licet esset iuvenis,, tamen animum cepit habere virilem; fuit enim XIIII annorum etatis, seriosus in verbis, prudens in factis, amicis amicabilis, terribilis inimicis, ad Virtutis et probitatis actus bone indolis disposicione manum extendens, quem tamen Dominus, cuius iudicia sunt abissus multa, subito de hac, luce subtraxit.] Anno Domini MCCCVI, idus Februarii rex Wenceslaus predictus sororem suam Annam virginem Henrico, duci Karinthie et Thyrolis, tradidit in uxorem.
[89.]
Interea dux Wladislaus vel Loktek tractatu baronum Polonie et civium Cracoviensium Wenceslao, regi Boemie, Sandomiriam et Cracoviam fraudulenter acquirens mala plurima regi Boemie supradicto intulit, ad cuius proterviam edomandam idem rex Boemie congregavit exercitum adversus Cracoviam dirigens gressus suos. Cum vero rex ipse in Olomucz pervenisset et in domo decani Olomucensis maneret et estivo tempore consisteret in palacio sola indutus camisia et pallio, quidam iniquitatis filius regem accessit insidias tanti hostis minime suspicantem, temporis huiusmodi opportunitate captata, dum videlicet aput eum nemo existeret, tribus vulneribus regem crudeliter sauciavit, et statim aufugit. Et licet dum hoc committeret ille flagicium, esset incognitus, quidam tamen miles Conradus de Potenstein nacione Duringus, cultelum in manu baiolans cruentatum prosiliit de pallacio, per illosque, qui foris extiterant, currere visus fuit, qui eciam illico per eos capitur et statim occiditur. Hic etenim rex II nonas Augusti etatis sue anno XVIII occisus est, nullo herede relicto, et primo sepultus est in Olomucz, sed demum translatus per sororem suam dominam Elizabeth, reginam Boemie, in monasterium Aule Regie supradictum. Item post obitum dicti regis Wenceslai tercii Wladislaus, dux Syradie, pro se civitatem Cracovie et regnum Polonie tanquam quondam regis Polonie heres propinquior, detinuit. Sed et Otto, Bavarie dux, in regem Ungarie per Ungaros est electus. Cum quo pretextu regni huiusmodi Karolus, filius Karoli dicti Marcelli. Sicilie et Apulie regis, dissensionis movit materiam et guerram. Tamen post discordiarum multos amfractus tandem regnum Ungarie Karolus obtinuit supradictus.
[90.]
Eodem autem anno post occisionem Wenceslai prefati pro eligendo novo rege tam nobi es regni quam cives ad octavam Assumpcionis beate virginis Marie generaliter convocantur. In quo termino fit discors eleccio. Nam quidam in Rudolphum, ducem Austrie, filium regis Alberti regis Romanorum, alii vero in Henricum, ducem Karinthie, qui tunc personaliter affuit, dirigunt vota sua. Maior autem pars, licet non sanior, Rudolphum, ducem Austrie, supradictum petivit in regem, quamvis Henricus, dux Carinthie, filiam regis Wenceslai seniorem nomine Annam uxorem haberet, et sorores prefate Anne, scilicet Elizabeth et Margaretha, flexis genibus coram omnibus nobilibus regni Boemie publice supplicarent, ne hereditate sua, puta regno Boemie, privarentur, nec Rudolphus sed Henricus, sororius earum, pocius eligatur in regem, producentes pro se imperialia documenta, quibus canebatur: si quis regum sine prole masculini sexus decederet, superstes filia eadem successione qua filius gaudere deberet, ne niortis occasio aliquando, dum non sunt filii, successionem regiam interrumpat. Vulgaris autem favor clamorem concitat et Rudolphum, ducem Austrie, petit; peticiones predictarum sororum contempnens. Porro Albertus, rex Romanorum, audito, quod Wenceslaus, rex Boemie, filius sue sororis, suum diem clausisset extremum, potencia sui exercitus congregata regno Boemie appropinquat, et quod Rudolphus, dux Austrie, suus filius, assumatur in regem, affirmat. Venit ergo rex Romanorum ab una parte et filius suus predictus ab alia, in Boemia sua tentoria collocantes. Unde nonnulli barones et cives Boemie potenciam patris et filii sapienciam advertentes, Rudolphum, ducem Austrie, protinus elegerunt in regem. Quod videns Henricus, dux Carinthie, una cum uxore sua Anna de Praga latenter recessit. Dux vero Rudolphus predictus Elizabeth, filiam olim Prziemisl regis Polonie, relictam vero regis Wenceslai secundi, sibi matrimonio copulavit.
Anno Domini MCCCVII quidam barones regni Boemie, puta Bavarus de Strakonicz, qui tenebat castrum in Klingenberg alias Zwiekow, et Wilhelmus de Hasemburg alias de Waldek, qui castrum tenebat in Burgeleyns alias Krziwoklat, cum suis se opposuerunt eleccioni Rudolphi, contra quos Rudolphus ipse cum exercitu copioso procedens Harawicz civitatem obsedit, sed tactus dissenteria V nonas Julii vitam finivit nullo herede relicto et in Pragensi ecclesia est sepultus. Pro cuius memoria regina Elizabeth supradicta in ecclesia Pragensi in honore beatorum apostolorum Symonis et Jude fundavit altare.
Post predicta siquidem barones regni Boemie convenientes in civitatem Pragensem pro eligendo futuro rege in curia Pragensis episcopi tractatus faciunt. Inter quos quidam Dobessius de Bechin nomine proposuit in presencia aliorum, ut Fridericum fratrem dicti Rudolphi, filium Alberti Romanorum regis, in Boemie regem eligant; sed tractatibus super hoc hinc inde habitis tandem Ulricus dominus in Leuchtemburg de genere illorum de Ronow eo, quod dictus Dobessius de Bechin extraneos voluit regno preficere, in hec verba prorupit: O Dobessi, quamdiu de genere hostium regum nostrorum vis in reges preficere? Mox quoque idem Ulricus necdum verbis expletis gladio Dobessium penetravit in presencia baronum omnium occidendo. Similiter et nepos dicti Ulrici Heymannus dictus Cruschina, nepotem dicti Dobessii crudeliter interfecit. Unde in nobilium consilio clamor fit maximus: Australes nolumus, sed pocius ad genus regium revertamur. Propter quod Henricum, ducem Karinthie, qui Annam, seniorem filiam dicti Wenceslai secundi, habebat uxorem, iterum reassumpserunt et elegerunt in regem. Idcirco nunccii ad ducem Henricum predictum mittuntur, et ut ad Boemiam festinanter redeat, invitatur. Sed audiens rex Romanorum Albertus mortem Rudolphi, filii sui, proposuit alium filium suum Fridericum, ducem Austrie, promovere in regem Boemie. Transiens igitur navigio de comitatu Habsburg in Swevia, ubi tunc temporis morabatur, ultra fluvium, qui Rusa dicitur, per Johannem, filium quondam Rudolphi, ducis Austrie, senioris fratris dicti Alberti eo, quod idem rex Albertus, licet quondam Rudolphus, dux Austrie, frater eius fuisset senior, tamen quia eodem Rudolpho, fratre suo defuncto, filio suo Johanni predicto dare porcionem hereditariam denegavit, occiditur. Unde impleta est prophecia primi ducis Prziemisl, de quo superius fit mencio, qui dixerat: Postquam genealogia mea masculis defecerit, nepos vindicabit avum. Nam cum iste Johannes dux nepos fuerit Ottakari ultimi, utpote filius filie sue avum suum Ottakarum vindicavit, videlicet interficiendo Albertum regem Romanorum, filium olim Rudolphi regis Romanorum, qui patruum suum dictum Ottakarum in bello, sicut predicitur, interfecit.
Sed nota, antequam dictus Albertus, ut predicitur, est defunctus, anno predicto de mense Augusto electus est Henricus, dux Carinthie, in regem Boemie, ut prefertur, et rexit tribus annis sequentibus minus bene, quoniam modicum in regno profecit, licet eciam ex Montibus Cuthnis, qui tunc maioris utilitatis habuerunt augmentum, thesauros multos acceperat, nichil tamen regno Boemie fecit commodi cum eodem, nec pacem populo procuravit. Attendens hoc Albertus, Romanorum rex, dum adhuc viveret, doluit vehementer, quod dux Henricus predictus regnum Boemie est adeptus, et exercitu copioso insimul congregato intravit Boemiam et obsedit iterum Montem Chutnis supradictum et civitatem Coloniam. Cui barones Boemie, puta Henricus de Lipa et Johannes de Wartemberg, viriliter restiterunt. Domina vero Elizabeth regina, uxor quondam Wenceslai Boemie regis et postea Rudolphi Austrie ducis relicta, interim Grecz, Mutam, Crudym, Policz et Jaromir civitates pro dote habuit et fovens partem Alberti, Romanorum regis, cum una tantum ancilla plebeio amicta vestitu de Praga latenter aufugit. Cui Fridericus, Austrie dux, circa Sderaz occurrens, sciensque hoc ipsam ad castra sua perduxit. Que civitates predictas, videlicet Grecz, Mutam et Crudim dicto regi Romanorum aperuit; in quibus rex ipse propter yemem disponens recedere, Swevos et alios impios homines collocavit, qui regnum Boemie rapinis et pauperum oppressionibus innumeris vastaverunt Cogitaverat siquidem predictus rex Romanorum in estate proxima cum multis gentibus se venturum Boemiam et Boemis inferre dampnorum iniurias ampliores. Sed Deo permittente preventus est morte et per Johannem prefatum, ut prefertur, occisus; sui autem, quos reliquerat, de Boemia fugierunt. [Hoc anno, videlicet millesimo CCCXVII in vigilia Annunciacionis Virginis gloriose dictus Johannes, marchio Brandemburgensis, secundum cronicam Brandemburgensis marchie moritur in castro Spandow et in Leninensi monasterio sepelitur, cuius mortem tota marchia deploravit, sed solus Woldemarus sine herede mansit superstes. Cumque Woldemarus ipse principes ad marchiam pertinentes videret deficere, vocavit ad se filium marchionis Henrici, qui Anelant cognomen habebat et divisus dudum a fratribus suis Ottone cum telo pariter et Conrado terram Belicz possidendam in sortem acceperat, dicti dominii fecit heredem. Nam ad eundem Woldemarum tota marchia devoluta fuit et dominium omnium niarchionum. Hic quoque Woldemarus terram Misnensem ingressus castra et predia multa destruxit, reddens terre sue gaudium atque pacem. Insuper trans Oderam contm Polonos procedens humiliavit eosdem; cum Magnopolensi Henrico eciam congreditur in conflictum, quoniam antea terram suam iuxta Gransoge potenter ingressus hostiliter devastavit Unde bellum durissimum inter utrosque geritur iuxta villam Wolterstorp, ubi licet plures in exercitu Magnopolensi quam Woldemari fuissent, verum tamen ipse Woldemarus et sui magis audacter et strennue pugnaverunt. Unde idem Woldeniarus tam duros ictus sustinuit, quod semivivus a suis in prelio est relictus et perditus. Sane circumdantibus eum rusticis et eum interimere volentibus miles quidam Wedige de Plote dictus superveniens de potestate ipsum eripuit rusticorum. Hic Woldemarus sub anno Domini MCCCXIX moritur et in sepulcro suorum patrum in Chorinensi monasterio sepelitur.] Hic finis est primi libri huius cronice, quoniam presagium Prziemysl, primi ducis Boemie, sicut supra dicitur, est impletu.
Anno Domini M CCCX fuit malus status in regno Boemie; nam propter iusticie inopiant facultates pauperum rapte fuerunt violenter; nec fuit, qui vidue aut pupillo de iusticia et iudicio responderet et status regni fuit totaliter confusus, quia Karinthianus vocabat alienigenas ad terram in preiudicium terrigenarum et destruccionem. Et tunc temporis magnum disturbium et dissensio in Praga oriebatur, quia exercitus magnus de Carinthia advenit in subsidium sui ducis et pauperes rebus suis sunt depredati, et multos in ore gladii occiderunt, diversa mala violenter perpetraverunt, Misnenses eciam eis in adiutorium advenerunt et ipsi de Praga mane armati tamquam contra hostes pugnaturi catervatim exiverunt, de vespere vero redeuntes diversa peccora et multa spolia pauperum reduxerunt, in circuitu civitatis et in villis sanguinem innocentem effuderunt. Johannes de Wartemberg et quidam alii nobiles cum exercitu suo Boemorum ante pontem castri Pragensis Carinthiano aspiciente in muris castri cum Carinthiauis bellum commiserunt et nostrates ipsos vicerunt, capitaneum exercitus cum aliis pluribus vulnerantes captivaverunt.
Unde predicti nobiles statum regni cupientes emendare et oppressionibus pauperum et vocibus eorum lamentabilibus compacientes miserunt ad regem Romanorum Henricum septimum de Luczelburg natum postulantes et supplicantes, ut heres regni, virgo Elizabeth, filio primogenito Johanni matrimonialiter copularetur. Rex vero se difficilem reddidit ad hoc faciendum. Verum tamen dominus Petrus, archiepiscopus Maguntinensis, describens studiose circumstancias regni Boemie induxit regem ad consensum, ut virgo Elizabeth ad presenciam eius adduceretur, ut ipsam conspiceret, famam et mores indagando. Et ait rex, sacrum imperium, cui favente Deo presumus, consuevit divinarum legum et iusticie inviolabile armarium esse; ab ipso enim omne iniustum est eminus elongandum, cum sit caput regnorum terrenarumque potestatum. Unde absque consilio fidelium minime velim quitquam attemptare vel aggredi. Verumtamen adducatur puella, ut ea conspecta curn consilio advertatur, quid sit faciendum. Nunccii vero reversi Boemiam intencionem regis virgini et eius fautoribus narraverunt. Unde ipsi apud diversos mercatores et cives Pragenses virgini et eius familie ornamenta et alia necessaria nomine mutui procuraverunt. Et virgo Elizabeth supplicavit venerabili patri domino Johanui IV., Pragensi episcopo XXVII, ut ei equum ambulatorem ad viam donare dignaretur. Qui tribuit ei ambulatorem album, bene expeditum et ornatum, et duos ciphos argenteos, altos et magnos, auro decenter ornatos. Et infra sex dies post redditum nuncciorum cum decenti familia et congrua decencia ad suum exitum fuit expedita. Die autem VIIo, hoc est XIX kalendas Septembris de Praga palam est egressa et cum coram rege comparuisset, ipse benigne eam suscepit, et regina eciam fecit eam adducere ad suam presenciam, quam graciose pertractavit Rex autem cum haberet tractatum de isto matrimonio cum suis principibus, quidam clam hoc impedire voluerunt asserentes, puellam non esse aptam neque dignam, et quod incole Boemie suum regem male conservantes nostris temporibus perdiderunt. Ad hoc rex respondit: "'In regno Boemie hactenus fuerunt reges potentes, quorum gloria partes mundi longinquas illustraverat; quomodo ergo potentes fuissent, si fidelem populum non habuissent?" Verumtamen rex propter verba illorum in ambiguitate et dubio permansit. Advertens hoc prefatus dominus Petrus, Maguntinensis archiepiscopus, ait: "Non indignetur mihi dominus rex super hiis, que sum loquuturus. Antequam de manu filii vestri tale et tantum dimitteritis regnum, copulare filio vestro deberetis adhuc ignobiliorem virginem, quam est ista, vel matronam, que quinquagesimum attingeret annum." Hiis verbis et aliis pluribus rex finaliter ad consensum fuit inclinatus. Assignavit igitur rex nupciarum locum et tempus. Ab illo enim die, scilicet ab VIIIo kalendas Augusti usque ad kalendas Septembris tempus veniendi in Spiram, imperialem civitatem illi puelle, filii nostri sponse, statuimus et finalem terminum assignamus. Omnes discamus, in hoc alios doceamus, Quantum sit mitis rex celi, qui quasi vitis Florida dat fructum pellens, cum vult, cito luctum. Contra se bella timuit nimis ista puella Atque gemens mente, gemino spoliata parente Stabat turbata; tamen est nunc letificata, Cum sit adoptata regi, quasi filia cara.
Cum vero rex Romanorum Henricus septimus vellet celebrare filio suo primogenito solempniter festa nupciarum et misit servos suos et vocavit principes multos et comites et barones, et cum gaudio in Spiram pervenerunt, et ibidem mandavit rex, ut se et sua singuli habilitarent ad augendam gloriam illius festivitatis, et precepit rex suis procuratoribus omnia necessaria aptari, sicut congruebat regie maiestati. Omnibus tandem apparatibus et indigenciis ad festum hoc celebre adaptatis et parietes domorum bissus et purpura vestiebat. Et audite sunt voces multorum dicencium: Salus et honor et virtus et imperium sit tibi rex noster, quia tu es rex pacificus et magnificus, et vultum tuum desiderat videre universa terra. Clamabant quoque iuvenes et virgines, senes cum iunioribus una voce dicentes: Vivat rex cum filio suo in eternum. Et fuit ibi convivium solempniter paratum. Rex cum principibus, regina cum sponsa et suis iocundissime epulabantur.
Circa vero nonam diei illius horam rex coram principibus ait: Regnum, ut consuluistis, Boemie Johanni, filio meo, confero. Ut autem ius forcius sibi competat, hodie sibi virginem, eiusdem regni heredem, legittime copulare matrimonialiter nos delectat. Et iusticia dictat, ut hoc regnum ab imperio in feodo accipiat aliorumque principum titulum ex hoc legaliter obtineat. Et verbum regis placet omnibus, quia prius fuit deliberatum. Et assumptis rex cunctis electoribus et principibus et aliis comitibus ad ostium ecclesie maioris in Spira rex regalibus solempniter indutus vestibus venit, sceptrum habens in manu. Sedebatque in solio in capite suo gestans auream coronam. Et factus est repente sonus ex clamore letancium populorum et ex concursu et omni genere musicorum. Et venit filius cum maxima comitiva cum vexillis regni Boemie et facto per filium iuramento, sicut ceteri principes facere cousueverunt imperio sacro, ipse sibi regnum Boemie contulit et titulum et principis nomen et omnibus suis heredibus dedit legaliter et donavit et postea ipsum est osculatus. Dominus vero Johannes, Coloniensis archiepiscopus, premissis verbis ad matrimonium requisitis Johanni, regis filio, Elizabeth virginem in matrimonio legittime copulavit. Et in crastino dominus Petrus, Maguntinensis archiepiscopus, coram sponso et sponsa missam de Sancto Spiritu solempniter cantavit et munus benediccionis ab ipso susceperunt.
Et ante prandium oriuntur verba contraria inter archiepiscopos, quis eorum deberet recumbere ad dexteram regis. Rex vero hec sapienter sedavit. De hiis vero archiepiscopis hoc tenetur: Maguntinensis, Treverensis, Coloniensis quilibet imperii fit cancellarius. Horum Maguntinensis per Germaniam, Coloniensis per Italiam, Treverensis per Galliam archicancellarii titulum habet. Precedit autem Maguntinensis dignitate, Coloniensis potestate, Treverensis antiquitate. Treveris autem longe fuit ante Romam. Et in hac imperiali et nupciali solempnitate milites, qui ad mensam ministrabant, precedentibus et precinentibus tubis, buccinis, tympanis et choris, phaleratis dextrariis insidentes, quelibet fercula decentissimo ordine servato apportabantur. Transibat inter mensas convivarum validus armatus exercitus milicie preclare, qui ad conservacionem leticie fuerat deputatus. In medio epulancium ante mensam erectum est vexillum, regni Boemie habens signum. Decorabat has nupcias tanta diviciarum deliciarumque gloria, sicut a multis temporibus (non) fuit visa, regum Romanorum. Et post epulenta convivia convivis innovantur solacia, diversa tamen diversis. Alii quidem tripudiis, alii coreis, alii hastiludiis se exercent et tota Spirensis civitas exuberanti resultat leticia et vox resonat leticie exultacionis. In illo autem tyrocinio hastas et teretes robustas, quas gestabant Boemi vibratas, cuncti astantes mirabantur. Sed alii de alia gente galeati contra eos equitare formidabant et adventui Boemorum nullus se intraneus offerebat. Et si forsitan metas exiverat incautus, ne venienti occurreret, de via equum revertebat. Si vero quis obvius fuit tantum ictum baste pertulit, quod de equo cecidit, aut hasta in partes fuit confracta minutas. Hec facta sunt ad nove sponse gloriam et honorem. Et ad vesperum benediccione previa sponsus et sponsa: se ad lectum contulerunt ac more veteri vitam duxerunt bonam etc. [91.]
Cum itaque dux Henricus Carinthie in Boemie regem, sicut prefertur, esset electus, annis quinque regnum Boemie rexit et in eodem regno diebus suis suoque regimine nichil vel modicum boni fecit. Huius eciam temporibus argentifodine Monti Cuthnis maiori profectu et utilitatis augmento acreverant, quam umquam preteritis vel futuris temporibus desuper dinoscitur esse compertum. Et licet ex montanis eisdem prefatus Henricus infinitos thesauros haberet, tamen cum hiis tam pro se quam regno Boemie nichil utilitatis exercuit, nec eciam tranquillitatem et pacem aliquatenus procuravit. Eodem eciam tempore regina Elizabeth, quondam Wenceslay Boemie regis et postea Rudolphi Austrie ducis relicta, civitates et castra dotis sue, videlicet Grecz, Mutam, Chrudim, Policz et Jaromirz in potestatem Australium tradidit, qui eorum potestatem habentes se et quosdam de Swevia in ipsis se tamquam capitaneos prefecerunt et regnum Boemie spoliis et rapinis et aliis oppressionibus innumeris vastaverunt. Prefatus eciam Henricus, Carinthie dux, induccione quorundam civium Maioris civitatis Pragensis et eciam Montis Cuthnis solemnem regalem curiam in eadem civitate super certo termino celebraturam indixit, ad quam dum barones regni Boemie propterea convocati venissent, dictus Henricus pessimo seductus predictorum civium consilio barones regni Boemie captivavit, inter quos eciam aliqui sunt occisi, et sic curia sua in confusione et scandalo terminatur. Prefati itaque barones taliter in captivitate detenti post aliquod tempus cum predictis civibus principe suo inscio concordaverunt et se cum eis parentele federe coniunxerunt. Nam baro de Lichtemburg filiam Jacobi de Turri, civis Pragensis, duxit uxorem, et similiter filia baronis Henrici senioris de Lipa filio Ruthardi de Montibus Chuthnis matrimonialiter copulari debebat. Et sic intervenientibus huiusmodi et nonnullis aliis tractatibus cives prefati, qui prius causa captivitatis baronum extiterant, liberacionis eorum similiter causa tiunt. Ex quo eciam subsecutum est, quod deinceps barones regni Boemie de prefato Henrico nullatenus confidentes et ad eius curias amplius venire nollentes dedignati sunt eum regem habere et in eius extunc expulsionem de regno medullitus machinantes adversus eum sediciones et gwerras fortissimas concitarunt Igitur tribus annis continuis rebus in regno Boemie se taliter habentibus prefatus Henricus, Carinthie dux. marchionem Misnensem, nepotem suum, adversus barones prefatos ad suum vocat obsequium sibi stipendia larga promittens. Qui marchio Misnensis ad rogatum Henrici prefati cum quingentis galeatis Pragam adsic inter Henricum, ducem Carinthie, et barones regni sediciones et gwerre quam plurime sunt suborte. Preterea inter discursus tales prefatus Carinthie dux impedimenta, que sibi super regno Boemie per illustrem virginem Elizabeth, filiam quondam Wenceslai regis Boemie, timebat contingere, prevenire et amputare disponens, eandem virginem, regiam sobolem, cuidam baroni de Bergaw nomine, qui protunc pro parte sua fuit et eius insistebat obsequio, cum sufficienti dote dare voluit in coniugem. Quod dum puelle prefate pervenisset ad aures, prefatum ducem Karinthie protunc Boemie reguum regentem accessit turbato animo dicens ei: Si me vis, rex, legittimo deputare coniugio, non me degenerem facias, sed mecum de pari genere meo dispone vel religionem ad obsequendum Deo iugiter intrare permitte, ad quod me voluntariam et promptam subicio. Si autem in diminucionem generis mei de me fieri decreveris, me tuum sencies indubie publicum inimicum. Prefatiis vero Henricus audiens hec verba puelle instabat forcius volens ipsam inducere, ut eius proposito consentiret. Quo per puellam audito et cognito ex intimis provocata responsalia prorupit in verba, sic inquiens: Ex quo degenerem facere me cogitas; et disponis in animo, te de regno Boemie similiter expelli cogitabo. Unde cum virgo prefata verba talia protulisset, dictus Henricus, Carinthie dux, ipsam capi mandavit et in civitate Pragensi per honestam custodiam detineri. Hec quidem prolis regie feminei sexus inconsulta captivitas expulsionis de regno Boemie prefati ducis Carinthie potissima causa fuit.
[92.]
Igitur anno Domini MCCCVIII prefata regia virgine, sicut premittitur, captivitatis custodia reclusa manente dum aliquantum temporis taliter perstetisset et cura sollicita servaretur, qualiter possit exsolvi et suam captivitatem evadere anxia cogitavit. Et tandem loci et temporis opportunitate captata cum quodam sacerdote sene, capellano quondam patris sui Wenceslai regis, Berengario nomine de liberacione sua pertractans, hunc modum et ordinem desuper adinvenit, ut foris civitatem Pragensem ad quandam portam, quam certa hora noctis ad eius exitum designatam iam disposuerat aperiri, naturalis frater ipsius Johannes, prepositus Wyssegradensis, pro ipsa et una ancilla sive domicella eius necessariis et equis aptatis adventum suum solficitus expectaret. Et sic designato in tempore prefata virgo Elizabeth et unica puella eius comitem itineris haben[te]s Berengarium supradictum intempeste noctis silencio extra custodiam civitatis prosiliunt. Civitatis portam advenientes apertam, prepbsitum Wyssegradensem et equos aptatos reperiunt, quos protinus ascendentes directo tramite ad civitatem Neymburg super Albea flumine pervenerunt. Quam civitatem dum virgo eadem ingressa fuisset, cives convocat ipsosque verbis talibus prudenter alloquitur: Illustris quondam Wenceslaus, Boemie rex, genitor meus, dum viveret, de rure et opido in hoc loco erigens civitatem muro vos cinxit. Eciam soror mea senibr Henricmn, ducem Carinthie, maritum habet, iunior qupque similiter Boleslao, duci Slesie, matrimonialiter est coniuncta. En ego sola puella karissimis orbata parentibus per sororium meum, prefatum ducem Carinthie, ex eo, quod a paterno regioque genere degenerare non volui, per captivitatis custodiam usque imne, quo ad vos decrevi confugere, sum inamice tractata. Et ecce de fidelitate vestra confidens presidium securitatis vestre requiro. Et tandem prefata virgo omnia, que sibi acciderant, prefatis civibus realiter enarravit Quod cura cives audissent, licet stupefacti et de huiusmodi dissensione turbati, tanien virginis orphanitate pensata et quondam regis Wenceslai, patris eius, impensa eis beneficia ad debitum recollentes virginem eandem in tuicionem civitatis eorum grato animo receperunt, promittentes eam ab omni impetu violento ad se pro viribus confovere. Que securitatis promissa virgo regia ab eisdem civibus gratanter accepit graciarum ipsis referens uberes acciones. Denique barones regni Boemie, qui iam dudum per dissensiones et gwerras se opposuerant duci Ivarinthie supradicto, audientes prefatam virginem Elizabeth captivitatis sue vincula alias custodiam evasisse, singuli concurrebant ad eam et qualiter eundem Henricum, ducem Karinthie, expellere possent de regno, consilium inierunt Et tandem prioribus gwerris, quibus adversus dictum Karinthie ducem intenderant, gwerras novas et duriores addentes ipsum undique viribus fortissimis infestare ceperunt ac copiosum congregantes exercitum Pragam adeunt et predictum Henricum tunc existentem in castro Pragensi potenter invadunt. Urale fit, quod Hradczano ante castrum Pragense nondum firmato muris neque fossatis inter barones regni Boemie et gentes dicti Karinthie ducis bellum maximum est exortum et pre nimia constriccione exercitus plurimi cum suis armis et equis in fossata suburbii sunt delapsi. Postremo tamen gentibus ducis Karinthie per barones regni bello devictis plures ex eis gladio perierunt, phires capti sunt et reliqui, qui poterant, in Pragense castrum tuicionis presidio confugerunt prefato duce Carinthie in turri prima castri Pragensis sedente et dampnosum sibi spectaculum hoc vidente. Sicque prefata puella regalis generis Elizabeth baronum regni Boemie suffulta presidio dicto sororio suo, duci Carinthie, durissimas gwerras movit et ad eius exterminium de regno Boemie multa potencia et astutis ingeniis quotidie laboravit.
[93.]
Preterea anno Domini MCCCIX barones regni Boemie prefatum Henricum, Karinthie ducem, operam sollicitam adhibentes iterum maturo desuper habito consilio inter se concorditer tractaverunt, ut Henricus, septimus huius nominis Romanorum rex, de ducum Lucemburgensium genere Johannem, filium suum unicum, prefate virgini traderet in maritum et sic utrosque ipsos Boemie preficeret. Unde super premissis conceptibus certi barones regni Boemie Romanorum diriguntur ad regem cum dicta virgine Elizabeth filio Romanorum regis predicti regnum Boemie offerentes. Quorum votis et oblacionibus tantis Romanorum rex Henricus gratanter consenciens conceptos huiusmodi tractatus admisit. Et sic barones prefati mittentes Boemiam predicta dicte virgini nuncciarunt. Que assumptis secum maioribus Boemie regni baronibus civitatem Spirensem, in qua rex ipse tunc temporis moram traxit, gaudenter advenit et a Romanorum rege honorificencia digna suscepta. Rex dictum Johannem, unicum filium suum, XIIII annos etatis habentem prefate Elizabeth, que XXVI annorum senex fuit, legittimum tradidit in maritum. Et ibidem solemnes nupcie celebrantur. Quibus peractis ad debitum rex Romanorum Henricus filium suum de regno Boemie solempniter investivit et tam ipsum quam reginam Elizabet cum baronibus regni Boemie adiungens ipsis Petrum, archiepiscopum Maguntinensem, Bertholdum comitem de Hennenberg, burgravium de Nuremberg, illos de Hoenloch, de Castel et multos alios Almanie nobiles cum maxima potencia armatorum ad exterminandum prefatum Henricum, ducem Karinthie, in Boemiam honorificencia multa remisit. Qui dum taliter in Boemiam advenissent, civitatem Pragensem viriliter obsederunt. Et tandem obsidioni huiusmodi diebus aliquot insistentes ex eo. quod prefata regina Elizabetli propter eximiam prudenciam eius inter cives civitatis Pragensis multos habebat amicos et per contrarium Henricus, Carinthie dux, ob vesaniam eius et stulticiam plurimos inimicos, de aperienda sibi per eosdem fautores suos una porta civitatis eiusdem secrecius pertractatur. Unde tali interveniente tractatu in condicti aurora diei per portam taliter ipsis apertam rex Johannes, Elizabet regina et omnis eorum exercitus civitatem Pragensem sine quovis obstaculo intraverunt anno Domini MCCCX, tercio nonas Decembris. Quod milites et gentes dicti ducis Carinthie necnon cives, qui eidem adheserant, vktentes, munientes hospitale in pede pontis Pragensis ad Parvam civitatem et castrum Pragense trans Wltavam fluvium fugierunt,; hospitale vero predictum per gentes regis Johannis fuit eodem die similiter acquisitum. Denique V idus Decembris dux Carinthie predictus secreto habito consilio circa noctis medium iter arripiens civitate Pragensi et Boemie regno dimissis una cum coniuge sua Margaretha, seniore sorore regine Elizabeth, sub regis Johannis et regine securitatis conductu directo tramite Carinthiam remeavit. Sic itaque prima et capitali regni Boemie civitate Pragensi primum pre omnibus aliis civitatibus et castris habita in regno Boemie prefato Carinthie duce iam non extante amplius omnes alie civitates et castra regni Boemie se regi Johanni et regine Elizabeth unanimes subdiderunt Taudem post hec II nonas Februarii requirentibus lnonitis et peticionibus baronum regni Boemie rex Johannes per dictum Petrum, archiepiscopum Maguntinum, in ecclesia Pragensi more regio consecratur et tam ipse quam regina Elizabeth regalibus insigniis decorantur, Eodem eciam tempore nobiles iti Austria, civitas Viennensis et alie civitates ibidem ex morte regis Romanorum Alberti ducibus suis rebellare ceperunt et tandem audientes Henricum septimum, ducem Lucemburgensem, in Romanum regem electum filiumque suum unicum Johannem regem Boemie existere ac Henricum, ducem Carinthie, de regno Boemie declinasse, Fridericum, Lupoldum, Henricum, Albertum et Ottonem, filios dicti quondam Alberti, Romanorum regis, de Austria expulerunt et adeo, quod nichil obtinuerunt in ea nisi Medelik et Starthemberg castra cum Nova civitate, quibus illi de Walsee preerant nomine ducum Austrie predictorum. Prefeceruntque dicti nobiles ac civitates Austrie toti ducatui generalem vicarium dominum de Potendorff, ut idem vicarius usque mandatum Henrici, Romanorum regis, et adventum eius, quem ipsis et ducatui Austrie deputaret et daret in ducem, ducatum eundem tenere deberet, super premissis ad dictum Romanorum regem Henricum solenines nunccios transmittentes. Quod duces predicti studiosius advertentes et provido potiti consilio Fridericus, Lupoldus et Henricus, seniores fratres, suo et eciam fratrum suorum nominibus iter arripientes celerius et dictorum nobilium et civitatum Austrie nunccios prevenientes cicius ipsis Romanorum prefatum pervenerunt ad regem. Et cum eorum rege intervenientc tractatu promiseruut filio suo Johanni regi et Elizabeth regine Boemie singulas, quas in Boemia ex parte niatris eorum Elizabetb, olim regine Boemie, relicte quondam Wenceslai et deinde Rudolphi regum, ibidem civitates habebant et castra, signanter: Grecz, Mutam, Chrudim, Policz et Jaromir, et ultra hoc dicto Romanorum regi XL milia marcarum argenti persolvere et quod unus ex fratribus predictis cum ducentis galeatis, quamdiu in Ytalia persisteret, in eius deberet obsequio permanere. Que quidem pacta et promissiones eorum Romanorum rex Henricus nescius de rebellione, quam habebant in Austria, induccione suorum acceptans prefatos duces de Austrie et Stirie ducatibus solemniter investivit Nunccii vero baronum et civitatum Austrie post premissa ad regis Romanorum prefati presenciam similiter venientes, ex eo, quod iam duces prefati, sicut premittitur, infeodati fuerant, intencione sua frustrati de mandato regis Romanorum predicti tam ipsi quam civitates et barones in Austria ad prefatos duces principes et dominos suos subieccione debita sunt reversi. Et sic prefati duces Austrie cum gaudio ad propria revertentes promissa regi Romanorum Henrico et Johanni regi ac regine Elizabeth Boemie quelibet fideliter exequuntur. Et facta sunt hec anno Domini MCCCXI.
[94.]
Hiis itaque peractis post modicum temporis Romanorum rex Henricus predictus cum maxima potencia armatorum se transtulit Ytaliam. Qui in Almania rexit annis tribus et in Ytalia annis duobus. Cum quo Lupoldus, dux Austrie, iuxta promissum suum cum ducentis galeatis transivit Ytaliam. Et tam ante coronacionem suara quam post, usque dum morte preventus obiret, in eius servicio permansit fideliter. Hic Henricus septimus primo sine rebellione Mediolanum obtinuit cum omnibus civitatibus Lombardie. Postea vero rege Romanorum in civitate Mediolanensi manente Mediolanenses concitavere rumorem, sed per gentes Romanorum regis devicti fuerunt. Et sic imperator abinde recedens Maffeo de Vicecomitibus, civi Mediolanensi, qui antea per multa tempora fuerat de civitate depulsus et deductus in non modicam paupertatem, civitatem eandem gubernandam commisit. Eodem eciam tempore predicto Romanorum regi civitates Cremona et Brixia rebellaverunt. Propter quod rex exercitum movens Cremonam obsedit, que se ad graciam suam dedit lpse vero portas et muros deponens civitatis eiusdem fossata complanari mandavit Et sic civitatem intrans eandem in graciam suam assumpsit Deinde transiens Brixiam in eius obsidione sex mensibus laboravit Gerhardum de Brofago civem de potencioribus civitatis eiusdeim cuius machinacione rebellio huiusmodi fuerat suscitata, in quodam congressu captum detinuit et ipsum tamquam traditorem suum rothe supplicio misembilitcr fecit extingui civitatemque Brixinensem similiter potenter obtinuit. Post quod Januam ivit ubi Margaretha regina, filia ducis Brabancie, uxor sua, mater Johannis regis Boemie, obiit et ibidem aput fratres Minores, ut decuit, est sepulta. A quo loco rex per mare Pisas applicuit et abinde Romam, ubi ex eo, quod Robertus, Apulie rex, prefato Romanorum regi erat contrarius, magna potencia gencium armatorum civitatem minorem Romanam, ubi ecclesia sancti Petri sita est, munierat, in ecclesia sancti Johannis Lateranensis per Ostiensem et duos alios cardinales, quos papa Clemens quintus propterea Romam transmiserat, in imperatorem anno Domini MCCCXIII in die beatorum Petri et Pauli apostolorum extitit coronatus et unctus. Et post coronacionem suam cum exercitu vallavit Florenciam mittens in Almaniam, ut tam Johannes rex Boemie, filius eius, quam ceteri principes Almanie cum gentibus et sumptibus sibi in auxilium properarent. Et medio tempore imperator Henricus de Florencia suum movit exercitum volens in Apuliam proficisci. Et veniens ab alia parte civitatis Senarum in quodam loco rurali dicto Ron ipso ibidem cum suo exercitu persistente infirmitate correptus obdormivit in Domino. Quas lamentabiles novitates prefatus Johannes, rex Boemie, et alii Almanie principes et nobiles, qui iuxta mandatum prefati imperatoris de laribus suis per multum itineris spacium transierant, rescientes quilibet eorum ad propria est reversus. De gestis et actibus dicti septimi Henrici imperatoris, si quis plum scire desiderat, cum hec in presenti sufficiant, recurrat ad cronicam Romanam.
[95.]
Igitur Johannes, rex Boemie, post mortem patris sui septimi Henrici imperatoris etatis sue anno decimo septimo ex Elizabeth, uxore sua regina Boemie, filia quondam Wenceslai regis ibidem, procreavit hos liberos: primo Margarethaw, [que] anno Domini MCCCXIIII nata est, et quam postea matrimonio iunxit Henrico, duci Bavarie; ex qua idem Henricus genuit filium, qui non multis annis vixit et mortuus est matre sua sterili permanente. Sicque absque prole eadem Margaretha decessit. Deinde anno Domini MCCCXV Julii kalendas prefatus Johannes ex dicta Elizabet genuit filiam secundam nomine Gutham, quod in latino Bona dicitur, que nupsit Johanni, filio Philippi Francorum regis. Qui Johannes ex eadem Gutha genuit Karolum, regem Francie, et fratres eius yidelicet Lodvicum Andegavensem, Johannem Byturicensem et Philippum Burgundie duces.
[96.]
Eodem anno prefato Johanne regnum Boemie feliciter gubernante et ex morte Henrici septimi, Romanorum imperatoris, imperio vacante inter electores imperii super eleccione futuri Romanorum regis grandis oritur dissensio. Ex quo fit, quod Treverensis archiepiscopus, frater quondam imperatoris Henrici, Johannes, rex Boemie, filius eiusdem Henrici, et Petrus, archiepiscopus Maguntinensis, Woldemarum, marchionem Brandemburgensem, parti sue consentire cogentes in campis prope Frankemfurde super Mogano tiuvio Lodovicum, ducem Bavarie, Romanorum elegerunt in regem. Et eleccione huiusmodi celebrata Frankemfurdensem civitatem cum magna potencia gencium armatorum intrantes Lodovicum eundem ornatu regio decoratum secum inducunt et ipsum in ecclesia beatr Bartholomei ad modum eleccionis Romanorum regpm super altare ponunt ac ipsum abinde Aquisgranum diicentes per archiepiscopum Maguntinensem inungi et consecrari procurant locantes eum in eiusdem civitatis sede regali. Ex adversa vero parte prefatis electoribus principibus imperii adhuc circa eleccionem dicti Lodovici perstantibus archiepiscopus Coloniensis, comes palatinus Beni et Rudolphus, Saxonie dux, Fridericum de ducibus Austrie, filium quondam Alberti Romanorum regis, similiter eligunt Romanum in regem. Quem idem Coloniensis archiepiscopus occulte procuravit in opidum Bumien venire et eum ibidem aput fratres Minores coronavit in regem et unxit. Hinc est, quod ambo reges taliter electi et eciam coronati pro acquirenda possessione eiusdem regni fortem ab utraque parte congregant exercitum supra Renum. Sed pro tunc neque conveniunt nec aliquid dignum relatu perficiunt. Et sic quilibet eorum revertitur ad propria. Demum non post multum temporis, videlicet anno Domini MCCCVI, iterum maiorem quilibet, ut potuit, congregat exercitum et prope opidum Esselingen ex utraque parte Huvii Neccaris dictus Lodyicus Johannis, regis Boemie, et aliorum adherencium sibi, prefatus eciam Fridericus fautorum suorum suffulti presidiis conveniunt. Quibus sic stantibus et ex Huvii discursu divisis in quodam vado eiusdem fluminis insurgere cepit tumultus, et uterque exercitus ad arma ruit et alter alterum invadere nitebatur. At dum in vado predicto talis fit congressio, fertur mille quingentos equos in dicto fuisse impetu ab utraque parte exercitus interfectos. Sicque equorum tanta strage fluminis vadus obstructus est, quod neuter eorum pro tunc partes alterius potuit attingere, sed sine ampliori conflictu inter se divisi ambo iterum ad propria revertuntur. Item eodem anno videlicet MCCCXVI rex Johannes prefatus cum dicta Elizabeth, regina Boemie, genuit in civitate Pragensi Wenceslaum, primogenitum suum, videlicet nonas Junii, hoc est ipso die sancti Bonifacii episcopi et sociorum suorum martirum. Qui Wenceslaus postea per Ivarolum, regem Francorum, in sacramento confirmacionis in ecclesia sancti Dionisii prope Parisius ad instar nominis sui Karolus est vocatus. Hic Karolus postea Romanum imperium est adeptus et Karolus quartus Romanorum imperator ac Boemie rex inter imperatores alios appellatus. Demum anno Domini MCCCXVII rex Johannes regni sui et eciam paterni Lucemburgensis ducatus disponens negocia in illis instetit certo tempore, prout temporis et locorum necessitas exposcebat. Genuit eciam postea dictus Johannes, rex Boemie, ex dicta Elizabeth filium nomine [Prziemysl] anno Domini MCCCXVIII, qui in puerili etate duos solum etatis annos habens vitam finivit et in monasterio Aule Regie sepelitur.
[97.]
Preterea a. predicto, videlicet MCCCXVIII dictus Johannes, rex Boemie, Nicolao, quondam filio Nicolai ducis Opavie, filii naturalis quondam regis Prziemysl alias Ottacari, qui per Wenceslaum quondam Boemie regem, filium legittimum dicti Ottacari, de ducatu Opaviensi expulsus fuit, ducatum eundem contulit, prout patet in litem subscripta: Nos Nicolaus, Dei gracia dux Opavie. Ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam tenore presencium cupimus pervenire, quod cum serenissimus dominus noster, dominus Johannes, rex Boemie et Polonie ac Lucemburgensis comes illustris, consideratis fidei et serviciorum nostrorum meritis, quibus nos etc. In quorum testimonium presentes literas fieri fecimus et sigilli appensione muniri. Datum Prage V nonas Julii anno Domini MCCCXVIII . Eodem eciam anno, videlicet MCCCXIX Johannes, rex Boemie, civitatem Gorlicz cum districtu et territorio suis, que olim de marchia Budissinensi, ad quam antiquitus pertinebat legittime, alienata fuerat, ab Henrico, duce Slezie, domino de Furstemberg, ad regnum Boemie libere reduxit per reges et regnum hereditarie perpetuo possidendum, prout de hoc in archanis regalibus sunt litere continencie plenioris:
[98.]
Eodem insuper anno Domini scilicet MCCCXIX supradicti reges Romanorum Lodvicus, videlicet Bavarie dux, et Fridericus, dux Austrie, ad adipiscendum imperiales fasces avidi omnem, quam poterant, congregant armatorum potenciam Johanne, rege Boemie, prefato Lodvico de Bavaria cum maxima militum turma et suarum gencium multitudine assistente et prope Milndorff conveniunt et aciebus dispositis bellum inferunt. Et uterque cupiens esse victor cupidus alter in alterum preliatur. Unde fit, quod de forciori fortis expertus multa cede parcium utrarumque sed maioris partis unius dispendio magnanimes milites prostemuntur. Et tandem Fridericus, dux Austrie, Romanorum electus, bello devincitur et in Lodvici de Bavaria, similiter Romanorum electi, potestatem assignatur. Similiter prefatus Johannes, Boemie rex, eodem in bello decoratus balteo militari suas fortes vires ostendens multaque strennuitate decertans Henricum, ducem Austrie, fratrem Friderici regis predicti, devicit et captum obtinuit. Sicque Lodvicus, Romanorum rex, potencia Johannis, regis Boemie, suffultus ad votum gloriosam victoriam est adeptus. Promiserat itaque idem Lodvicus, Romanorum rex, Johanni, regi Boemie supradicto, ob meritum tanti iuvaminis Brandemburgensem marchiam, que pro tunc ex morte Woldemari marchionis ibidem absque liberis masculis defuncti vacavit, in feodum conferre et civitates Aldemburg, Czwikaw et Kempnicz pro certa peccuniarum summa tytulo pignoris obligare datis literis et vallatis promissionibus super eo. Quas quidem promissiones et literas habita victoria Lodvicus, Romanorum rex prefatus, minime adimplevit. Nam marchiam Brandemburgensem Lodvico, filio suo, contulit et prefatas civitates marchioni Misnensi, cui filiam suam dedit in coniugem, titulo pignoris obligavit. Et unde Johannes, rex Boemie prefatus, a Lodvico prefato implacito animo separatus Boemiam revertitur, Henricum, ducem Austrie, quem bello ceperat, secum ducens, quem in castro suo Burgleins, in quo Wenceslaus alias Karolus, primogenitus eius, residebat, sub honesta mandavit captivitatis custodia custodiri.
[99.]
Cum itaque eodem a. videlicet MCCCXIX Johannes, rex Boemie, in regnum suum, sicut predicitur, esset reversus, promissiones et pacta sibi per Lodvicum, Romanorum regem, ut superius exprimitur, violata pacienter non ferens marchiam Budissinensem, Gorlicensem et eiusdem marchie civitates, districtus et castm, que olim Otto, marchio Brandemburgensis, dum quondam Wenceslai, regis Boemie, tutor fuerat, a Boemie regno abstraxerat et que ex morte Woldemari, ultimi marchionis Brandemburgensis, sicut prefertur, protunc dicti Lodvici, Romanorum regis, opinione dicebatur vacare, cum potencia armatorum intravit et totam, ipsam marchiam regno Boemie, ad quod iure hereditario et iusto titulo pertinebat, ad debitum reacquirens iuste sue dicioni subegit, Similiter usque Grubin progrediens marchiam Lusacie regno Boemie subiugare temptavit. Et abinde reversus suum remeavit in regnum et cum exercitu Austriam intrans ipsam usque Danubium in omnibus finibus illis vastavit totaliter et destruxit Hic Johannes, rex Boemie, duas sorores habuit, septimi Henrici imperatoris, quarum una Karolum, regem Ungarie, maritum habuit, que in partu prime prolis sue una cum fetu occubuit Post cuius obitum idem Karolus, Ungarie rex, filiam Wladislai, Siradie et Cmcovie et Sandomirie ducis, qui Gneznam Surdanrque Poloniam habuit, duxit uxorem; qui eciam Wladislaus postea, videlicet anno Dom. MCCCXX ex dicti Karoli Ungarie et Itoberti Sicilie regum promocione per XXIum papam Johannem in dictis terris suis Polonie rex effectus est et eius mandato eciam coronatus et unctus in regem. Prefatus eciam Karolus, Ungarie rex, cum dicto Johanne, rege Boemie, super liberacione Henrici, ducis Austrie supradicti, tractans ad operam redempcionem eius taliter obtinuit, ut regi Johanni predicto idem Henricus, dux Austrie, XIV milia marcarum argenti pretextu captivitatis sue persolveret, civitatem Znoymensem et alias civitates regni et marchionatus Moravie dudum alienatas nec non universa privilegia statum regni et suorum tangencia actenus quomodocumque acquisita restitueret ac nichilominus pro viginti milibus marcharum argenti civitates Loh et Weytrach cum suis districtibus titulo pignoris obligaret. Quod per eundem Henricum ducem, qui iu prefati regis Boemie potestate tribus annis detentus fuerat, prompto animo acceptatur et eciam plenius adimpletur. Et sic talibus tractatibus consummatis dictus Austrie dux exsolvitur et cum rege Boemie totaliter concordatur. Aliam vero sororem dicti Johannis. regis Boemie, nomine Mariam Karolus, Francorum rex, habuit in coniugem, que similiter in partu una cum prole decessit.
[100.]
Anno Domini MCCCXXI, in octava Purificacionis rex Johannes iterum de ducatu Lucemburgensi rediit et inibi post dies XV torneamentum fieri disposuit In quo rex ex casu dextrarii sui propter multitudinem principum et nobilium, qui huic militari ludo inerant, aliqualiter lesus fuit. Tandem post hec per hiemem et estatem usque festum sancti Johannis Baptiste regni sui dispositis negociis iterum versus Renum et ducatum suum, in quo multo magis quanr regno Boemie delectabatur, morari progreditur. Eodem eciam anno Cunegundis, abbatissa monasterii sancti Georgii, filia regis Ottakari, moritur et in suo monasterio sepelitur. Deinde anno Domini MCCCXXII regi Boemie tercius filius nascitur ex prefata regina Elizabeth, cui Johannes nomen impositum est Qui post lapsum aliquot annorum nrarehio Moravie est creatus, prout in sequentibus suo loco patebit. Eodem eciam anno Margaretha, Wenceslai quondam regis Boemie filia, soror regine Elizabeth, uxor Boleslai, ducis Slezie, obiit et in monasterio Aule Regie est sepulta. Eodem eciam anno Johannes, rex Boemie, reversus de Lucemburg in regnum Boemie Margaretham, seniorem filiam suam, Henrico, duci Bavarie, legittimam dedit in uxorem. Et regina Boemie, mater eius, cum dicto duce in Bavaria multo tempore morabatur. Anno vero Domini MCCCXXIII, in die Pasche regina Elizabeth duas simul filias genuit in opido Chamb, Annam videlicet et Elizabeth, quarum altem, videlicet Anna, Ottoni, duci Austrie, matrimonialiter iuncta fuit, alia vero, videlicet Elizabeth, in puericia obiit. Eodem eciam anno rex Boemie Johannes iterum de Lucemburgensi ducatu Boemiam revertitur, qui, cum Wenceslaum, primogenitum suum, septimum etatis sue annum vidisset attirigere, ipsum ad prefatum Karolum, Francorum regem, sororium regis Johannis predicti, misit in Franciam. Qui Karolus Wenceslaum eundem in sacramento confirmacionis, prout superius est expressum, suo fecit nomine, videlicet Karolum appellari. Unde idem Wenceslaus fuit et est usque nunc Karolus nominatus. Idem eciam Karolus, rex Francie, equivoco suo Karolo, primogenito Johannis Boemie regis, patrui sui Karoli comitis Balesie filiam nomine Blankam, ipso in etate septem dumtaxat annos habente dedit uxorem. Et infm quatuor annos immediate sequentes idem Karolus, comes Balesie, relicto post se Philippo, filio suo, mortuus est. Post quem Karolus, rex Francie, nepos eius, non post multum temporis absque masculina prole decessit. Et sic Francie regnum ad prefatum Philippum, filium dicti Karoli comitis Valesie, fratrem Blance predicte, ex hereditaria successione pervenit. Steterat autem prefatus Karolus, primogenitus regis Boemie, cum Karolo, rege Francie, quinque annis et postea cum rege Philippo, sororio suo, annis duobus in Francia et ibi Francorum latinamque lingwas, legere et scribere didicit Anno itaque Domini MCCCXXIV papa Johannes XXII Lodvicum de Bavaria, qui se gessit imperatorem, tamquam hereticum reprobavit et fecit per universum orbem denuncciari publice propter multos actus nefandos. Eodem anno Johannes, Boemie rex, extra regnum manens circumquaque ducatum Lucemburgensem plures gwerras victoriose commisit. Deinde anno immediate sequenti regina Boemie de partibus Bavarie in regnum suum revertitur. Similiter Johannes rex circa festum sancti Gregorii pape Boemiam remeavit et aliquamdiu manens ibidem multaque collecta peccunia iterum abinde recessit. Anno vero Domini MCCCXXVI Wladislaus alias Loketko, rex Cracovie, multos infideles Litwanos, Ruthenos paganos ad partes marchie Brandemburgensis destinavit et pluribus innuinem dampna fecit. Eodem anno per Elizabeth reginam corpus Wenceslay, quondam occisi fratris sui, de Moravia in Aulam Regiam transfertur. Et rex Francie unam spinam de corona Domini regine Boemie predicte procurante Karolo, filio suo, per abbatem de Waltsachsen transmisit. Deinde anno eodem Johannes rex in paternum suum ducatum Lucemburgensem progreditur. Post inultas gwerras habitas cum duce Barrensi ipsum concordiam pro suo beneplacito secum inire coegit. Similiter civitatem Metensem et eius provihciam multis gwerris oppressit et adeo, ut per plenam concordiam suum ad libitum se sibi per omnia concordaverunt, alias conformaverunt. Similiter de Leodicensi idem fecit Hiis taliter peractis ad votum et ducatu suo Lucemburgensi in tranquillitate disposito ad regnum Boemie iterum revertitur.
[101.]
Preterea anno Domini MCCCXXVII. in octava sancti Johannis Baptiste Johannes, rex Boemie, iterum in regnum suum revertitur, et eo ibidem existente inter Boleslaum, Henricum et Wladislaum, duces Slezie, grandis est Orta dissensio et taliter, quod alter ad alterius procurandum destruccionis dispendium anhelaret. Erat enim ducatuum dictorum fratrum talis divisio: Boleslaus, qui sororem regine Boemie Elizabeth uxorem habuit nomine Margaretham, pro parte sua Bregensem et alias civitates et castm eiusdem districtus possedit. Hic Boleslaus ex dicta uxore sua, filia quondam Wenceslai, regis Boemie, duos habebat filios, Wenceslaum et Lodvicum. Alter vero frater Henricus civitatem Wratislaviensem et Noviforensem cum suis districtibus possidebat Tercius Wladislaus civitatem Legnicensem et eius territorium cum suis pertinenciis obtinebat Senior itaque frater Boleslaus Wladislaum, iuniorem fratrem suum, sub spe obtinende paterne porcionis sue ad clericatum induxity qui usque ad diaconatus ordinem est promotus. Deinde Henricum, secundum fratrem, ex eo, quod de uxore sua, ducum Austrie sorore, masculina prole carebat, multum oppressit. Qui Henricus considerans se adversus fratrem ad debitum non posse tueri, Johannem, Boemie regem, accessit secumque tractatus tales inivit, iuxta tractatus quondam Henrici, ducis Wratislavie,, patrui patris sui, [ut] sibi civitatem et districtum Glacensem ad vite dumtaxat tempora deputaret, et Johannes, rex Boemie, post mortem eiusdem Henrici ducatum Wratislaviensem et eius civitates atque provinciam pro se, regno et corona Boemie imperpetuum obtineret Quos tractatus rex Johannes gratanter acceptans sibi civitatem et districtum Glacensem cum omnibus pertinenciis assignavit, et vice versa Henricns prefatus regem Johannem per fidelitatum homatfia tam nobilium quam civium, civitatum et districtuum predictorum securum reddit in premissis. Et sic lex Johannes predictus hoc, quod quondam temporibus Rudolphi, Romanorum regis, per Wenceslaum, olim Boemie regem, super devo ucione ducatus Wratislaviensis in tractatibus conceptum extiterat et postea mortuo Henrico, protunc duce Wratislaviensi, sine liberis per Henricum cognominatum Ventrosum, patruum suum, patrem predictorum Boleslai, Henrici et Wladislai qui se de dicto ducatu Wratislaviensi de facto intromiserat ipsumque ad heredes suos predictos, licet preter debitum et ius, deduxerat, protunc ad etfectum perduxit Insuper eodem anno intervenientibus tractatibus per nova vasallagia Bregensis et Lignicensis ducatuum regnum Boemie magnifice dilatavit,
[102.]
Prefatus itaque Johannes, Boemie rex, anno Domini predicto, videlicet MCCCXXVII omnes alios subscriptos principes de novo suos, regni et corone Boemie vasallos hereditarios effecit, prout in subscriptis literis eorundem ducum apparet, quarum tenores sequuntur inferius: Nos Boleslaus, Dei gracia dux Opoliensis, re[co]gnoscimus tenore presencium et fatemur nos esse principem et vasallum magnifici domini nostri domini Johannis, Boemie et Polonie regis ac Lucemburgensis comitis, et ab eo terram nostram Opoliensem cum civitate Opol et castro ibidem, cum civitate Rosenberch et castro Crasscow, cum opidis etc. Datum Wratislavie anno Domini MCCCXXVII, in die Palmarum. Similis tenoris habetur a Wladislao, duce Cosslensi, super terram Cosslensem, nec non civitatibus Kosla, Peuthum, Peysenchreschin et castris, videlicet Tost et Slabatyn, cum eciam villis, hominibus, vasallis et militibus etc. Datum in Opavia anno Domini MCCCXXVII, X kalendas Marcii. Nos Johannes, Dei gracia dux Osswencinensis et scolasticus Cracoviensis, recognoscimus etc, ut superius. Ac ab eo terram Osswencitiensem cum suis civitatibus et castris, videlicet Osswencin civitate cum castro, Zator civitate, Kanth, Zipscha, Wladowicz et Spikowicz opidis, cum eciam villis etc. Sed data est in Beutung anno quo supra, VI kalendas Marcii. Item a domino Kazimiro, duce Thessinensi, habetur similis super civitatibus et castris, videlicet Thesschyn civitate cum castro, Freyenstat et Belicz civitatibus, Zchotschow et Jemnicz opidis cum municionibus et Ostravia castro cum eciam villis etc. ut supra. Datum in Opavia anno ut supra XII kalendas Marcii. Item a domino Bolkone, duce Opuliensi et domino in Falkemberg, habetur similis super civitatibus Valchenberch, Glogovia minor et Czuloss nec non opido Strelicz cum municione ibidem et Pramsym inunicione, cum eciam villis etc. ut supra. Datum Opavie ut supra XII kalendas Marcii.
[103.]
Hiis itaque sic peractis predictus Johannes, rex Boemie, in regno suo regalia facta disponens in die beati Barnabe apostoli versus partes Reni secessit. Deinde anno Domini millesimo CCCXXVIII Lodovicus Bavarus ab ecclesia reprobatus Rome de connivencia Romanorum per episcopum Venetorum, qui se temeritate sua propria cardinalem Ostiensem reputare et nominare presumpsit, in ficticium imperatorem consecratus est. Nam idem Bavarus una cum Romanis sibi adherentibus plures cardinales temerarios eligi et institui procuravit Qui postea lapsu temporis quendam Petrum de Corbona suum elegerunt in papam. Nam per eundem antipapam suosque ficticios cardinales induccione dicti Lodvici Bavari ex rebellione, quam adversus sanctam ecclesiam catholicam presumptuosis et frivolis suis ausibus instauravit, multa in eadem ecclesia Dei et precipue partibus Ytalie scandala committuntur. Eodem anno Margaretha, primogenita filia regis Boemie, in Bavariam per Henricum, ducem Bavarie, maritum eius, transducitur. Eodem eciam anno Karolus, rex Francie, moritur sine heredibus masculinis, post quem Philippus, filius Karoli, quondam comitis Valesie, tamquam heres propinquior Francie rex effectus est. Cuius sororem Blankam nomine Karolus, primogenitus Johannis regis Boemie, legittimam duxit in uxorem. Hiis eciam temporibus Philippus, rex Francie, Johannis, Boemie regis, potenti suffultus auxilio Flandrenses bello devicit. Hoc eciam anno predictus Johannes, Boemie rex, de ducatu Lucemburgensi Boemiam reversus in mense Augusto adversus Fridericum et fratres suos, duces Austrie, gwerras movit et cum maxima potencia armatorum Austriam ingreditur ipsamque usque Danubium circumquaque vastat et destruit. Ac infa breve temporis spacium plum castm et municiones rex Boemie victoriosus acquirit, nec duces Austrie predicti sue poterant potencie resistere quovis modo, sed cum maximis laborum tractatibus post percepta dampna vix humilem veniam sunt adepti. Sicque rex ipse sollemni fretus victoria XV kalendas Decembris suam gaudenter Pragensem reversus est in urbem. Post hec VI die Decembris cum maxima multitudine bellatorum Prussiam progreditur, et interiores Lithwanorum terras infidelium intrans plum eorum castm acquirit violenter et dirruit, innumeros infideles interficit et ex eis circa tria milia captivitate constringit, Prussiam secum adducit et procurat singulos baptisari. Ac post multos actus magnificos, quibus eum Deus omnipotens specialiter pre ceteris honoravit, revertitur ad propria. Preterea dum in civitate sua Wratislaviensi moram faceret, subscriptos duces et eorum ducatus sibi, regno et corone Boemie in vasallos et vasallagia in perpetuum applicavit, prout in subscriptis privilegiis continetur. Que facta sunt anno Domini MCCCXXIX.
[104.]
Nos Johannes, Dei gracia dux Slezie et domimis Stinavie, ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod nos deliberacione matum et consilio diligenti prehabitis favore quoque et consensu fidelium et amicorum nostrorum expressis, nostrorum principaliter hominum, civitatum ac terrarum nostrarum subscriptarum attendentes profectum inantea etc. Datum Wratislavie anno Domini MCCCXXIX, IV kalendas Maii.
[105.]
In nomine Domini amen. Noverint universi tam presentes quam posteri noticiam presencium aut copiam habituri, quod quia Conradus, Dei gracia dux Slesie et Glogovie et dominus in Olsna, ob specialis amoris affectum, quem erga maguifici principis domini Johannis Boemie et Polonie regis ac Lucemburgensis comitis, domini nostri karissimi, gerimus celsitudinem etc. Datum et actum Wratislavie anno Domini MCCCXXIX, VI idus Maii.
[106.]
In nomine Domini amen. Noverint universi tam presentes quam posteri presencium noticiam aut copiam habituri, quod quia nos Henricus, Dei gracia dux Slesie et Glogovie et dominus Saganensis, ob specialis amoris affectum et cetera ut in secundo folio precedenti ducis Conradi litera similis tenoris per omnia mutatis civitatibus et castris, videlicet Sagano, Vreinstat, Sprotaw, Grunemberch, Krozzen, Nuenburch, Wartemberch, Malnitz, Pusa, Pobersberch, Czulchow, Swibosin, Lubnaw, Butnicz, Bentschicz, Kopaniz, Brandatendorff, Netka, Rabinmost, Premund, Prsibow, Trebechow cum ceteris fortaliciis et municionibus nostris omnibus, appendiis, dominiis etc, usque ad finem mutatis mutandis. Et in data precedentis litere positum est VI ydus Maii; hic ponatur III feria post dominicam Misericordia Domini sub eodem anno Domini. Anno vero Domini millesimo CCCXXX Wenceslaus alias Karolus, primogenitus Johannis regis Boemie, per patrem suum revocatus una cum uxore sua Blanca nomine usque ducatum Lucemburgensem, in quo loco idem Johannes, Boemie rex, ipsius Karoli expectabat adventum, honorifice remeavit et ibidem aliquamdiu quasi ad annum permansit Eodem anno die sancti Wenceslai obiit Elizabeth, uxor Johannis regis Boemie, mater Karoli imperatoris, et sepulta circa patrem in monasterio Aule Regie. Explicit cronica Boemorum quam de anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo quarto ad mandatum serenissimi ac invictissimi principis et domini, domini Karoli quarti, divina favente clemencia Romanorum imperatoris ac Boemie regis, Przibico de Tradenina, arcium liberalium doctor, congregavit ac composuit ab origine terre Boemie omnium ducum et regum, qui suis temporibus ipsam gubernaverunt et in ea regnaverunt, ex omnibus cronicis omnium monasteriorum et quorundam baronum, ubicunque potuit conquirere. Scitoque tamen istud, quod omnes res fabulose et non vere ac fidei dissimiles sunt obmisse et reiecte, sed quod verum et certum est, de eis excerptum, hoc est in hac cronica mandato predicti imperatoris positum. Nam illas omnes res certas et veras ac gesta seu facta sue terre Boemie idem imperator, quam pervalide super omnes alias suas terras dilexit, solus omnibus cronicis monasteriorum et baronum visis et cum summa diligencia perlectis memorato Przibiconi demandavit ex eis unam cronicam veram et rectam conscribere et in unum volumen redigere, quod et, prout cernis, fecit. Et sic sepedictus imperator propter pervalidam huius terre dileccionem et ipsius magnam exaltacionem habensque ad eam specialem caritatem libenter in eam tocius mundi gloriam induxisset. Et ergo quicumque supradictam cronicam leges, quam predictus Przibico iuxta vires suas cum maximo ac ingenti labore compilavit, non ei sed Deo omnipotenti gracias redde legendoque eam ipsam ama et in ea delectare eiusque laboris memor esto et pro eo Deum exorare digneris, ut cum eo sit in regno ipsius in secula seculorum amen.
-=^=-
index